Hebraica Biblia, latina planeque nova Sebast. Munsteri tralatione, post omneis omnium hactenus ubivis gentium aeditiones evulgata, et quoad fieri potuit, hebraicae veritati confirmata: adiectis insuper e Rabinorum commentariis annotationibus haud poenitendis, pulchre et voces ambiguas, et obscuriora quaecque loca elucidantibus. Basileae 1546.

Psalterium

I. Beatus vir, qui non ambulavit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in consessu derisorum non sedit. Sed in lege domini voluntas eius, et in lege eius meditabitur die ac nocte. Et erit sicut arbor plantata iuxta rivos aquarum, quae fructum suum dabit in tempore suo, et folium eius non marcescet, et omne quod faciet prospere faciet. Non sic impii, sed (moventur ad malum) sicut palea, quam dispellit ventus. Propterea non resurgent impii in ipso iudicio, sicut nec peccatores in coetu iustorum. Dominus autem novit viam iustorum, et iter impiorum peribit.

II. Quare ad tumultum conveniunt gentes, et populi meditantur rem inanem? Statuunt se reges terrae, et principes simul ineunt consilium, contra dominum et contra Christum eius. Dirumpamus vincula eorum, et proiiciamus a nobis funes eorum. Qui habitat in coelis deridebit, dominus subsannabit eos. Tunc loquetur ad eos in ira sua: atque in furore suo terrebit eos. Ego autem constitui regem meum, super Zion montem sanctitatis meae. Narrabo (veluti) decretum, quod dominus dixit ad me, filius meus es tu, ego hodie genui te. Postula a me, et dabo gentes tibi in haereditatem, atque fines terrae in possessionem tuam. Tu confringes eas in virga ferrea, et quasi vas figuli conteres eas. Nunc itaque reges prudenter agite, erudiamini iudices terrae. Servite domino in timore, et exultate cum tremore. Osculamini filium, ne forte irascatur, et pereatis (a) via, si vel paululum exarserit ira eius, beati omnes qui confidunt in eo.

III. Psalmus David, cum ipse fugeret a facie Absalom filii sui. Domine quam aucti sunt tribulatores mei, multi consurgunt adversum me. Multi dicunt animae meae, non est salus ei in deo: saela. Et tu domine protectio es circum me: (tu) gloria mea et exaltans caput meum. Voce mea ad dominum clamabam, et exaudivit me de monte sanctitatis suae: saela. Ego iacui et dormivi atque evigilavi, quoniam dominus sustentabat me. Non timebo a decem millibus populi, qui se per circuitum locaverunt contra me. Surge domine, et salva me deus meus: quoniam percussisti omnes inimicos meos in maxilla: dentes impiorum contrivisti. Domini est salus, et super populum tuum benedictio tua: saela.

IIII. Vincenti in melodiis, psalmus David. Cum clamavero exaudi me deus iustitiae meae: in anxietate dilatationem fecisti mihi: miserere mei, et exaudi orationem meam. Filii viri, usquequo gloria mea (erit) in ignominiam, et diligitis vanitatem, atque quaeritis mendacium? saela. Et scitote, quod dominus segregavit sibi pium (virum:) dominus audiet cum clamavero ad eum. Contremiscite et ne peccetis: loquimini in corde vestro et in cubiculo vestro, et tacete: saela. Sacrificate sacrificia iustitiae, et sperate in dominum: Multi dicunt, quis ostendet nobis bonum? leva super nos lucem vultus tui domine. Dedisti laetitiam in corde meo, a tempore (quo) frumentum eorum atque vinum eorum multiplicata sunt. In pace simul iacebo et dormiam, quoniam tu domine solus es, qui facis me sedere in fiducia.

V. Vincenti in musicis concentibus: psalmus David. Eloquia mea adverte domine, intellige meditationem meam. Ausculta voci clamoris mei rex meus et deus meus: quoniam ad te orabo. Domine mane exaudies vocem meam, mane ordinabo ad te (orationem) et aspiciam. Quoniam tu es deus cui non placet impietas, neque morabitur apud te malum. Non statuent se insipientes in conspectum oculorum tuorum: tu enim odisti omnes qui operantur vanitatem. Perdes eos qui loquuntur mendacium: et virum sanguinum atque dolosum abominabitur dominus. Ego autem in multitudine pietatis tuae ingrediar in domum tuam, adoraturus ad templum sanctum tuum in timore tuo. Domine duc me in iustitia tua propter adversarios meos, dirige ante faciem meam viam tuam. Quoniam non est in ore eius quod est rectum, intimum eorum pravitates sunt, et guttur eorum est (veluti) sepulchrum apertum, lingua sua blandiuntur. In desolationem redige eos deus, cadant a consiliis suis: in multitudine iniquitatum eorum dispelle eos, quoniam rebelles fuerunt tibi. Et laetentur omnes qui sperant in te, in aeternum tripudiabunt, te protegente eos: exultabunt in te, qui diligunt nomen tuum. Quia tu benedices iusto domine: et veluti scuto coronabis eum pia voluntate (tua.)

VI. Vincenti in melodiis super octavam, psalmus David. Domine ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua castiges me. Miserere mei domine quoniam infirmus sum, sana me domine, quoniam territa sunt ossa mea. Et anima mea turbata est valde: et tu domine usquequo (affligis me?) Convertere domine et eripe animam meam: salva me propter pietatem tuam. Quoniam non est tui memoria in morte: et in fovea quis confitebitur tibi? Fatigatus sum in gemitu meo: humecto per totam noctem stratum meum, et lachryma mea lectum meum madefacio. Caligavit prae turbatione oculus meus, atque inveteravit propter cunctos adversarios meos. Discedite a me omnes qui operamini vanitatem: quoniam audivit dominus vocem fletus mei. Audivit dominus precationem meam: dominus orationem meam suscipiet. Confundentur et conturbabuntur valde omnes inimici mei, convertentur et confundentur subito.

VII. Sigaion David, quod cecinit domino, in negociis Chus filii Iemini. Domine deus meus in te speravi, libera me ab omnibus persecutoribus meis, et erue me. Ne forte rapiat ut leo animam meam, sit lacerator et non liberator. Domine deus meus si feci istud, aut si est perversitas in manibus meis. Si reddidi malum pacifico meo, qui etiam eripui (ab afflictione) adversantem mihi sine causa. Persequatur inimicus animam meam, apprehendat et conculcet in terram vitam meam, et gloriam meam collocet in pulverem: saela. Exurge domine in ira tua, et elevare propter indignationes hostium meorum: atque excitare ad me in iudicio quod praecepisti. Et coetus populorum circundabit te, et propter illum revertere in excelsum. Dominus iudicabit populos: iudica me domine, secundum iustitiam meam atque secundum integritatem (quae est) in me. Absumatur quaeso malum impiorum, et diriges iustum: quia probat corda et renes deus iustus. Protectio mea apud deum, qui salvat rectos corde. Deus iudex iustus est, et deus commovetur per singulos dies. Nisi conversus fuerit, acuet gladium suum, tetendit arcum suum et paravit illum. Et pro illo praeparavit vasa mortis, sagittas suas contra persequutores fabricatur. Ecce parturit iniquitatem, concepit dolorem, et peperit mendacium. Foveam paravit et effodit eam, inciditque in perditionem illam (quam aliis) struxit. Convertetur labor eius in caput eius, atque in verticem eius iniquitas eius descendet. Confitebor domino secundum iustitiam eius, et psallam nomini domini altissimi.

VIII. Vincenti in Githith psalmus David. Domine dominus noster, quam magnificum est nomen tuum in universa terra, qui posuisti gloriam tuam supra coelos. Ex ore infantium et lactentium fundasti robur propter hostes tuos, ut compesceres inimicum et ultorem. Quoniam videbo coelos tuos, opus digitorum tuorum, lunam et stellas, quas praeparasti. Quid est homo ut memoriam eius habeas, et filius hominis, ut visites eum? Paulo minorem fecisti eum angelis, coronaturus eum gloria et magnificentia. Facis illum dominari in operibus manuum tuarum: posuistique omnia sub pedibus eius. Oves et boves universos, quin et animalia campi. Volatile coeli et pisces maris: (et quicquid) transit per semitas marium. Domine dominus noster, quam magnificum est nomen tuum in universa terra.

IX. Vincenti Almuth Labben, psalmus David. Confitebor domino in toto corde meo, narrabo omnia mirabilia tua. Laetabor et exultabo in te: psallam nomini tuo altissime. Dum aguntur hostes mei retrorsum, labentur et peribunt a facie tua. Quoniam fecisti iudicium meum et causam meam, sedisti in solio, qui iudicas iusticiam. Increpasti gentes, et perdidisti impium, nomen eorum delesti in seculum et in perpetuum. O inimice, desolationes finem in perpetuum acceperunt, sicut et civitates quas destruxisti: periit memoria eorum cum ipsis. Dominus autem in perpetuum manebit, et praeparavit pro iudicio solium suum. Ipse enim iudicabit orbem in iustitia, et iudicabit populos sententiis rectis. Et erit dominus oppresso in refugium, refugium inquam opportuno tempore in tribulatione. Et sperabunt in te qui noverunt nomen tuum, quia non dereliquisti requirentes te domine. Psallite domino habitanti in Zion: annunciate in populis opera eius. Quia cum requirit sanguines recordatur eorum, et non obliviscitur clamoris pauperum. Miserere mei domine, vide afflictionem meam (quam sustineo) ab iis qui oderunt me, exaltans me de portis mortis. Ut narrem omnes laudes tuas in portis filiae Zion: exultabo in salute tua. Demersae sunt gentes in fovea (quam) fecerunt: in reti quod absconderunt, captus est pes earum. Agnitus est dominus iudicium faciens: in opere manuum suarum irretitus est impius: meditatio: saela. Convertentur impii in infernum, et omnes gentes quae obliviscuntur dei. Quoniam non in perpetuum pauper dabitur oblivioni: (neque) spes humilium peribit in aeternum. Exurge domine, et non praevaleat homo: iudicentur gentes in conspectu tuo. Pone domine timorem eis, ut cognoscant gentes quod homines sunt: saela.

X. Quare domine stas e longinquo, et abscondis (faciem tuam) opportuno tempore in ipsa tribulatione. Propter superbiam suam impius persequitur pauperem, comprehendantur in versutiis quas cogitaverunt. Quoniam laudavit se impius de concupiscentia animae suae, benedixitque avarum, (quem) execratur deus. Impius propter elevationem vultus sui non requirit (deum,) sed neque est deus in omnibus cogitationibus suis. Molestae sunt viae eius in omni tempore, in excelso sunt iudicia tua a conspectu eius, et ideo sufflat contra omnes inimicos suos. Dixit in corde suo, non movebor, nempe quod in generationem et generationem non (cadam) in malum. Maledictione os eius plenum est atque dolis et fraude: sub lingua eius impietas et vanitas. Sedet in insidiis vicorum, et in latibulis interficit innocentem: oculi eius contra pauperem absconditi sunt. Insidiatur enim in occulto, sicut leo insidias ponit in lustro, ut rapiat pauperem: rapit pauperem, dum reti suo attrahit eum. Comprimit et humiliat se, ut cadat (in manum) fortium eius coetus pauperum. Dixit in corde suo, oblitus est deus: abscondit faciem suam, et non videt in aeternum. Exurge domine deus, et leva manum tuam: ne obliviscaris pauperum. Ut quid enim blasphemat impius deum, dum dicit in corde suo, (tu deus) non requires? Certe vidisti: tu enim vides impietatem et iniuriam, ut reponas in manum tuam: super te relinquit se pauper, et pupilli adiutor tu fuisti. Confringe potentiam impii et mali, requires impietatem eius, et non invenies. Dominus est rex in seculum atque in perpetuum, perieruntque gentes de terra eius. Desiderium pauperum audivisti domine: tu paras cor eorum et auscultat auris tua. Ut iudices orphanum et inopem, et non adiiciat amplius grassari (contra eos) homo de terra.

XI. Vincenti, David: In domino confisus sum: quomodo dicitis animae meae, avola (de) monte vestro (sicut) passer? Quoniam ecce impii intendunt arcum, et adaptant sagittam suam super chordam, ut sagittent in ipsa caligine eos qui recto sunt corde. Quia fundamenta diruentur, et iustus quid fecit? Dominus in palatio sancto suo, dominus in coelo (habet) solium suum, oculi eius aspiciunt: et palpebrae eius probant filios hominum. Dominus iustum probat: impium autem et diligentem iniquitatem odit anima eius. Pluet super impios laqueos, ignem et sulphur, atque spiritum procellarum, (haec) pars calicis eorum. Quoniam iustus dominus iustitias diligit: rectum videbunt vultus eius.

XII. Vincenti super octavam, psalmus David. Salva domine, quoniam defecit pius, quoniam imminuti sunt fideles a filiis hominum. Vanitatem loquuntur unusquisque cum proximo suo, labio adulationum ex corde et corde loquuntur. Succidet dominus cuncta labia adulatoria, linguam loquentem magnalia. Qui dixerunt, lingua nostra praevalebimus, labia nostra nobiscum sunt, quis est dominus noster? Propter desolationem pauperum, et propter gemitum inopum, nunc exurgam, dicit dominus, et ponam (quenque) in salutem, (ab eo) qui sufflat in eum. Eloquia domini eloquia munda, quasi argentum examinatum in exquisito loco terrae, defecatum septempliciter. Tu domine custodies eos, servabis eum a generatione ista in seculum. Per circuitum impii ambulant: cum exaltantur, in ignominia sunt filii hominum.

XIII. Vincenti, psalmus David. Usquequo domine oblivisceris mei in perpetuum? usquequo abscondis faciem tuam a me? Usquequo ponam consilia in anima mea, et dolorem in corde meo per diem? usquequo exaltabitur inimicus meus super me? Aspice et exaudi me domine deus meus: illumina oculos meos, ne forte dormiam in morte. Ne forte dicat hostis meus, praevalui ei: et tribulatores mei exultent, si lapsus fuero. Ego autem in pietate tua speravi, exultabit cor meum in salute tua: cantabo domino, quoniam retribuit mihi.

XIIII. Vincenti David: Dixit stultus in corde suo, non est deus: corruperunt (vias suas,) abominabile fecerunt studium, non est qui faciat bonum. Dominus de coelo aspexit filios hominum, ut videat, num sit qui prudenter agat, et qui requirat deum. Unusquisque declinavit, simul foetidi facti sunt: non est qui faciat bonum, non inquam est vel unus. Nihil ne cognoverunt, ut omnes operarii sint iniquitatis, devorantes populum meum ac si comedant panem, dominum non invocantes? Ibi timore timuerunt: quod deus sit in generatione iusti. Consilium inopis confunditis: quia dominus spes eius est. Quis dabit ex Zion salutem Israel? cum converterit dominus captivitatem populi sui, exultabit Iacob et laetabitur Israel.

XV. Psalmus David: Domine quis habitabit in tabernaculo tuo, et quis requiescet in monte sanctitatis tuae? Qui ambulat integer, et operatur iustitiam, atque loquitur veritatem in corde suo. Qui non est transgressus in lingua sua, neque fecit malum proximo suo, et opprobrium non levavit contra proximum suum. Qui despectus est in oculis propriis et contemptus, et honorat eos qui timent dominum, atque iurat malum inferre et non mutat. Qui pecuniam suam non dedit ad usuram, et munus contra innocentem non accepit: qui facit haec, non labetur in seculum.

XVI. Insignia David: Custodi me deus, quoniam speravi in te. Dixisti (o anima mea) domino, dominus meus es tu: bonum meum tibi nihil (addit.) Ad sanctos, qui scilicet sunt in terra, et ad virtute conspicuos, ad hos inquam tota mea (fertur) voluntas. Multiplicabuntur anxietates illorum, qui festinant ad (deum) alienum: ego vero non libabo libamina eorum de sanguine, neque assumam nomina eorum super labia mea. Dominus pars haereditatis meae et calicis mei, tu sustentabis sortem meam. Funiculi (distributionis) ceciderunt mihi in praeclaris (rebus:) etiam haereditas pulchra contigit mihi. Benedicam domino, qui consulit mihi, etiam per noctes erudiunt me renes mei. Posui dominum in conspectu meo semper, quoniam a dextra mea est, ideo non labar. Ob id laetatum est cor meum et exultavit gloria mea, quin et caro mea habitabit confidenter. Quoniam non derelinques in inferno animam meam, neque dabis pium tuum videre corruptionem. Notam mihi facies semitam vitae, satietas gaudiorum in conspectu tuo est, et iucunditates in dextera tua in perpetuum.

XVII. Oratio David: Audi domine iustitiam, adverte clamorem meum, et ausculta orationi meae, absque labiis dolosis. A conspectu tuo prodeat iudicium meum, oculi tui videant aequitates. Probasti cor meum et visitasti nocte: examinasti me, et non invenies: quod cogitavi non pertransibit os meum. Propter operationes hominum (quae fiunt) contra verbum labiorum tuorum, ego observavi vias dissipatoris. Sustenta gressus meos in semitis tuis, ne labantur vestigia mea. Ego invocavi te, quia exaudies me deus: inclina aurem tuam mihi, et exaudi eloquium meum. Mirifica pietates tuas, qui salvator es sperantium, ab his qui surgunt contra dexteram tuam. Custodi me ut pupillam oculi, sub umbra alarum tuarum absconde me. A facie impiorum qui me affligunt: inimici mei pro anima circundant me. Adipe suo clauduntur, atque ore suo loquuntur cum superbia. Gressum nostrum (observantes) nunc circundederunt nos, oculos suos ponentes ut demittant in terram. Similitudo eius sicut leo, qui rapere desiderat: et sicut catulus leonis, qui sedet in abditis locis. Exurge domine, praeveni faciem eius et humilia eum, libera animam meam ab impio (qui est veluti) gladius tuus. A viris (qui sunt) manus tua domine, a viris inquam et a seculo (nequam,) quorum pars est in vita, et tu occulto tuo (bono) imples ventrem eorum, satiantur filii, et dimittunt id quod eis est residuum parvulis suis. Et ego in iustitia videbo faciem tuam, satiabor (ea) cum evigilavero ad similitudinem tuam.

XVIII. Vincenti, servi domini David, qui locutus est domino verba cantici huius, in die quo liberavit eum dominus, de manu cunctorum inimicorum eius, et de manu Saul. Et ait: Diligam te domine fortitudo mea. Dominus petra mea et munitio mea, liberator meus, deus meus, et robur meum in quo sperabo: clypeus meus, et cornu salutis meae, atque refugium meum. Laude dignum invocabo dominum, et ab inimicis meis salvabor. Circundederunt me dolores mortis, et inundationes impiorum hominum conturbabant me. Dolores inferni circundederunt me, praevenerunt me laquei mortis. In tribulatione mea invocabo dominum, et ad deum meum clamabo: exaudiet de templo suo vocem meam, et clamor meus coram eo introibit in aures eius. Commota est et contremuit terra, atque fundamenta montium concutiebantur, movebantque se, eo quod ille iratus esset. Ascendit fumus in facie eius, et ignis ex ore eius devorabat, a quo prunae succensae sunt. Et inclinavit coelos atque descendit, et caligo (fuit) sub pedibus eius. Et ascendit super Cherub atque volavit, volavit inquam super pennas venti. Ponebat tenebras latibulum suum, per circuitum eius tabernaculum eius, atque obscuritas aquarum in nubibus aethereis. A splendore praesentiae eius nubes eius pertransierunt, grando et carbones igniti. Et intonuit in coelis dominus, atque altissimus dedit vocem suam, (et descenderunt) grando atque carbones igniti. Et misit sagittas suas, dissipavitque eos, fulgura eiaculatus est et perdidit eos. Et apparuerunt inundationes aquarum, et discooperta sunt fundamenta orbis ab increpatione tua domine a flatu spiritus irae tuae. Mittet de excelso et assumet me: educet me de aquis multis. Eripiet me ab inimico meo valentissimo, et ab his qui me odio habent, quoniam praevaluerunt mihi. Praeveniebant me in die perditionis meae, factusque est mihi dominus sustentaculum. Et eduxit me in locum spaciosum: eduxit me, quia complacitum fuit sibi in me. Retribuet mihi dominus secundum iustitiam meam: secundum puritatem manuum mearum retribuet mihi. Quia custodivi vias domini: nec ut impius recessi a deo meo. Quoniam omnia iudicia eius coram me sunt, et statuta eius non amovebo a me. Et fui immaculatus cum eo, atque observavi me ab iniquitate mea. Et retribuit mihi dominus secundum iustitiam meam, atque secundum mundiciam manuum mearum in conspectu oculorum eius. Cum pio pium te facies, et cum viro integro integritati operam dabis. Cum puro purum te facies, et cum perverso pravitatem disces. Quoniam tu populum humilem salvabis, et oculos sublimes humiliabis. Tu quoque illuminabis lucernam meam: dominus deus meus splendescere faciet tenebras meas. Quoniam in te conteram turmam, et in deo meo transsiliam murum. Dei via est immaculata, et eloquium domini est examinatum, protector est ipse omnium sperantium in se. Quis enim est deus praeter dominum, et quis est fortis praeter deum nostrum? Deus est qui accingit me virtute bellica, et ponit perfectam viam meam. Ipse ponit pedes meos sicut cervarum, et super excelsa mea constituit me. Docet manus meas ad praelium, et conteretur arcus aeneus brachiis meis. Tu dedisti mihi protectionem salutis tuae, et dextera tua sustentabit me, atque mansuetudo tua multiplicabit me. Dilatabis gressum meum subter me, et non vacillarunt vestigia mea. Persequar inimicos meos, et comprehendam eos, et non revertar donec consumam eos. Vulnerabo eos ut assurgere nequeant, cadentque subter pedes meos. Et accinxisti me robore ad bellum, sternes adversarios meos subtus me. Et inimicos meos dedisti (ut obiiciant) mihi dorsum, et qui odio me habent, hos perdam. Clamabunt sed nullus (eis) erit salvator: ad dominum (clamabunt) et non exaudiet eos. Ego conteram eos veluti pulverem coram vento: quasi lutum platearum attenuabo eos. Tu liberabis me a contentionibus populi, et pones me in caput gentium: populus quem non cognovi, serviet mihi. Ad auditum auris obsequentur mihi: filii extranei mentientur mihi. Filii alieni deficient, et expavescent de ergastulis suis. Vivat dominus, et benedictus fortis (adiutor) meus: et exaltetur deus salutis meae. Deus est qui dat vindictas mihi, et mansuefacit populos sub me. Ipse eruit me de inimicis meis, atque supra adversarios meos elevat me: a viro iniquo liberabis me. Propterea confitebor tibi in gentibus domine, et nomini tuo psallam. Magnificans salutes regis eius, et faciens pietatem Christo suo David, et semini eius usque in seculum.

XIX. Vincenti, psalmus David. Coeli enarrant gloriam dei, et operationem manuum eius annunciat firmamentum. Dies diei eructat sermonem, et nox nocti insinuat scientiam. Non est locutio neque sunt verba, ut non audiatur vox eorum. In omnem terram dimanavit directio eorum, et in extremitatem orbis verba eorum: soli posuit tabernaculum in eis. Ipse autem tanquam sponsus egreditur de thalamo suo: exultabit ut gigas ad currendam viam. Ab extremo coelorum egressus eius, et revolutio eius usque ad extrema eorum, et nihil est quod absconditur a calore eius. Lex domini immaculata, convertens animam: testimonium domini firmum, sapienter erudiens simplicem. Commissiones domini rectae laetificantes cor: praeceptum domini purum, illuminans oculos. Timor domini sincerus permanens in seculum, iudicia domini vera, simulque iusta. Desiderabiliora auro et obrizo multo, atque dulciora melle et fragmento favi. Etiam servus tuus admonetur per ea: et in custodia eorum est retributio multa. Errores quis intelligit? ab occultis (meis) munda me. Etiam ab insolentiis prohibe servum tuum, ne dominentur mihi, tunc enim integer ero, et innocens a scelere grandi. Sint accepta verba oris mei, et meditatio cordis mei in conspectu tuo: domine fortitudo mea et redemptor meus.

XX. Vincenti, psalmus David. Exaudiat te dominus in die tribulationis: protegat te nomen dei Iacob. Mittat tibi auxilium de sanctitate, atque de Zion suffultiat te. Recordetur omnium hostiarum tuarum, et holocaustum tuum incineret: saela. Det tibi secundum cor tuum, et omne consilium tuum impleat. Exultabimus in salute tua, et in nomine dei nostri triumphabimus: impleat dominus omnes petitiones tuas. Nunc cognovi quod salvum fecerit dominus Christum suum: exaudiet eum de coelis sanctitatis suae, in potentiis salvificis dexterae suae. Isti in curribus et isti in equis (fiduciam habent:) nos autem nominis domini dei nostri recordabimur. Ipsi succubuerunt et ceciderunt: nos autem perstitimus, et erecti sumus. Domine salva, et rex (coeli) exaudiat nos in die quo invocaverimus.

XXI. Vincenti, psalmus David. Domine in fortitudine tua gaudebit rex, et in salute tua exultabit quam vehementer. Desiderium cordis eius dedisti ei, et prolationem labiorum eius non negasti (ei:) saela. Quoniam praevenies eum benedictionibus bonitatis, pones in capite eius coronam auri puri. Vitam petiit a te, et dedisti ei, longitudinem dierum in seculum et in perpetuum. Magna est gloria eius in salute tua, gloriam et magnificentiam pones super eum. Quoniam pones eum (ut affluat) benedictionibus in perpetuum, laetificabis eum in laetitia cum vultu tuo. Quia rex sperat in domino, et in pietate altissimi non nutabit. Inveniet manus tua omnes inimicos tuos, et dextra tua inveniet te odio habentes. Pones eos ut clibanum ignis in tempore irae tuae: dominus in ira sua devorabit eos: et absumet eos ignis. Fructum eorum de terra perdes, et semen eorum a filiis hominum. Quoniam segregaverunt super te malum, cogitaverunt consilium, (quod perficere) nequeunt. Quia pones eos seorsum ad partem, et nervos (arcus) tu diriges contra faciem eorum. Exaltare domine in fortitudine tua: cantabimus et psallemus potentiam tuam.

XXII. Vincenti super cervam aurorae, psalmus David. Deus meus, deus meus, quare dereliquisti me, et longe abes a salute mea atque a verbis rugitus mei? Deus meus clamo per diem, et non exaudis, et per noctem, et non est silentium mihi. Et tu sanctus, permanes, laudes Israelis. In te speraverunt patres nostri, speraverunt, et tu liberasti eos. Ad te clamaverunt et liberati sunt: in te speraverunt, et non sunt confusi. Ego autem sum vermis et non vir, opprobrium hominum, et contemptus a populo. Omnes videntes me subsannant me, distendunt labia, et movent caput. (Dicentes:) Devolvat se ad dominum ut liberet eum: eripiat eum, quoniam complacet sibi in eo. At tu extractor meus es ab utero, et confidere me facis ab uberibus matris meae. Super te proiectus sum ex utero: de ventre matris meae deus meus es tu. Ne elongeris a me, quoniam tribulatio prope est, et non est adiutor. Circundederunt me boves multi, ingentes (tauri) Basan cinxerunt me. Aperuerunt contra me os suum, sicut leo rapiens et rugiens. Veluti aqua effusus sum, et semota sunt omnia ossa mea, factumque est cor meum sicut cera, liquefactum in medio viscerum meorum. Aruit veluti testa virtus mea, et lingua mea affixa haeret faucibus meis, et in pulverem mortis pones me. Quia circundederunt me canes, et congregatio malignantium obsident me, foderunt manus meas et pedes meos. Numerabo omnia ossa mea, ipsi aspiciunt et contemplantur me. Dividunt sibi vestimenta mea, et super indumentum meum proiiciunt sortem. Et tu domine non longe aberis, fortitudo mea ad auxilium meum festina. Eripe a gladio animam meam, de manu canis unicam meam. Salva me ab ore leonis, et a cornibus unicornium exaudisti me. Narrabo nomen tuum fratribus meis, in medio congregationis laudabo te. Qui timetis dominum laudate eum, universum semen Iacob glorificate eum, atque metuite eum universum semen Israel. Quia non despexit neque execratus est humilitatem pauperis, neque abscondit faciem suam ab eo, et cum clamaret ad eum, exaudivit. De te laus mea in ecclesia magna, vota mea reddam coram timentibus eum. Comedent humiles et saturabuntur, laudabunt dominum qui quaerunt eum: vivet cor vestrum in perpetuum. Reminiscentur et convertentur ad dominum omnes fines terrae, et prosternent se ante faciem tuam omnes cognationes gentium. Quia domini est regnum, et ipse dominatur gentibus. Comederunt et adoraverunt omnes pingues terrae, ante illum genua flectent omnes qui descendunt in pulverem, et animam suam nullus vivificavit. Semen (eorum) serviet ei, annumerabitur domino in generationem. Venient et annunciabunt iustitiam eius populo nascituro, quod (illam) exhibuerit.

XXIII. Psalmus David: Dominus pastor meus, ideo in nullo deficiam. In amoenis locis et germinosis me accubare faciet, et iuxta aquas refrigerii deducet me. Animam meam reducet, et deducet me in semitis iustitiae propter nomen suum. Etiam si ambulavero per vallem umbrae mortis, non timebo malum, quia tu mecum es: virga tua et baculus tuus, ipsa me consolantur. Ordinabis ante conspectum meum mensam e regione eorum qui tribulant me: impinguasti in oleo caput meum, et calix meus erit exuberans. Veruntamen bonitas et pietas (tua) sequentur me, cunctis diebus vitae meae: moraborque in domo domini in longitudinem dierum.

XXIIII. David psalmus: Domini est terra et plenitudo eius, orbis et qui habitant in eo. Quia ipse super maria fundavit eam, et super flumina praeparavit eam. Quis ascendet in montem domini, et quis consistet in loco sanctitatis eius? Qui mundas (habet) manus et cor purum, et qui non invanum assumpsit animam eius, neque iuravit in dolo. Ipse accipiet benedictionem a domino, et iustitiam a deo salutis suae. Haec est generatio quaerentium eum, inquirentium faciem tuam Iacob: saela. Levate portae capita vestra, et elevamini fores perpetuae, et ingredietur rex gloriae. Quis est iste rex gloriae? dominus fortis et potens, dominus fortis bellator. Levate portae capita vestra, et elevamini fores perpetuae, et introibit rex gloriae. Quis est iste rex gloriae? dominus exercituum, ipse est rex gloriae: saela.

XXV. David: Ad te domine animam meam levabo. Deus meus in te speravi, non confundar, neque laetentur inimici mei super me. Etiam omnes qui te expectant non erubescent, erubescent qui praevaricantur sine causa. Vias tuas domine ostende mihi, et semitas tuas doce me. Duc me in veritate tua, et doce me, quoniam tu es deus salutis meae: te expectavi tota die. Reminiscere miserationum tuarum domine, atque pietatum tuarum, quoniam a seculo sunt. Peccatorum adolescentiae meae atque scelerum meorum ne recorderis, sed secundum pietatem tuam recordare mei tu: propter bonitatem tuam domine. Bonus et rectus dominus, et propterea docebit peccatores in via. Diriget mansuetos in iudicio, et docebit mites viam suam. Omnes semitae domini pietas et veritas: servantibus pactum eius et testimonia eius. Propter nomen tuum domine propitiaberis iniquitati meae, multa est enim. Quis est vir qui timet dominum? illum docebit in via quam eliget. Anima eius in bono perseverabit, et semen eius haereditabit terram. Secretum domini timentibus eum, et foedus suum illis notum faciet. Oculi mei semper ad dominum: quoniam ipse educet de reti pedes meos. Respice in me et miserere mei, quoniam unicus et miser ego sum. Tribulationes cordis mei in latum sese extenderunt, ab angustiis meis educ me. Vide afflictionem meam et laborem meum, et parce omnibus peccatis meis. Respice inimicos meos, quoniam multiplicati sunt, et odio tyrannico oderunt me. Custodi animam meam et libera me, non confundar quoniam speravi in te. Integritas et aequitas custodiant me, quoniam expectavi te. Redime deus Israelem, ex omnibus tribulationibus eius.

XXVI. David: Iudica me domine, quoniam ego in perfectione mea ambulavi, et in domino confisus sum, non nutabo. Proba me domine et tenta me, examina renes meos et cor meum. Quoniam pietas tua est ante oculos meos, et conversabor in veritate tua. Non mansi cum viris vanis, et cum occulte machinantibus non introibo. Odivi coetum malignantium, et cum impiis non sedebo. Lavabo in innocentia manus meas, et circundabo altare tuum domine. Ut auditam faciam vocem gratiarumactionis, et enarrem omnia mirabilia tua. Domine, dilexi habitaculum domus tuae, et locum tabernaculi gloriae tuae. Non concludas cum peccatoribus animam meam, et vitam meam cum viris sanguinum. In quorum manibus est scelus, et dextera eorum plena est munere. Ego autem in integritate mea incedam: redime me et miserere mei. Pes meus stetit in recto: in coetibus benedicam domino.

XXVII. David: Dominus lux mea et salus mea: quem timebo? dominus fortitudo vitae meae, a quo trepidabo? Cum venirent contra me maligni, ut devorarent carnem meam, hostes mei atque inimici mei, ipsi impegerunt et ceciderunt. Si obsideant me castra, non timebit cor meum: et si consurgat adversum me praelium, in hac re (adhuc) fiduciam habebo. Rem unam petii a domino, illam requiram, ut maneam in domo domini cunctis diebus vitae meae: ut videam pulchritudinem domini, et lustrem templum eius. Quoniam abscondet me in tabernaculo suo in die (quo imminuerit) malum: latere me faciet in abdito loco tabernaculi sui: in petra exaltabit me. Et nunc eminebit caput meum super inimicos meos per circuitum meum: sacrificabo in tabernaculo eius sacrificia cum iubilo: cantabo et psallam domino. Audi domine vocem meam, cum clamavero miserere mei, et exaudi me. De te dixit cor meum, inquirite faciem meam: faciem tuam domine requiram. Ne abscondas faciem tuam a me, neque averseris in ira servum tuum, tu auxilium meum fuisti, ne derelinquas me, neque deseras me deus salutis meae. Quando pater meus et mater mea derelinquunt me, dominus colligit me. Doce me domine viam tuam, et duc me per viam rectam, propter adversarios meos. Ne tradas me animae adversariorum meorum: quia surrexerunt contra me testes iniqui, et loquens iniuriam. (Defecissem) si non credidissem, me visurum bonitatem domini in terra viventium. Expecta dominum, fortis esto, et ille roborabit cor tuum, et tu spera in dominum.

XXVIII. David: Ad te domine clamabo, fortitudo mea ne taceas a me, ne forte sileas a me et assimiler his qui descendunt in lacum. Exaudi vocem deprecationum mearum cum clamavero ad te, cum levavero manus meas ad oraculum sanctuarii tui. Ne traxeris me cum impiis, et cum his qui operantur iniquitatem, et qui loquuntur pacem cum proximis suis, et est malum in corde eorum. Da illis iuxta opus eorum, atque iuxta maliciam studiorum suorum, iuxta opus manuum eorum da eis: restitue retributionem eorum eis. Non enim animo percipiunt opera domini, atque artificium manuum eius: ideo diruet eos, et non extruet eos. Benedictus dominus, quia exaudivit vocem precationum mearum. Dominus fortitudo mea atque scutum meum, in ipso speravit cor meum et adiutus sum, et exultavit cor meum, et cantico meo celebrabo eum. Dominus robur est illorum, et est fortitudo salutaris Christi sui. Salva populum tuum, et benedic haereditati tuae: pasce eos, et extolle eos usque in seculum.

XXIX. Psalmus David: Afferte domino filii procerum, afferte, inquam, domino gloriam et fortitudinem. Date domino gloriam nomini eius (debitam:) adorate dominum in magnificentia sanctitatis. Vox domini super aquas, deus maiestatis intonuit, dominus super aquas multas. Vox domini in virtute, vox domini in magnificentia. Vox domini confringit cedros, confringit, inquam, dominus cedros Libani. Et fecit eas exilire sicut vitulum: Libanum quoque et Sirion (fecit saltare) sicut filium unicornium. Vox domini succidit flammas igneas. Vox domini tremere facit desertum, tremere, inquam, facit dominus desertum Cades. Vox domini parturire facit cervas et detegit sylvas, atque in templo eius nullus non dicit gloriam. Dominus supra diluvium sedet, manetque dominus rex in aeternum. Dominus dabit fortitudinem populo suo: dominus benedicet populo suo in pace.

XXX. Psalmus et canticum dedicationis domus, David. Exaltabo te domine quoniam subvexisti me, et non laetificasti inimicos meos de me. Domine deus meus clamavi ad te, et sanasti me. Domine ascendere fecisti ab inferis animam meam, vivificasti me a descendentibus in foveam. Psallite domino pii (cultores) eius, et confitemini memoriae sanctitatis eius. Nam momentanea est ira eius, et vita in voluntate eius: in vespera morabitur fletus, et (rursum aderit) mane exultatio. Et ego dixi in felicitate mea: non movebor in seculum. Domine, in voluntate tua collocasti fortitudinem super montem meum: abscondisti faciem tuam et factus sum conturbatus. Ad te domine clamabam, et ad dominum meum supplex currebam. Quae utilitas in sanguine meo cum descendero in foveam? nunquid confitebitur tibi pulvis, aut annunciabit veritatem tuam? Audi domine et miserere mei: domine sis tu mihi adiutor. Convertisti planctum meum mihi in chorum, solvisti saccum meum et accinxisti me laetitia. Propterea decantabit tibi (bonus quisque) gloriam et non silebit: deus meus in aeternum confitebor tibi.

XXXI. Vincenti, psalmus David. In te domine speravi non confundar in aeternum, in iustitia tua eripe me. Inclina ad me aurem tuam, festina ut liberes me, et esto mihi in petram fortitudinis atque in domum munitionis, ut salves me. Siquidem petra mea et propugnaculum meum es tu, et propter nomen tuum duces me et deduces me. Educes me de laqueo quem absconderunt mihi, quoniam tu es fortitudo mea. In manum tuam commendo spiritum meum, tu enim redemisti me domine deus veritatis. Odio habui eos qui observant vanitates superstitiosas: ego autem in domino speravi. Exultabo et gaudebo in pietate tua, quod respexeris afflictionem meam, et recognoveris in tribulationibus animam meam. Nec concluseris me in manu inimici, sed collocaveris in latitudine pedes meos. Miserere mei domine, quoniam tribulatio est mihi, et contabescit in molestia oculus meus, anima mea atque venter meus. Quoniam defecerunt in moerore vitae meae, et anni mei in suspirio, intercidit propter inquitatem meam virtus mea, et ossa mea contabuerunt. Cunctis hostibus meis fui opprobrium, maxime autem vicinis meis: et pavor familiaribus meis, et qui me foras viderunt, fugerunt a me. Oblivioni datus sum sicut mortuus, qui ex corde (viventium evanuit:) factus sum veluti vas quod perit. Quoniam audivi contumeliam multorum et pavorem undiquaque, dum illi pariter conspirant contra me, et consilium ineunt ut capiant animam meam. Ego autem in te domine speravi: dixi: deus meus es tu. In manu tua sunt tempora mea: libera me de manu inimicorum meorum, et a persecutoribus meis. Illumina faciem tuam super servum tuum, et salva me in pietate tua. Domine non confundar, quoniam invocavi te: confundantur impii, et compescantur in sepulchro. Obmutescant labia mendacia, quae loquuntur adversus iustum quod durum est, idque cum superbia et contemptu. Quam copiosa est bonitas tua, quam abscondisti timentibus te, et quam parasti his qui confidunt in te, coram filiis hominum. Tu abscondes eos in secreto vultus tui ab irritationibus cuiuscunque, abscondes eos in tabernaculo a contentione linguarum. Benedictus dominus, quoniam segregavit mihi pietatem suam in civitate munita. Et ego dixi cum festinarem, seclusus sum a conspectu oculorum tuorum: at tu exaudisti vocem precationum mearum cum clamarem ad te. Diligite dominum omnes pii (cultores) eius, nam eos qui fideles sunt custodit dominus, et retribuit abundanter facienti superbiam. Estote fortes et roborabit ille cor vestrum, omnes qui speratis in dominum.

XXXII. David, erudiens: Beatus cuius remissa est iniquitas, atque opertum peccatum. Beatus homo, cui non imputat dominus iniquitatem, nec est in spiritu eius dolus. Quoniam tacui et contabuerunt ossa mea, in rugitu meo tota die. Quoniam die ac nocte gravatur super me manus tua, versusque est succus meus in siccitates aestivas: saela. Peccatum meum notum faciam tibi, atque iniquitem meam non operui: dixi, confessionem faciam de peccatis meis domino: et tu remisisti iniquitatem peccati mei: saela. Ob id orabit omnis pius ad te, in tempore quo invenire (te licet:) veruntamen in inundatione aquarum multarum, non pervenient ad eum. Tu latibulum es mihi, a tribulatione custodies me: canticis liberationis circundabis me: saela. Ego prudentem te reddam et docebo te in via per quam ambulabis: consiliumque tibi dabo oculo meo. Non eritis sicut equus et sicut mulus qui nihil intelligunt, et quorum maxilla nisi camo et freno constringatur, non appropinquant tibi. Multi dolores imminent impio, qui autem sperat in domino, hunc beneficentia circundabit. Gaudete in domino et exultate iusti, et iubilate omnes qui recto estis corde.

XXXIII. Exultate iusti in domino, rectos decorat laus. Confitemini domino in cithara, in nablo et decachordo psallite ei. Cantate domino canticum novum, bene psallite cum iubilatione. Quoniam rectum est verbum domini, et omne opus eius est in fide. Diligit iustitiam et iudicium: pietate domini plena est terra. Verbo domini coeli facti sunt, et spiritu oris eius omnis exercitus eorum. Ipse congregat quasi in cumulum aquas maris, et ponit (veluti) in thesauris abyssos. Timete dominum omnes (incolae) terrae: metuite eum omnes habitatores orbis. Quoniam ipse dixit et factum est, ipse praecepit et extitit. Dominus dissolvit consilium gentium, et in irritum deducit cogitationes populorum. Consilium domini in aeternum stabit: cogitationes cordis eius in generationem et generationem. Beata gens cuius deus est dominus IEHOVA, et populus qui (illum) elegit in haereditatem suam. De coelis aspexit dominus, viditque cunctos filios hominum. De mansione habitationis suae prospicit, super cunctos incolas terrae. Qui format pariter cor eorum, et intelligit omnia opera eorum. Non est rex qui salvetur in multitudine militiae, neque fortis liberatur per multam virtutem. Pro mendacio habetur equus in salvatione, neque liberabit quenquam multum robur suum. Ecce oculus domini est super timentes eum, et ad eos qui expectant pietatem eius. Ut eruat a morte animam eorum, et nutriat eos in fame. Anima nostra expectavit dominum: ipse enim est auxilium nostrum et scutum nostrum. Quoniam in eo laetabitur cor nostrum, eo quod in nomine sancto eius speraverimus. Sit pietas tua domine super nos, quemadmodum confisi sumus de te.

XXXIIII. David, quando ipse mutavit eloquium suum coram Abimaelech, et expulit eum, atque abiit. Benedicam domino in omni tempore: semper laus eius in ore meo. In domino gloriabitur anima mea: audient mansueti et gaudebunt. Magnificate dominum mecum, et exaltemus nomen eius pariter. Inquisivi dominum et exaudivit me, et ex omnibus pavoribus meis eripuit me. Respexerunt ad eum et illustrati sunt, nec facies eorum erubuerunt. En pauper clamat, et dominus exaudit, atque ex omnibus tribulationibus eius salvat eum. Manet angelus domini per circuitum eorum qui timent illum, et eruet eos. Gustate et videte, quoniam bonus est dominus, beatus vir qui sperat in eo. Timete dominum sancti eius: quoniam non est defectus illis qui timent eum. Leones penuriam habent et esuriunt, qui autem inquirunt dominum, nullo destituuntur bono. Venite filii et auscultate mihi, timorem domini docebo vos. Quis est vir ille qui desiderat vitam, et concupiscit videre dies bonos? Observa linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum. Declina a malo et fac bonum, inquire pacem et sectare eam. Oculi domini ad iustos, atque aures eius ad clamorem eorum. Vultus domini contra eos qui faciunt malum: ut extirpet de terra memoriam eorum. Clamant (iusti) et dominus exaudit, et ex cunctis tribulationibus eorum liberat eos. Prope est dominus his qui contrito sunt corde, et salvabit eos qui contritum habent spiritum. Multa mala (accidunt) iusto, at dominus ex omnibus eis liberat eum. Custodit omnia ossa eius, ut ne unum quidem ex eis confringatur. Impium vero interficiet malum, et odio habentes iustum desolabuntur. Redimit dominus animam servorum suorum, et non devastabuntur omnes qui sperant in eo.

XXXV. David: Age domine causam meam cum his qui mecum contendunt, et oppugna impugnantes me. Apprehende clypeum et scutum, et surge in auxilium meum. Profer lanceam, et conclude (viam) in occursum persequentium me: dic animae meae, salus tua ego sum. Confundantur et ignominia afficiantur qui quaerunt animam meam: agantur retrorsum et pudefiant qui cogitant malum meum. Fiant sicut pulvis ante ventum, et angelus domini impellat (eos.) Sit via illorum tenebrae et lubricitate plena, et sit angelus domini persequens eos. Quoniam absque causa absconderunt mihi foveam retis sui, sine causa inquam fecerunt foveam animae meae. Veniat ei desolatio quam nescit, et rete eius quod abscondit capiat eum, in perditionem ipsam cadat. Et anima mea exultabit in domino: laetabitur in salute eius. Omnia ossa mea dicent, domine, qui similis tibi, qui eripis pauperem a fortiori se, et inopem atque miserum ab eo, qui diripit illum. Surgebant testes violenti, quae nescivi interrogabant me. Retribuebant mihi malum pro bono, et (conati sunt me) privare anima mea. Et ego cum ipsi aegrotarent, induebam me sacco, afflixique in ieiunio animam meam: et oratio mea in sinum meum revertetur. Perinde ac si amicus atque ac si frater meus fuisset (quilibet eorum) sic incessi, et iuxta luctum matris moestus incurvabam me. Ipsi vero in adversa valetudine mea gavisi sunt atque congregati, collecti sunt adversum me abiecti, et ego non cognovi: distenderunt (os suum) et non tacuerunt. Cum assentatoribus erant garruli subsannatores, qui frendebant dentibus suis contra me. Domine, quandiu videbis? eripe animam meam a calamitatibus eorum, et a leonibus unicam meam. Confitebor tibi in congregatione magna, in populo multo laudabo te. Non laetentur de me inimici mei inique, (neque) qui odio me habent sine causa, annuant oculo. Quoniam non loquuntur pacem, sed contra eos qui quieti sunt in terra, cogitant verba dolosa. Distenderunt super me os suum, et dixerunt, vah, vah, vidit oculus noster. Vidisti domine, ne taceas: domine ne longe absis a me. Exurge et evigila ad iudicium meum, deus mi et domine mi ad causam meam. Iudica me secundum iustitiam tuam domine deus meus, et non laetentur de me. Non dicant in corde suo, euge animae nostrae, neque dicant, devoravimus eum. Confundantur et erubescant pariter qui laetantur de malo meo, induantur confusione et pudore, qui se magnificant contra me. Iubilent et laetentur qui volunt iustitiam meam, et dicant semper, magnificetur dominus, qui vult pacem servi sui. Et lingua mea resonabit iustitiam tuam, tota die laudem tuam.

XXXVI. Vincenti, Servo domini David. Loquitur iniquitas impii in medio cordis mei: quod non est timor dei in conspectu oculorum eius. Nam blanditur sibiipsi in oculis suis, (quousque) inveniatur iniquitas eius odio digna. Verba oris eius iniqua sunt et dolo plena: destitit erudiri ut benefaciat. Pravitatem cogitat in lecto suo, et constituit se in via non bona, nec ullum execratur malum. Domine in coelis pietas tua, et veritas tua usque ad aethera. Iustitia tua similis est montibus magnificis, iudicia tua abyssus multa: hominem et iumentum salvabis domine. Quam praeclara deus est pietas tua, et filii hominum, in umbra alarum tuarum sperabunt. Inebriabuntur pinguedine domus tuae, et torrente delitiarum tuarum potabis eos. Apud te enim est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen. Continua pietatem tuam his qui cognoscunt te, et iustitiam tuam his qui recto sunt corde. Non veniat contra me pes superbus (hostium:) et manus impiorum non commoveat me. Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem, impulsi sunt et non poterunt stare.

XXXVII. David: Non irriteris propter malignos, neque zelaveris operantes iniquitatem. Quoniam tanquam gramen velociter succidentur, et veluti herba virens marcescent. Spera in domino, et fac bonum, inhabita terram, et pasceris in veritate. Delectare in domino, et dabit tibi petitiones cordis tui. Volue super dominum viam tuam, et spera in eo, et ipse faciet. Et educet quasi lumen iustitiam tuam, et iudicia tua sicut meridiem. Tace domino et praestolare eum, et non irriteris (contra eum) cuius via prosperum habet successum, contra virum qui exequitur consilia mala. Desine ab ira et relinque furorem, ne irriteris, alioquin ad male agendum (impelleris.) Malignantes autem extirpabuntur, et qui expectant dominum ipsi haereditabunt terram. Adhuc modicum et impius non (erit:) advertes locum eius, et ipse non (erit.) Mansueti autem possidebunt terram, et recreabuntur in multitudine pacis. Consilium agitat impius contra iustum, frenditque contra eum dentibus suis. Dominus ridebit illum, quia vidit quod veniet dies eius. Gladium strinxerunt impii et tetenderunt arcum suum, ut labefactent pauperem et inopem, et iugulent eos qui rectae sunt conversationis. Gladius eorum intret in cor eorum, et arcus eorum confringantur. Melius est modicum iusto quam divitiae impiorum magnatum. Quia brachia improborum confringentur, et sustentat dominus iustos. Novit dominus dies integrorum (hominum:) et haereditas eorum in aeternum erit. Non confundentur in tempore quo malum (inciderit:) et in diebus famis saturabuntur. Quoniam impii peribunt, et inimici domini sicut optimum quod est in agnis consumentur, cum fumo disperibunt. Mutuum accipit impius et non solvit, iustus autem miseretur et tribuit. Qui enim benedicuntur ab ipso (deo) possidebunt terram, et qui maledicuntur ab eo exterminabuntur. A domino gressus viri disponuntur, et viam eius gratam sibi facit. Si ceciderit non abiicietur, quia dominus supponit manum suam. Puer fui atque senui, et non vidi iustum derelictum, et posteritatem eius panem postulantem. Quotidie miseretur et dat mutuum, et semen eius in benedictione est. Recede a malo, et fac bonum, et habita in seculum. Siquidem dominus diligit iudicium, et non deserit pios suos, sed in aeternum custodiuntur: semen autem impiorum extirpabitur. Iusti haereditabunt terram, et habitabunt in perpetuum super eam. Os iusti disserit sapientiam, et lingua eius loquetur iudicium. Lex dei eius in corde eius, et non nutabunt gressus eius. Speculatur impius iustum, et occasionem quaerit ut interficiat eum. Dominus non deseret eum in manu eius, neque permittit condemnari eum, cum iudicatus fuerit. Expecta dominum et custodi viam eius et exaltabit te ut possideas terram: cum exterminati fuerint impii videbis. Vidi impium insignem et succulentum, in morem lauri frondosae. Et transivit, et ecce non erat: quaesivi eum, et non est inventus. Observa integrum (hominem) et attende rectum: nam novissimum (quod dabitur) tali viro, est pax. Iniqui vero simul delebuntur, et novissimum impiorum exterminabitur. Salus autem iustorum a domino, qui et fortitudo eorum est in tempore tribulationis. Adiuvabitque eos dominus, et liberabit eos, liberabit eos ab impiis et salvabit eos, eo quod speraverunt in eo.

XXXVIII. Psalmus David ad reminiscendum. Domine ne in ira tua corripias me, aut in furore tuo castiges me. Quoniam sagittae tuae defixae sunt in me, et demissa est super me manus tua. Non est sanitas in carne mea, propter iram tuam, nec est pax in ossibus meis propter peccatum meum. Quoniam iniquitates meae transcendunt caput meum, et quasi onus grave gravatae sunt ultra (vires) meas. Computruerunt et contabuerunt livores mei, a facie stultitiae meae. Incurvatus et depressus sum vehementer, quotidie moestus incessi. Quoniam foemora mea impleta sunt morbo contemptibili, et non est integritas in carne mea. Dissolutus sum et contritus plurimum, rugivi prae anxietate cordis mei. Domine coram te est omne desiderium meum, et gemitus meus a te non est absconditus. Cor meum circumvagatur, deservit me virtus mea, et lumen oculorum meorum, etiam ipsi non sunt mecum (cum lumine suo.) Amici mei et proximi mei e regione plagae meae steterunt, et propinqui mei a longe steterunt. Et laqueos tetenderunt qui quaerebant animam meam, et inquirentes malum meum locuti sunt pravitates, et meditati sunt tota die dolos. Ego autem tanquam surdus non audiebam, eramque quasi mutus qui non aperit os suum. Fui, inquam, quasi vir qui non audit, et in cuius ore non sunt redargutiones. Te enim expectavi domine: tu respondebis domine deus meus. Quoniam dixi, ne forte laetentur de me: quippe qui in commotione pedis meis insultaverunt mihi. Et ego quidem in plaga constitutus sum, et dolor meus coram me est semper. Quia iniquitatem meam annunciabo, et anxius ero propter peccatum meum. Inimici autem mei vivunt et robusti sunt, et multiplicati sunt qui me iniuste odio habent. Et qui reddunt malum pro bono adversantur mihi, eo quod sector bonum. Ne derelinquas me domine, deus meus ne longe absis a me. Festina in auxilium meum, domine salus mea.

XXXIX. Vincenti Ieduthun, psalmus David. Dixi custodiam vias meas, ne peccem lingua mea, custodiam os meum quasi capistro (infrenatum) quando impius est in conspectu meo. Obmutui silentio, et tacui a bono, et dolor meus irritatus est. Caluit cor meum in medio mei, et in meditatione mea exardescit ignis, (atque tandem) locutus sum lingua mea. Notum fac mihi domine finem meum, et mensuram dierum meorum quanta illa sit, ut sciam quanti aevi sim. Ecce posuisti veluti palmi spacium dies meos, et aevum meum quasi nihil est respectu tui, et utique universa vanitas est omnis homo (cum adhuc) existit: saela. Siquidem in imagine perambulat homo, et utique invanum tumultibus sese ingerunt: coacervat, et tamen nescit quis ea congregaturus sit ad se. Et nunc quid ego expectavi domine? certe expectatio mea est ad te. Ab omnibus sceleribus meis eripe me: et in opprobrium stulti ne ponas me. Mutus factus sum, et non aperui os meum: quoniam tu fecisti. Aufer a me plagam tuam: propter infestam manum tuam ego defeci. Dum enim increpationibus corripis hominem propter inquitatem, tabescere facis veluti tinea (vestem arrodens) expetibile (robur) eius: vanitas est ergo omnis homo: saela. Audi orationem meam domine, et clamorem meum auribus percipe, et ad lachrymam meam ne taceas, quoniam peregrinus ego sum apud te, et inquilinus sicut omnes patres mei. Desine a me ut vires recuperem, antequam abeam et non sim.

XL. Vincenti, psalmus David. Expectans expectavi dominum, et divertit ad me, exaudivitque clamorem meum. Et eduxit me de lacu stupendo atque de luto coenoso, et erexit supra petram pedes meos, direxitque gressus meos. Et posuit in os meum canticum novum, laudem deo nostro. Videbunt multi et timebunt, sperabuntque in domino. Beatus vir ille qui posuit dominum spem suam, et non respexit ad superbos, et ad eos qui divertunt ad mendacium. Multa sunt mirabilia tua domine deus meus quae fecisti, sicut et cogitationes tuae quae sunt erga nos, et nemo est qui (ea) ordinet ad te: si enunciare et eloqui ea voluero, plura erunt quam ut enarrare possim. Sacrificium et oblationem minha noluisti, sed aures perfodisti mihi: holocaustum et hostiam pro peccato non postulasti. Tunc dixi, ecce veni: in volumine libri scriptum est de me. Ut faciam voluntatem tuam deus meus, volui, et lex tua in medio viscerum meorum. Annunciavi iustitiam in congregatione magna: ecce labia mea non prohibebo, domine tu nosti. Iustitiam tuam non operui in medio cordis mei, veritatem tuam et salutem tuam dixi, et non cessavi (praedicare) pietatem tuam, atque veritatem tuam ecclesiae magnae. Tu domine non continebis misericordias tuas a me: beneficentia tua et veritas tua iugiter custodient me. Quoniam circumdederunt me mala absque numero, apprehenderunt me iniquitates meae ut non potuerim videre, praevaluerunt capillis capitis mei, et cor meum dereliquit me. Acquiesce domine ut eripias me, domine in auxilium meum festina. Confundantur et ignominiosi fiant pariter qui quaerunt animam meam, ut perdant eam, agantur retrorsum et afficiantur opprobrio, qui volunt malum meum. Desolentur pro mercede confusionis suae, qui dicunt mihi vah, vah. Laetentur et exultent in te omnes qui quaerunt te, et dicant semper, magnificetur dominus, qui diligunt salutem tuam. Ego autem sum pauper et inops, et dominus cogitat de me: auxilium meum et liberator meus es tu, deus meus ne tardaveris.

XLI. Vincenti, psalmus David. Beatus qui prospicit oppresso (infirmitate,) in die quo malum ei ingruerit: eripiat eum dominus. Dominus custodiat eum, et vivum servet eum ut beatificetur in terra: et non tradas eum in animam inimicorum eius. Dominus confortet eum in lecto doloris: totum stratum eius vertas (domine) in infirmitate eius. Ego dixi domine miserere mei: sana animam meam quia peccavi tibi. Inimici mei dicunt malum de me: quando morietur et peribit nomen eius? Et si veniat (aliquis eorum) ut videat, vanitatem loquitur, et cor eius colligit intra se mendacium, egressusque foras, id eloquitur. Pariter adversum me mussitant omnes inimici mei, adversum me cogitant malum mihi. Nempe, res noxia effusa sit in eum, et qui decubuit non adiiciat ut resurgat. Etiam homo pacis meae in quo spem habui, quique comedebat panem meum, magnas mihi fecit insidias. Tu autem domine miserere mei et resuscita me, et rependam eis. In hoc cognovi quod tibi complacuerit in me, quod inimicus meus non iubilat contra me. Et ego cum sum in incolumitate mea tu sustentas me, collocabisque me ante faciem tuam in aeternum. Benedictus dominus deus Israel, a seculo et usque in seculum: amen et amen.

XLII. Vincenti, erudiens (canticum) filiorum Corah. Sicut cerva inhiat rivis aquarum, sic anima mea desiderio fertur ad te deus. Sitivit anima mea ad deum, deum vivum, quando veniam ut appaream conspectui dei? Fuit mihi lachryma mea panis die ac nocte: dum dicunt mihi tota die, ubi est deus tuus? Haec cum recordor, effundo super me animam meam, quippe qui transibam in numero, deducens eos usque ad domum dei, in voce exultationis et confessionis, (deducens inquam) turbam festivantem. Ut quid te deiicis o anima mea, et inquieta es in me? spera in deum, quoniam adhuc confitebor ei, cum salutes sint in conspectu eius. Deus meus anima mea in me consternata est, idcirco recordabor tui de terra Iordanis, atque ab Hermonim, a monte exiguo. Abyssus advocat abyssum propter vocem cataractarum tuarum: et omnes illisiones tuae atque procellae tuae super me transierunt. Interdiu praecipiebat dominus pietatem suam, et nocte canticum eius erat mecum: et oratio ad deum vitae meae. Dicam deo fortitudini meae, quare oblitus es mei, et quare moestus incedo propter hostilem afflictionem? Quasi cum gladio (concidunt) ossa mea, dum probris me afficiunt adversarii mei, nempe cum ipsi dicunt ad me singulis diebus, ubi est deus tuus? Quare sic consternaris anima mea, et quare turbaris in me? spera in deum, quoniam adhuc confitebor ei, qui est salus vultus mei et deus meus.

XLIII. Iudica me deus et dirime causam meam de gente non pia, a viro doloso et perverso libera me. Quoniam tu deus fortitudinis meae, quare propulsasti me, et quare tristis incedo in oppressione hostili? Emitte lucem tuam et veritatem tuam, quae me conducant, atque introducant in montem sanctum tuum et in habitacula tua. Et ingrediar ad altare dei, ad deum gaudii et exultationis meae, confiteborque tibi in cithara deus deus meus. Ut quid deiecta es anima mea, et quare tumultuaris in me? spera in deum, quoniam adhuc confitebor ei, qui est salus vultus mei et deus meus.

XLIIII. Vincenti, filiorum Corah, erudiens (canticum.) Deus auribus nostris audivimus, patres nostri narraverunt nobis: opus operatus es in diebus eorum, in diebus antiquis. Tu manu tua gentes expulisti et plantasti illas: malum intulisti populis, et fecisti illos mittere (radicem.) Non enim per gladium suum possederunt terram, neque brachium eorum salutem acquisivit eis, sed dextera tua et brachium tuum atque lux faciei tuae: complacuit enim tibi in eis. Tu es rex meus o deus, praecipe salutes Iacob. Per te infestabimus hostes nostros, atque in nomine tuo conculcabimus eos, qui consurgunt contra nos. Non enim sperabo in arcu meo, neque gladius meus salvabit me. Sed tu salvas nos de adversariis nostris, et confundis eos qui odio nos habent. In deo gloriamur tota die, et confitebimur nomini tuo in seculum: saela. At tu longe abes et ignominia afficis nos, neque egrederis cum exercitibus nostris. Facis nos redire retrorsum ab hoste, et qui odio nos habent, diripiunt sibi (nostra.) Tradis nos veluti oves in devorationem, et in gentes dispersisti nos. Vendis populum tuum absque opibus, neque auxisti precia eorum. Ponis nos opprobrium vicinis nostris, subsannationem et derisionem his qui sunt in circuitu nostro. Ponis nos in parabolam apud gentes, atque in commotionem capitis apud nationes. Quotidie ignominia mea coram me est: et confusio faciei meae operuit me. Propter vocem exprobrantis et conviciantis, propter inimicum et ultorem. Et cum totum istud eveniat nobis non obliviscimur tui, neque perverse agimus in testamento tuo. Non agitur retrorsum cor nostrum, (neque) declinavit vestigium nostrum a semitis tuis. Et cum detruderes nos in locum draconum, atque operires nos umbra mortis. Si obliti sumus nomen dei nostri, et expandimus manus nostras ad deum alienum. An non deus scrutabitur istud? ipse enim novit abscondita cordis. Et quidem propter te occidimur quotidie, reputati sumus sicut oves mactationis. Excitare, quare dormis domine? evigila et non absis (a nobis) in aeternum. Quare abscondis faciem tuam, et oblivisceris miseriae nostrae, et afflictionis nostrae? Quoniam humiliata est usque ad pulverem anima nostra, adhaesit terrae venter noster. Surge in auxilium nobis, et redime nos propter pietatem tuam.

XLV. Vincenti in liliis, filiorum Corah, (psalmus) erudiens, canticum amorum. Eructavit cor meum verbum bonum, dico ego opera mea regi: lingua mea (veluti) stilus est scribae expediti. Pulchrior factus es filiis hominum: effusa enim est gratia in labiis tuis, eo quod tibi benedixerit deus in aeternum. Cinge gladio tuo foemur (tuum) o fortissime, pro gloria tua atque magnificentia tua. Et in magnificentia tua prospere age, (et veluti) inequita, super verbum veritatis, mansuetudinis et iustitiae, docebitque te dextera tua terribilia. Sagittae tuae sunt peracutae, et cadent sub te populi, in cor inimicorum regis (defigentur.) Solium tuum o deus (manet) in seculum et perpetuum: virga aequitatis virga regni tui. Dilexisti iustitiam et odisti impietatem, propterea unxit te deus deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis. Myrrham, aloen et keziam (redolent) omnia vestimenta tua, ex palatiis eburneis (deprompta,) unde laetificaverunt te. Filiae regum inter honorabiles tuas: astitit coniunx ad dextram tuam, in ornamento aureo. Audi filia et vide, inclina aurem tuam et obliviscere populi tui, atque domus patris tui. Et concupiscet rex formam tuam, quoniam ipse est dominus tuus, et tu adora eum. Filia quoque Tyri cum munere, sicut et divites populi, faciem tuam (o filia regis) precabuntur. Tota gloriosa est filia regis ab intus: ex intertexto auro vestimentum eius. In vestibus phrygianis adducetur ad regem, virgines sodales eius comitabuntur eam, adducenturque ad te. Adducentur cum laetitia et exultatione, et introibunt in palatium regis. Pro patribus tuis erunt tibi filii, quos constituas principes super omnem terram. Recordabor nominis tui per omnem generationem et generationem: propterea populi confitebuntur tibi in seculum atque in perpetuum.

XLVI. Vincenti, filiis Corah, super Alamoth canticum. Deus spes nostra et fortitudo, auxilium in tribulationibus opportunum valde. Propterea non timebimus si moveatur terra, et si commoveantur montes in medio maris. Fremant et intumescant aquae eius, concutiantur montes per elevationem eius: saela. Rivi fluminis eius laetificabunt civitatem dei: (locum) sanctum tabernaculorum altissimi. Deus in medio eius, ideo non movebitur, adiuvabit eam deus, ad aspectum aurorae. Tumultuantur gentes et commoventur regna: dedit (deus) vocem suam et defluet terra. Dominus exercituum nobiscum, refugium nostrum deus Iacob: saela. Venite et videte opera domini, qui posuit desolationes in terra. Ipse facit quiescere bella usque ad extremitatem terrae, arcum confringit et detruncat hastam, atque quadrigas exurit igni. Dimittite (conatum vestrum) et scitote quod ego sum deus: ego exaltabor in gentibus et exaltabor in terra. Dominus exercituum nobiscum, protectio nostra deus Iacob: saela.

XLVII. Vincenti, filiis Corah psalmus. Omnes populi plaudite manu, iubilate deo in voce cantici. Quoniam dominus excelsus et terribilis, rex magnus super omnem terram. Sternet populos subter nos, et nationes sub pedibus nostris. Seliget nobis haereditatem nostram, magnificentiam Iacob, quem dilexit: saela. Ascendit deus cum iubilo: dominus cum voce tubae. Psallite deo psallite, psallite regi nostro psallite. Quoniam rex universae terrae deus, psallite prudenter. Regnat deus super gentes, deus sedet super solium sanctitatis suae. Optimates populorum adiunguntur populo dei Abraham, eo quod dei sit veluti scuto protegere terram, qui valde exaltatus est.

XLVIII. Canticum psalmi filiorum Corah. Magnus dominus et laudabilis valde: in civitate dei nostri, in monte sanctitatis suae. Pulcher locus et gaudium universae terrae est mons Zion, latera aquilonis, civitas regis magni. Deus in palatiis eius cognitus est, veluti tutum refugium. Quoniam ecce reges congregati sunt, transierunt simul. Ipsi viderunt, sic admirati sunt, conterriti sunt, et in praecipitium acti. Tremor apprehendit eos ibi, et dolor quasi parturientem. Vento orientali, confringes naves maris. Sicut audivimus sic vidimus in civitate domini exercituum, in civitate dei nostri, deus firmabit illam usque in seculum: saela. Expectavimus deus pietatem tuam in medio templi tui. Sicut est nomen tuum (evulgatum) deus, sic est laus tua ad fines terrae: dextera tua plena est iustitia. Laetetur mons Zion et exultent filiae Iehuda, propter iudicia tua. Circundate Zion et circuite eam: numerate turres eius. Ponite cor vestrum ad antemurale eius, extollite palatia eius, ut enarretis generationi posterae. Quoniam hic est deus, deus noster, in seculum atque in perpetuum: ipse diriget nos usque ad mortem.

XLIX. Vincenti, filiis Corah, psalmus. Audite hoc omnes populi, auribus percipite omnes habitatores orbis. Tam filii hominum (ignobilium) quam filii cuiuscunque (nobilis,) simul dives et pauper. Os meum loquetur sapientiam, et meditatio cordis mei intelligentiam. Inclinabo ad parabolam aurem meam, et aperiam in cithara aenigma meum. Cur timeam in diebus malitiae, et quando iniquitas calcaneorum meorum obsidet me? Sunt qui sperant in opulentia sua, atque in multitudine divitiarum suarum gloriantur. At frater redimendo redimere non potest quemcunque, neque dare potest deo redemptionem eius. Pretiosa enim est redemptio animae eorum, ut quis vitet (mortem) in perpetuum. Et vivat adhuc in aeternum, et non videat sepulchrum. Videt enim quod etiam sapientes moriuntur, et quod stultus et insipiens simul pereunt, et dimittunt aliis opulentiam suam. Et tamen cogitatio eorum est, quod domus suae maneant in aeternum, et habitacula sua sint in generationem et generationem: vocantes nominibus suis terras. At homo in honore non perdurabit, cum sit assimilatus pecudibus quae intereunt. Haec ipsorum via, stultitia eorum est, et posteri eorum approbant verbum eorum: saela. Quasi oves in inferno ponuntur, mors pascit eos, et mane dominabuntur eorum recti: forma eorum erit in defectionem, sepulchrum domicilium eorum. Attamen deus redimet animam meam de loco inferni, quoniam suscipiet me: saela. Ne timeas si aliquis ditescat, aut si multiplicetur gloria domus eius. Quoniam non tollet omnia in morte sua: neque descendet post eum gloria eius. Quoniam benedicebat animae suae in vita sua, et confitebuntur tibi cum benefeceris tibi. Perveniet (anima eius) usque ad progeniem patrum suorum, et usque in aeternum non videbunt lumen. Homo in honore non intelligit, sed comparatur iumentis, quae intereunt.

L. Psalmus Asaph: Fortissimus deus et dominus locutus est et advocavit terram, ab ortu solis usque ad occasum eius. Ex Zion consummatae pulchritudinis deus emicuit. Veniet deus noster et non tacebit, ignis ante ipsum flagrabit, et per circuitum eius turbo vehemens excitabitur. Advocabit coelum desuper, et terram ut iudicet populum suum. Congregate mihi pios (cultores) meos, qui ineunt mecum foedus cum sacrificio. Et annunciabunt coeli iustitiam eius: quia deus iudex est: saela. Audi mi popule et loquar, Israel ego testis ero contra te: nam deus, deus tuus ego sum. Non propter sacrificia tua corripiam te, aut propter holocausta tua (quae fuerunt) coram me semper. Non accipiam de domo tua iuvencum, et de caulis tuis hircos. Quoniam meae sunt omnes bestiae sylvae, et animalia quae sunt in mille montibus. Cognovi omnia volatilia montium, et ferae campestres mecum sunt. Si esuriero non dicam tibi: meus est orbis et plenitudo eius. Nunquid comedam carnem taurorum, et sanguinem hircorum bibam? Sacrificia deo laudem, et redde altissimo vota tua. Et invoca me in die tribulationis, eruam te et glorificabis me. Impio autem dixit deus: ut quid tu enarras statuta mea, et assumis testamentum meum super os tuum? Et tu odisti disciplinam, et proiecisti verba mea post te. Quando vidisti furem consensisti ei, et cum adulteris fuit pars tua. Os tuum misisti ad malum: et lingua tua concinnabas dolum. Sedens contra fratrem tuum loquebaris, et in filio matris tuae ponebas probrum. Haec fecisti et tacui, putasti me tibi similem fore: corripiam te, et producam (ea quae fecisti) ante oculos tuos. Intelligite quaeso istud qui obliviscimini dei, ne forte rapiam, et non sit qui eripiat. Qui sacrificat laudem ille honorat me, et qui ordinat viam, huic ostendam salutem dei.

LI. Vincenti, psalmus David. Cum venisset ad eum Nathan propheta, postquam ingressus fuerat ad Bathsaebam. Miserere mei deus secundum pietatem tuam: secundum multitudinem miserationum tuarum dele scelera mea. Lave me plurimum ab iniquitate mea, et a peccato meo munda me. Quoniam scelera mea ego agnosco, et peccatum meum coram me (versatur) iugiter. Contra te solum peccavi, et malum hoc in oculis tuis feci, ut iustus sis in sermone tuo, et purus cum iudicaveris. Ecce in iniquitate formatus sum, et in peccato calefecit me mater mea. Ecce veritatem exigis in interioribus, et in occulto sapientiam me scire facies. Expiabis me hyssopo et mundabor, lavabis me et nive candidior ero. Facies me audire laetitiam et gaudium, ut exultent osse (quae) contrivisti. Absconde faciem tuam a peccatis meis, et omnes iniquitates meas dele. Cor mundum crea in me deus, et spiritum rectum innova in intimo meo. Ne proiicias me a facie tua, et spiritum sanctum tuum ne tollas a me. Restitue mihi laetitiam salutis tuae, et spiritu munifico suffulci me. Docebo iniquos vias tuas, et peccatores ad te convertentur. Libera me de sanguinibus deus, deus salutis meae, et cantabit lingua mea iustitiam tuam. Domine, labia mea aperies, et os meum annunciabit laudem tuam. Nam non desideras sacrificium, alioquin darem neque holocaustum gratum habes. Sacrificia dei sunt, spiritus confractus, cor contritum et concussum: (haec) deus non despicies. Benefac ex benevolentia tua Zion, et aedifica muros Ierusalem. Tunc acceptabis sacrificia iustitiae, holocaustum et integram (oblationem:) tunc offerent super altare tuum iuvencos.

LII. Vincenti, erudiens (canticum) David. Cum venisset Doeg Aedomaeus, et annunciasset Saul, atque dixisset ei: venit David ad domum Ahimaelech. Quid gloriaris in malitia o potens? pietas dei (est) per totum diem. Pravitates cogitat lingua tua, sicut novacula acuta facis dolum. Dilexisti potius malitiam quam bonitatem, et loqui mendacium magis quam iustitiam: saela. Dilexisti cuncta verba perditionis, lingua dolosa. Etiam deus dissipabit te in aeternum, tollet te et evellet te de tabernaculo: atque eradicabit te de terra viventium: saela. Et videbunt iusti atque timebunt, et ridebunt super eum. Ecce vir qui non posuit deum robur suum, sed speravit in multitudine divitiarum suarum, et roboravit se in pravitate sua. Ego autem similis oleae frondosae in domo dei, speravi in pietate dei in seculum et in perpetuum. Confitebor tibi in seculum, quia fecisti: et expectabo nomen tuum, quoniam bonum est in conspectu piorum (cultorum) tuorum.

LIII. Vincenti in Mahaelath, erudiens (canticum) David. Dixit fatuus in corde suo, non est deus: corruperunt (vias suas) et abominabilem fecerunt iniquitatem, non est qui faciat bonum. Deus de coelo aspexit super filios hominum, ut videret si esset qui prudenter ageret, et quaereret deum. At nemo non retrocessit, pariter foetidi facti sunt, et non est qui faciat bonum, etiam nec unus. An nihil cognoverunt, qui operantur iniquitatem, devorantes populum meum ac si comederent panem? deum non invocaverunt. Ibi paverunt pavore cum non esset pavor, quoniam deus dispersit ossa obsidentis te: confudisti, eo quod deus execratus sit eos. Quis dabit ex Zion salutem Israel, ut reducat deus captivitatem populi sui, et laetetur Iacob atque exultet Israel.

LIIII. Vincenti in melodiis, erudiens (psalmus) David. Cum venirent Ziphaei et dicerent ad Saul: nonne David abscondit se apud nos? Deus in nomine tuo salvum me fac, et in fortitudine tua vindica me. Deus audi orationem meam, et ausculta verbis oris mei. Quoniam alieni insurrexerunt contra me, et tyranni quaerunt animam meam: non ponentes deum ante conspectum suum: saela. Ecce deus adiutor meus est: dominus est cum his qui sustentant animam meam. Ipse restituet malum adversariis meis: in veritate tua extermina eos. Liberali animo sacrificabo tibi: et confitebor nomini tuo domine, quoniam bonum est. Nam ex omni tribulatione liberavit me: et in hostibus meis vidit oculus meus (quod volui.)

LV. Vincenti in melodiis, erudiens (canticum) David. Auribus percipe deus orationem meam, et non abscondas te a precatione mea. Intende mihi et exaudi me: rugiam in oratione mea et inquietus ero. Propter vocem inimici et propter tribulationem impii, quia machinantur contra me iniquitatem, et in ira adversantur mihi. Cor meum contremiscit in medio mei, terrores mortis irruerunt in me. Timor et tremor venit super me: et operuit me horror. Et dixi: Quis dabit mihi pennam qualem habet columba? avolarem enim et tuto quiescerem. Ecce elongarem me aufugiendo, et morarer in deserto: saela. Accelerarem mihi salvationem, propter ventum turbinis et tempestatis. Perde domine et divide linguam eorum: quoniam vidi iniuriam et contentionem in civitate. Die ac nocte circundant eam intra muros eius: et sunt inquitas atque dolor in medio eius. Corruptelae sunt in medio eius, et non discedit de platea eius fraus et dolus. Non enim hostis est (apertus) qui mihi probrum intulit, alioquin sustinuissem, neque inimicus meus fuit qui se magnificavit contra me: abscondissem enim me ab illo. Sed tu homo eras iuxta aestimationem (cordis) mei, dux meus et notus meus. Qui simul dulce inibamus consilium, et in domo dei ambulabamus coniuncti. Condemnet illos mors, et descendant ad infernum viventes: quia sunt mala in commoratione eorum atque in medio eorum. Ego ad deum clamabo, et dominus salvabit me. Vespere et mane atque meridie precabor et importunus ero, et ipse exaudiet vocem meam. Redemit in pace animam meam a praelio (quod fuit) contra me: quoniam multi fuerunt mecum. Exaudiet deus et affliget eos, qui sedet ab initio, saela: eo quod non sint illis mutationes, neque timeant deum. Misit manus suas in pacificos suos, et violavit foedus suum. Leniora fuerunt butyro (verba) oris eius, habens bellum in corde suo: blandiora fuerunt verba eius pinguedine, cum sint spicula. Proiice super dominum onus tuum, et ipse sustentabit te, nec permittet in aeternum labi iustum. Et tu deus deduces illos in foveam perditionis: viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos: ego autem in te sperabo.

LVI. Vincenti, super columbam muti in remotis, insignia David: cum apprehenderent eum Phelistaei in Gath. Miserere mei deus, nam absorbere me (conatur) homo: tota die impugnans affligit me. Absorbent hostes mei per singulos dies: multi enim pugnant adversum me o excelse. Licet per diem timerem, tamen in te sperabam. In deo laudabo verbum eius, in deo speravi, non timebo, quid faciat mihi caro. Per totum diem verba mea illi calumniantur, et contra me sunt omnes cogitationes eorum in malum. Simul ipsi morantur et delitescunt atque plantas meas observant, cum expectant animam meam. Propter iniquitatem eritne illis evasio? in ira deus depones populos. Evagationem meam tu numerasti, pone lachrymam meam in utre tuo: an non in libro tuo (haec annotata sunt?) Tunc convertentur inimici mei retrorsum, in die quo invocavero: id scio, quia deus est pro me. In deo laudabo verbum, in domino laudabo sermonem. In deo speravi, non timebo, quid faciat mihi homo. Super me sunt deus vota tua: reddam gratiarumactiones tibi. Quoniam liberasti animam meam de morte, et nunquid non pedes meos a lapsu? ut scilicet ambulem in conspectu dei, in lumine viventium.

LVII. Vincenti, ne perdas, insignia David: cum ille fugeret a facie Saul in speluncam. Miserere mei deus, miserere mei, quoniam in te confisa est anima mea, et in umbra alarum tuarum sperabo, donec praetereat tyrannis. Clamabo ad deum altissimum, ad deum qui transigit causam mihi impendentem. Mittet de coelis et salvabit me ab opprobrio absorbente me: saela: mittet deus pietatem suam et veritatem suam. Anima mea est in medio leonum, et ego iaceo inter flamma succensos, filios hominum, quorum dentes sunt lancea et sagittae, atque lingua eorum gladius acutus. Exaltare super coelos deus: super omnem terram gloria tua. Rete paraverunt gressibus meis: incurvavit ille animam meam, foderunt ante me foveam atque ceciderunt in medium eius: saela. Confirmatum cor meum deus, confirmatum cor meum: cantabo et psallam. Exurge gloria mea, exurge nablum et cithara, evigilabo diluculo. Confitebor tibi in populis domine, et cantabo tibi in nationibus. Quoniam magna est usque ad coelos pietas tua, et usque ad aethera veritas tua. Exaltare super coelos deus, et super omnem terram gloria tua.

LVIII. Vincenti, ne perdas, insignia David. Num vere, o concilium, quod iustum est decernitis, et recta iudicatis o filii hominum? Etiam in corde iniquitates operamini in terra, et rem iniustam manus vestrae appendunt. Abalienati sunt impii ab utero ipso, erraverunt a ventre, loquentes mendacium. Venenum habent in similitudinem veneni serpentis, instar aspidis surdae, quae obturat aurem suam. Quae audire renuit vocem incantantium, atque magi qui eruditus est magicas artes. Deus, contere dentes eorum in ore eorum, maxillares leonum confringe domine. Colliquescant sicut aquae quae pertranseunt in seipsis: quando eiaculantur sagittas suas, exterminentur. Instar limacis defluentis (quisque eorum) abeat, (et fiant veluti) abortivum mulieris, quae non vident solem. Priusquam percipiant ollae vestrae rhamnum (accensum:) sicut crudum quid, sic furor exagitet eum. Laetabitur iustus cum viderit ultionem, vestigia sua lavabit in sanguine impii. Et dicet homo, utique fructus est iusto, utique est deus iudicans in terra.

LIX. Vincenti, ne perdas, insignia David: cum misisset Saul, et custodirent domum ut illum interficerent. Eripe me ab inimicis meis deus meus: ab insurgentibus contra me protege me. Libera me ab operantibus iniquitatem, et a viris sanguinum salva me. Nam ecce insidiantur animae meae, congregantur adversum me robusti, non ob iniquitatem meam neque ob peccatum meum domine. Absque iniquitate (mea) concurrunt et parant se: exurge igitur in occursum meum et vide. Et tu domine deus exercituum deus Israel, evigila ut visites cunctas gentes, neque miserearis omnibus qui perverse et inique agunt: saela. Revertuntur ad vesperam, fremunt ut canis, et discurrunt per civitatem. Ecce loquuntur ore suo, et sunt gladii in labiis eorum: quoniam quis audit? Tu autem domine ridebis eos, subsannabisque omnes gentes. Fortitudinem eius apud te custodiam: quoniam deus refugii mei es. Deus pietatis meae praeveniat me, et deus faciat me videre (ultionem) in adversariis meis. Ne occidas eos, ne forte obliviscatur populus meus: fac eos vagari in plebe tua et depone eos, protector noster domine. Propter peccatum oris eorum et ob sermonem labiorum ipsorum, capientur in superbia sua, ob periurium et mendacium quod loquuntur. Consume in furore, consume, et non erunt, scientque quod deus dominetur in Iacob, et usque ad fines terrae: saela. Et revertentur ad vesperam, frement ut canis, et circuibunt civitatem. Ipsi vagabuntur ut comedant, et si non fuerint saturati, pernoctabunt. Ego autem cantabo fortitudinem tuam et laudabo mane pietatem tuam, quoniam fuisti mihi fortalicium, atque refugium in die tribulationis meae. Robur meum, tibi psallam, quoniam deus refugium meum es, et deus pietatis meae.

LX. Vincenti in Susan testimonii, insignia David ad docendum. Dum rixam ille haberet cum Mesopotamia et cum Syria Zoba: et reversus Ioab percussit Aedom in valle salis duodecim millia. Deus abiecisti nos et dissipasti nos, atque iratus es, converte te ad nos. Commovisti terram et dissecuisti eam, sana contritiones eius, quoniam mota est. Ostendisti populo tuo dura, potasti nos vino letali. Dedisti timentibus te signum ut triumpharent, propter veritatem: saela. Propterea liberabantur dilecti tui, salva (me) dextera tua et exaudi me. Deus loquutus est in sanctitate sua, exultabo et dividam Sichem, atque vallem Succoth dimetiar. Meus est Gilead et meus est Menasse, atque Ephraiim fortitudo capitis mei: Iehuda legifer meus. Moab olla loturae meae, super Aedom proiiciam calceamentum meum: super me tu Phelistaea iubila. Quis deducet me in civitatem munitam? quis ducet me usque in Aedom? Nonne tu deus abiecisti nos, et tu deus non egredieris cum exercitibus nostris? Fer nobis auxilium propter tribulationem, vana enim est salus hominis. In deo faciemus virtutem, et ipse conculcabit hostes nostros.

LXI. Vincenti in melodiis, David. Exaudi deus clamorem meum, ausculta orationi meae. Ab extremo terrae ad te clamabo dum cor meum est in moerore, in petram quae altior me est, duc me. Fuisti enim spes mea, atque turris fortitudinis a facie inimici. Commorabor in tabernaculo tuo in secula, et sperabo in abscondito alarum tuarum: saela. Tu enim deus exaudisti vota mea, et dedisti haereditatem timentibus nomen tuum. Dies super dies regis adiicies, ut sint anni eius sicut generatio et generatio. Habitabit in seculum coram deo: praepara pietatem et veritatem, quae custodiant illum. Sic psallam nomini tuo in perpetuum, ut reddam vota mea per singulos dies.

LXII. Vincenti pro Ieduthun, psalmus David. Utique ad deum silet anima mea: quippe a quo est salus mea. Utique ipse est petra mea et salus mea: ipse exaltatio mea, ideo non movebor multum. Usquequo insidiamini quibuscunque? interibitis vos omnes quasi paries inclinatus, et maceria impulsa. Utique ne ipse (deus) quenquam exaltet consultant, moliunturque impellere, diligunt mendacium, et ore suo benedicunt, intra se autem maledicunt: saela. Veruntamen deo ipsi sile tu anima mea: quoniam ab ipso est spes mea. Utique ipse est fortitudo mea et salus mea: ipse exaltatio mea, ideo non movebor. Apud deum est salus mea et gloria mea: petra fortitudinis meae et spes mea in deo est. Sperate in eo in omni tempore o populi, effundite ante conspectum eius cor vestrum: deus est spes nostra: saela. Veruntamen filii hominum vani sunt, mendaces sunt filii hominum si in stateras ascendant: ipsi pariter (leviores sunt) vanitate. Nolite sperare in calumnia atque in rapina, ne in vanitatem redigamini: opulentia si affluat, non apponetis cor. Vice una loquutus est deus atque secundo quod et audivi, quoniam dei est potentia. Et tua domine est pietas, quoniam tu reddis unicuique iuxta opus suum.

LXIII. Psalmus David, cum esset in deserto Iehuda. Deus deus meus tu, quaeram te mane, sitivit te anima mea, et concupiscit te caro mea, in terra squalida et siticulosa, quae est absque aqua. Sic in sanctitate contemplatus sum te, ut videam fortitudinem tuam et gloriam tuam. Quoniam melior est pietas tua vita ipsa: labia mea laudabunt te. Sic benedicam tibi in vita mea: et in nomine tuo levabo manus meas. Quasi adipe et pinguedine saturabitur anima mea, cum os meum in laudem prorumpit labiis iubilationum. An non tui recordatus sum in stratis meis, et in vigiliis meditatus sum de te? Eo quod fueris auxilium meum, ideo sub umbra alarum tuarum exultans cantabo. Adhaesit anima mea tibi, me sustentavit dextera tua. Et isti qui quaerunt desolationem animae meae, introibunt in inferiora terrae. Deiiciant eos in aciem gladii, ut fiant pars vulpium. Rex vero laetabitur in deo, et gloriabitur quicunque iuraverit per ipsum, quoniam obturabitur os loquentium mendacium.

LXIIII. Vincenti, psalmus David. Exaudi domine vocem meam in precatione mea, a terrore hostis custodi vitam meam. Absconde me a consilio malignantium, et a commotione eorum qui operantur iniquitatem. Qui acuerunt quasi gladium linguam suam, et emittunt sagittam suam, nempe verbum amarum. Ut sagittent in occultis eum qui est integer, repente iaciunt eum et non timent. Corroborant se in re mala, narrant quomodo abscondant laqueos: dicunt, quod nemo videat eos. Exquirunt malitias et exequuntur quod scrutando excogitatum est, etiam intimum cuiusque et cor profundum. Sed deus sagittabit eos sagitta repentina, fientque in eis plagae (repente.) Facient ruere super seipsos linguam suam propriam, et movebunt se quicunque aspexerit eos. Videbunt (id) omnes homines, et annunciabunt opus dei, atque factum eius prudenter considerabunt. Laetabitur iustus in domino, et sperabit in eo: et gloriabuntur omnes qui recto sunt corde.

LXV. Vincenti, psalmus et canticum David. Te expectat laus deus in Zion, et tibi reddetur votum. Qui exaudis orationem, ad te omnis caro veniet. Res iniquae praevaluerunt mihi, et scelera nostra, tu expiabis ea. Beatus quem elegeris et applicaveris: is habitabit in atriis tuis et satiabitur in bonitate domus tuae, (in loco) sancto templi tui. Terribilia in iustitia respondebis nobis deus salutis nostrae, spes omnium finium terrae, et eorum qui remoti degunt in mari. Qui parat montes in virtute sua, et accinctus est fortitudine. Qui compescit commotionem marium et strepitum procellarum eorum, atque fremitum populorum. Et timebunt qui inhabitant extrema (terrae) a signis tuis: qui in progressibus matutinis et vespertinis laudem excitas. Visitas terram et bene cupis ei, abunde ditas eam: rivus dei plenus est aqua: tu praeparas frumentum eorum, eo quod sic disponis eam. Sulcos eius inebrias, demittis (pluviam) in valliculas eius, stillis liquefacis eam, atque benedicis germini eius. Coronas annum bonitate tua, et nubes tuae stillant pinguedinem. Stillabunt in habitacula deserti, et exultatione colles accingentur. Vestientur plana gregibus, et valles amicientur frumento, iubilabunt atque etiam canent.

LXVI. Vincenti, canticum psalmi: Iubilate deo omnes (habitatores) terrae. Cantate gloriam nomini eius, date gloriam magnificentiae eius. Dicite deo: quam terribilis es in operibus tuis? propter magnitudinem virtutis tuae, mendaces erunt tibi inimici tui. Nam omnes (habitatores) terrae adorabunt te et psallent tibi, psallent nomini tuo: saela. Venite et videte opera dei, quam terribilis sit in opere erga filios hominum. Ipse vertit mare in aridam, (et fecit) ut pedibus transierint fluvium: ibi laetabamur de ipso. Ipse dominatur in fortitudine sua seculo, oculi eius contemplantur gentes: et qui increduli sunt, tales non elevabuntur: saela. Benedicite populi deo nostro, et resonate vocem laudis eius. Qui ponit animam nostram in vitam, et non permittit ut labantur pedes nostri. Quoniam probasti nos deus, et examinasti nos, sicut examinatur argentum. Introduxisti nos in laqueum, et posuisti anxiam molestiam in lumbis nostris. Imposuisti hominem capiti nostro: ingressi sumus ignem et aquam, et tu eduxisti nos in refrigerium. Ingrediar domum tuam cum holocaustis, et reddam tibi vota mea. Quae scilicet aperuerunt labia mea, et promisit os meum, in tribulatione mea. Holocausta (agnorum) pinguium offeram tibi, cum incenso arietum: faciam boves cum hircis: saela. Venite, audite, et narrabo, quotquot timetis deum: quae fecerit animae meae. Ad eum ore meo clamavi, exaltatusque est ille subter linguam meam. Iniquitatem si vidi in corde meo, non exaudiet dominus. Exaudivit autem deus, et advertit vocem orationis meae. Benedictus deus, qui non amovit orationem meam, atque pietatem suam a me.

LXVII. Vincenti in melodiis, psalmus et canticum. Deus misereatur nostri et benedicat nobis, atque illustret nos lumine vultus sui: saela. Ut cognoscatur in terra via tua, et in omnibus gentibus salus tua. Confiteantur tibi populi deus, confiteantur tibi populi omnes. Laetentur et iucundentur nationes, quoniam tu iudicabis populos in aequitate, et diriges gentes ipsas in terra: saela. Confiteantur tibi populi deus: confiteantur tibi populi omnes. (Tunc) dabit terra proventum suum, et benedicet nobis deus, deus noster. Benedicet nobis deus, et timebunt eum omnes fines terrae.

LXVIII. Vincenti David, psalmus et canticum. Exurgat deus et dissipentur inimici eius, et fugiant a facie eius qui odiunt eum. Sicut dispellitur fumus tu dispelles (eos,) et sicut liquescit cera a facie ignis, (sic) pereant impii a facie dei. Iusti autem laetentur et exultent in conspectu dei, et iucundentur gaudio. Cantate deo et psallite nomini eius, exaltate eum qui orbibus coelorum veluti equo insidet, in IA nomine eius, et exultate in conspectu eius. Pater est pupillorum, et causam agit viduarum, deus in habitaculo sanctitatis suae. Deus est, qui collocat unicos in familia: ipse educit eos qui vincti sunt compedibus: qui autem ab eo discedunt inhabitant (terram) siccam. Deus, cum egredereris coram populo tuo, cum tu incederes per desertum: saela. Terra mota est, etiam coeli stillaverunt a facie dei, sicut et Sinai ipse (motus est:) a facie dei, dei Israel. Pluviam voluntariam elevabas deus, (super) haereditatem tuam, et labore affectam tu confirmasti. Coetus tuus habitabit in ea: tu enim praeparabas in bonitate tua pro paupere, o deus. Dominus dabat verbum, annunciatricum exercitus erat magnus. Reges exercituum fugientes elabebantur, et familia domus dividebat spolia. Si iacueritis inter (nigras) tripodes (eritis sicut) alae columbae, quae tegitur argenteis (pennis,) et sunt plumae eius similes auro fulvo. Cum dissiparet omnipotens propter eam reges, candescebat veluti nix in Zalmon. Mons dei (sicut) mons Basan, mons gibbis tumens, veluti mons Basan. Quare exilitis montes gibberosi? hic est mons dei, in quo ei complacuit habitare: etiam: dominus habitabit in aeternum. Currus dei viginti millia, millia angelorum, et dominus inter eos, sicut in Sinai in sacrario. Ascendisti in altum, cepisti captivitatem, accepisti dona in hominibus, etiam inobedientes, ut inhabitet dominus deus. Benedictus dominus quotidie, oneret nos (beneficiis suis,) qui est deus salutis nostrae: saela. Ipse est deus noster, deus cuius sunt salutes: domini dei (etiam) est mors et (animarum) exitus. Et quidem deus vulnerabit caput inimicorum suorum, verticemque caesariei illius, qui ambulat in delictis suis. Dixit dominus: restituam (meos sicut) ex Basan: reducam (meos sicut olim) ex profundis maris. Propterea rubet pes tuus in sanguine, et lingua canum tuorum, (rubet) ex hostibus propter ipsum (sanguinem.) Viderunt incessus tuos deus: incessus dei mei regis mei in sacrario. Praecedunt cantores, sequuntur modulatores, in medio sunt puellae tympana pulsantes. In congregationibus benedicite deo atque domino, qui estis de vena Israel. Ibi Biniamin parvulus dominator eorum, et principes Iehuda concilium eorum: principes Zebulun, principes Naphthali. Mandavit deus tuus fortitudinem pro te: robora deus quod operatus es in nobis. A templo tuo in Ierusalem (prodeat robur tuum:) et afferent tibi reges munera. Dissipato coetu (eorum qui utuntur) lanceis, coetu validorum inter vitulos populorum, humiliabit se cum fragmentis argenteis, cum disperserit populos qui bella volunt. Veniunt optimates ex Aegypto: Aethiopia celeriter exhibebit manus suas deo. Regna terrae cantate deo, psallite domino: saela. Insidenti coelis coelorum ab initio: ecce ipse dat in voce sua vocem robustam. Date fortitudinem deo super Israel: magnificentia eius et fortitudo eius in nubibus. Terribilis es deus de sacrariis tuis: deus Israel ipse dat virtutem et robur populo: benedictus deus.

LXIX. Vincenti super Sosannim, David. Salva me deus, quoniam intraverunt aquae usque ad animam. Demersus sum in limum et profundum et non est firma consistentia: intravi in profunditates aquarum, ut alveus inundarit me. Defatigatus sum cum clamitarem, exasperatum est guttur meum, et defecerunt oculi mei, sperans in deum meum. Plures sunt quam capilli capitis mei, qui absque causa me odio habent: aucti sunt hostes mei, qui me inique lascescunt: quae non rapui tunc rependebam. Deus tu novisti stultitiam meam, et delicta mea a te non sunt abscondita. Non erubescant propter me hi qui te expectant domine deus exercituum, non ignominia afficiantur propter me, qui te quaerunt deus Israel. Propter te enim sustinui opprobrium, et operuit ignominia faciem meam. Alienus factus sum fratribus meis, extraneus filiis matris meae. Quoniam zelus (quem habeo ad) domum tuam comedit me, et opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me. Et flens (castigavi) ieiunio animam meam, et factum est mihi in opprobrium. Sed et saccum posui vestimentum meum, factusque sum illis in proverbium. Fabulantur de me qui sedent in porta, et carmina (canunt) qui bibunt siceram. Ego autem orationem meam ad te domine (effundo,) tempore beneplaciti: deus, in multitudine pietatis tuae exaudi me in veritate salutis tuae. Erue me de luto ut non demergar: eruar ab his qui me odio habent, atque de profundis aquarum. Non inundet me fluxus aquarum, neque absorbeat me profundum: neque claudat super me puteus os suum. Exaudi me domine, quoniam bona est pietas tua: iuxta multitudinem miserationum tuarum respice ad me. Et non abscondas faciem tuam a servo tuo, nam tribulatio est mihi, propera et exaudi me. Appropinqua ad animam meam et redime eam: propter inimicos meos salva me. Tu cognovisti opprobrium meum, confusionem meam et ignominiam meam, coram te sunt omnes adversarii mei. Opprobrium confregit cor meum, moerore affectus sum et expectavi quis compateretur sed nullus fuit, neque consolatores inveni. Et posuerunt in refectionem meam fel, atque in siti mea potabant me aceto. Sit mensa eorum ante eos in laqueum: et quae in pacem (esse debuerant, sint) in offendiculum. Obtenebrentur oculi eorum ne videant, et lumbos eorum fac iugiter nutare. Effunde super eos iram tuam, et furor indignationis tuae apprehendat eos. Sit palatium eorum desolatum, et in tabernaculis eorum nemo habitet. Nam eum quem tu percussisti persequuntur, et de dolore vulneratorum tuorum loquuntur. Pone iniquitatem super iniquitatem eorum, et non ingrediantur in iustitiam tuam. Deleantur de libro viventium, et cum iustis non scribantur. Ego autem cum afflictus et dolens sim, salus tua deus sublevabit me. Laudabo nomen dei in cantico, et magnificabo ipsum in laude. Et acceptius erit deo quam bos aut iuvencus, qui cornua producit et ungulas. Viderunt mansueti et gaudebunt, atque quaerentes deum, et vivet cor vestrum. Audit enim inopes dominus, et vinctos suos non despicit. Laudent illum coeli et terra, maria et quicquid reptat in eis. Quoniam deus salvabit Zion, et aedificabit civitates Iehuda, et habitabunt ibi, possidebuntque eam. Et posteri servorum eius haereditabunt eam, atque qui diligunt nomen eius habitabunt in ea.

LXX. Vincenti David ad recordandum. Deus (propera) ut me liberes: domine in auxilium meum festina. Confundantur et probro afficiantur qui quaerunt animam meam: agantur retrorsum et ignominiosi fiant qui desiderant malum meum. Convertantur pro mercede confusionis suae, qui dicunt euge euge. Exultent et laetentur in te omnes qui quaerunt te, et dicant semper magnificetur deus: qui diligunt salutem tuam. Ego quidem pauper et miser sum, deus festina ad me, auxilium meum et liberator meus es tu, domine ne tardaveris.

LXXI. In te domine speravi, non confundar in aeternum. In iustitia tua erue me et libera me: inclina ad me aurem tuam et salva me. Esto mihi in petram fortitudinis ad quam veniam semper: tu mandasti ut me salves: quoniam petra mea et fortalicium meum es tu. Deus meus erue me de manu impii, atque de manu perversi et calumniatoris. Tu enim es spes mea: domine deus fiducia mea a pueritia mea. Per te sustentatus fui ab utero, et ex visceribus matris meae tu eduxisti me: de te laus mea erit iugiter. Quasi portentum fui multis: tu autem es fiducia mea fortis. Impleatur os meum laude tua, tota die gloria tua. Ne proiicias me in tempore senectutis: cum defecerit virtus mea ne derelinquas me. Quoniam loquuntur inimici mei contra me, et qui observant animam meam, consultaturi convenerunt pariter. Dicentes, deus dereliquit eum, persequimini et comprehendite eum, non enim est qui eripiat. Deus ne elongeris a me: deus meus in auxilium meum festina. Confundantur et deficiant qui adversantur animae meae, obtegantur opprobrio et ignominia, qui quaerunt malum meum. Ego autem iugiter expectabo, et adiiciam super omnem laudem tuam. Os meum enarrabit iustitiam tuam, et quotidie salutem tuam: quoniam non novi numeros (beneficiorum tuorum.) Incedam in fortitudinibus domini dei: et recordabor iustitiae tuae solius. Deus tu docuisti me a pueritia mea, et usque in praesens annunciabo mirabilia tua. Quin etiam usque in senectam et caniciem, tu deus non deseres me, donec annunciavero robur tuum generationi (praesenti:) et potentiam tuam omni (posteritati) quae veniet. Et quidem iustitia tua deus (patet) usque in excelsum, et magna sunt quae fecisti: deus, quis similis tibi? Qui ostendisti mihi tribulationes multas et malas, et conversus vivificabas me, et de abyssis terrae conversus faciebas me ascendere. Augebas quoque magnificentiam meam, et conversus consolabaris me. Etiam ego confitebor tibi in instrumento musico veritatem tuam deus meus, psallam tibi in cithara o sancte Israelis. Exultabunt labia mea cum cantavero tibi, et anima mea quam redemisti. Sed et lingua mea per singulos dies loquetur de iustitia tua: quoniam confusi sunt et probris affecti, qui quaerunt malum meum.

LXXII. Salomoni: Deus iudicia tua regi da, et iustitiam tuam filio regis. Iudicabit populum tuum in iustitia, et pauperes tuos in iudicio. Et afferent montes pacem populo, et colles iustitiam. Iudicabit miseros qui sunt in populo, et salvabit filios inopum, et conteret calumniatorem. Timebunt te cum sole et coram luna, in generatione generationum. Descendet sicut pluvia in tonsuram (graminis:) sicut imbres super refectam herbam terrae. Florebit in diebus eius iustus, et multa erit pax, donec desierit luna. Et dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos terrae. Coram illo procumbent solitudinarii, et inimici eius (humiliati) pulverem lingent. Reges Tharsis et insularum munera reddent, reges Scheba et Seba dona adducent. Et procident coram illo omnes reges: omnes gentes servient ei. Nam liberabit pauperem vociferantem, miserumque et eum cui non est adiutor. Miserebitur egeno et inopi, et animas pauperum salvabit. A fraude et iniuria redimet animam eorum, et preciosus erit sanguis eorum in oculis eius. Vivet (pauper, et rex) dabit ei de auro Seba, et orabit pro eo semper, per singulos dies benedicet ei. Erit pugillus frumenti in terra in capite montium (tam frugifer) ut agitetur quasi Libanus fructus eius, florebuntque de civitate sicut herba terrae. Erit nomen eius in seculum: coram sole propagabitur nomen eius, benedicentque se in eo cunctae gentes, et beatum eum praedicabunt. Benedictus dominus deus, deus Israel, qui facit mirabilia solus. Et benedictum nomen gloriae eius in aeternum, replebiturque maiestate eius omnis terra, amen, amen. Finiunt orationes David filii Isai.

LXXIII. Psalmus Asaph: Utique bonus est deus Israeli, his nempe qui mundo sunt corde. Mei autem pene declinaverunt pedes, fere effusi fuerunt gressus mei. Quoniam zelum habui propter stultos, et video impiorum pacem. Non enim habent in morte sua ligamina anxietatum, sed integra et valida (est vis eorum.) In miseria hominum non sunt, neque cum hominibus flagellantur. Propterea tenet eos constrictos superbia, et amictus violentiae involvit eos. Prominet propter pinguedinem oculus eorum: et exequuntur imaginationes cordis. Dissolutos reddunt (alios) et loquuntur de pessima calumnia, contra excelsum loquuntur. Ponunt enim in coelum os suum, et lingua eorum graditur in terra. Propterea revertitur populus eius huc, et aquae (calicis) pleni exprimuntur eis. Et dicunt: quomodo novit deus, et est cognitio apud altissimum? Ecce isti impii, felices sunt in seculo et apprehendunt opulentiam. Certe frustra mundavi cor meum, et lavi in innocentia manus meas. Et fui plagis percussus tota die, et castigatio mea fuit mane per singulos dies. Si dixero, enarrabo in hunc modum, ecce generationem filiorum tuorum fefelli. Cogitavi itaque ut cognoscerem illud, sed labor erat in oculis meis. Quousque introibam in sacraria dei, tunc intelligebam novissimum eorum. Siquidem in lubricis locis ponis eos, et deiicis eos in desolationes. Quomodo facti sunt in desolationem tam subito, defecerunt et consumpti sunt ab horroribus? Veluti somnium sunt (quod evanuit) ab evigilante: domine in civitate imaginem eorum despicies. Quoniam acerbum factum est cor meum, et renes mei aculeis puncti. Et ego fatuus eram nihilque sciebam: (velut) iumenta factus sum tecum. Ego autem semper sum tecum: tu enim apprehendisti manum meam dextram. Consilio tuo diriges me, et postea cum gloria suscipies me. Quis est mihi in coelis (praeter te?) et tecum neminem volui in terra. Consumitur caro mea et cor meum: virtus cordis mei et pars mea deus est in aeternum. Quoniam ecce elongantes se a te peribunt: perdidisti omnem fornicantem a te. Appropinquatio autem mea ad deum bona est mihi, ut ponam in domino deo spem meam, et enarrem omnia opera tua.

LXXIIII. Erudiens (canticum) Asaph: Quare deus abes in perpetuum: et fumat furor tuus contra oves pascuae tuae? Recordare congregationis tuae, quam possedisti ab antiquo, et quam redemisti, (recordare) tribus haereditatis tuae, atque montis Zion in quo habitasti. Leva vestigia tua ut devastes in perpetuum, omnem hostem, qui male egit in sanctuaria. Rugierunt adversarii tui in medio ecclesiarum tuarum, posueruntque signa sua signa. Cognitus erat quasi adducens (ligna) ad sublime aliquid, qui secures (mittebat) in perplexas arbores. Nunc autem sculpturas eius pariter bipenni et malleis confringunt. Miserunt in ignem sancta tua: et in terram (deiicientes) polluerunt tabernaculum nominis tui. Dixerunt in corde suo, saeviemus in eos pariter: exusserunt cunctas synagogas dei in terra. Signa nostra non vidimus, nec est amplius propheta: et nemo est nobiscum qui sciat, quousque. Usquequo deus exprobrabit inimicus, et blasphemabit hostis nomen tuum in perpetuum? Quare avertis manum tuam et dexteram tuam? de medio sinus tui (profer eam ut hostem) consumas. Deus enim rex meus est ab antiquo, qui operatur salutes in medio terrae. Tu dissipasti in fortitudine tua mare: tu confregisti capita draconum in aquis. Tu contrivisti capita ceti grandis, et dedisti illum in cibum populo solitudinum. Tu ex scissuris produxisti fontem et fluvium: tu exiccasti flumina valida. Tuus est dies, etiam tua est nox: tu praeparasti lucem et solem. Tu constituisti omnes fines terrae, aestatem et hyemem tu formasti. Memor esto huius, quod inimicus probro affecit dominum, et populus insipiens violavit nomen tuum. Ne tradas coetui (hostium) animam turturis tuae: et congregationis pauperum tuorum ne obliviscaris in perpetuum. Respice ad pactum, quoniam impleta sunt (omnia) tenebrosis (carceribus) terrae, et habitaculis violentis. Non revertatur, qui est contritus, confusus: sed pauper et inops laudent nomen tuum. Exurge deus, iudica causam tuam: memor esto opprobrii tui, quod sit quotidie a stulto. Ne obliviscaris vocis adversariorum tuorum: tumultus eorum qui consurgunt adversus te, ascendit semper.

LXXV. Vincenti ne dissipes, psalmus et canticum Asaph. Confitemur tibi deus, confitemur et prope adest nomen tuum: recensentque mirabilia tua. Cum assumpsero coetum, ego secundum aequitates iudicabo. Dissoluti sunt terra et omnes habitatores eius: ego firmavi columnas eius: saela. Dixi stolidis, nolite insanire: et impiis, nolite elevare cornu. Nolite elevare in altum cornu vestrum: nolite loqui collo praefracto. Quia non a progressu (solis) aut ab occidente, neque a deserto (erit) exaltatio. Quoniam deus iudex est: hunc humiliat et hunc exaltat. Siquidem calix est in manu domini, et vinum rubescit: plenus est mixtura, effunditque ex eo, quin et feces eius expriment, bibentque omnes impii terrae. Et ego annunciabo in seculum, psallam deo Iacob. Et confringam omnia cornua impiorum, et exaltabuntur cornua iusti.

LXXVI. Vincenti in melodiis, psalmus et canticum Asaph. Notus in Iehuda deus, in Israel magnum nomen eius. Et est in Schalem tabernaculum eius, et habitaculum eius in Zion. Ibi confregit iacula arcus, scutum, gladium, et bellum: saela. Illustris es tu et magnificentior montibus praedae (intentis.) Spoliis expositi sunt qui magnifico fuerunt corde, dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt cuncti viri, quorum manus potentes fuerunt. Ab increpatione tua deus Iacob, consopitus est et currus et equus. Tu, tu inquam terribilis es: et quis stare poterit ante faciem tuam ex tunc (quo exarserit) ira tua? De coelis auditum fecisti iudicium: terra timuit et siluit. Cum exurgeret deus ad iudicium, ut salvaret cunctos mansuetos terrae: saela. Quoniam furor hominis cedet in laudem tuam: et reliquias furoris tu accinges. Vovete et reddite domino deo vestro omnes qui in circuitu eius estis, deferte munera terribili. Ipse cohibet spiritum principum, et est terribilis regibus terrae.

LXXVII. Vincenti pro Ieduthun, psalmus Asaph. Voce mea ad deum clamabo, voce mea ad deum, et auscultabit mihi. In die tribulationis meae dominum quaesivi, plaga mea nocte diffluebat et non cessabat: rennuit consolari anima mea. Recordabor dei et inquietus ero, querelas faciam, et moerore afficietur anima mea: saela. Tu tenes vigilias oculorum meorum, concussus sum et non loquar. Consideravi dies antiquos et annos seculorum. Recordor carminis mei, et loquor nocte cum corde meo, perscrutaturque spiritus meus. Nunquid in aeternum elongabit se dominus, et non adiiciet ut iterum benignum se exhibeat? Nunquid deficit in perpetuum pietas eius: et finem habet verbum (consolationis eius) in generationem et generationem? Nunquid oblitus est misereri deus, et continebit in ira misericordias suas? saela. Et dixi, aegritudo mea est: (at recordabor) annorum dexterae excelsi. Recordabor operum domini: nam memor ero mirabilium tuorum (quae fecisti) ab initio. Meditabor quoque in omnibus operibus tuis: et de studiis tuis loquar. Deus in sancto via tua, quis deus magnus sicut deus? Tu deus facis mira, et notam fecisti in populis fortitudinem tuam. Redemisti potenter populum tuum: filios Iacob et Ioseph: saela. Viderunt te aquae deus, viderunt te aquae et contremuerunt, etiam abyssi exagitatae sunt. Nubes effuderunt aquas, et vocem dederunt aethera: etiam sagittae tuae discurrunt. Vox tonitrui tui in sphaera (aeris,) illuxerunt orbi fulgura: tremuit et commota est terra. In mari via tua, et semitae tuae in aquis multis, et vestigia tua non cognoscuntur. Duxisti quasi oves populum tuum, per manum Mosi et Aharon.

LXXVIII. Erudiens (canticum) Asaph: Ausculta mi popule legem meam: inclinate aurem vestram ad verba oris mei. Aperiam per parabolam os meum, eloquar aenigmata a (tempore) antiquo. Quae audivimus, et quae cognovimus: et (quae) patres nostri narraverunt nobis. Non caelabimus (ea) a filiis eorum, sed generationi posterae narrabimus laudes domini, fortitudinem eius atque mirabilia eius, quae fecit. Ipse enim suscitavit testimonium in Iacob, et legem posuit in Israel, quae praecepit patribus nostris, ut ea nota facerunt filiis suis. Ut cognoscat aetas postera, filii scilicet qui nascituri sunt, surgant et enarrent filiis suis. Ut ponant in deo fiduciam suam, et non obliviscantur operum dei, sed mandata eius observent. Et non fiant sicut patres eorum, generatio incredula et rebellis, generatio quae non paravit cor suum, et cuius spiritus non firmiter adhaesit deo. Filii Ephraiim armati, iaculantes arcu, verterunt (terga) in die belli. Non custodierunt pactum dei, et in lege eius noluerunt ambulare. Sed obliti sunt factorum eius, atque mirabilium eius, quae ostenderat eis. Coram patribus eorum fecit mirabilia, in terra Aegypti in campo Zoan. Interrupit mare et traduxit eos: fecitque stare aquas veluti acervum. Et deduxit eos interdiu per nubem, et tota nocte per lucem ignis. Secuit rupes in deserto, et potavit (eos) quasi ex abysso multa. Eduxit fluenta de petra, et demisit aquas quasi flumina. Et addiderunt adhuc peccare contra eum, exacerbantes altissimum in solitudine. Tentaveruntque deum in corde suo, petentes cibum pro anima sua. Et loquuti sunt contra deum dicentes: nunquid poterit deus parare mensam in deserto? Percussit quidem petram et effluxerunt aquae, et fluvii inundaverunt: num poterit et panem dare, aut parare carnes populo suo? Audivit autem dominus et indignatus est, succensusque est ignis in Iacob, et ira quoque ascendit contra Israel. Eo quod non crediderunt deo, neque confisi sunt in salute eius. Et praecepit nubibus superne, aperuitque portas coeli. Et pluit super eos Man, ut comederent: et frumentum coeleste dedit eis. Panem magnificorum comedit homo: misit eis victum ad saturitatem. Impulit Eurum in coelis, et adduxit in virtute sua Africum. Pluitque super eos quasi pulverem carnes, et quasi arenam maris aves alatas. Et proiecit in medium castrorum eius, per circuitum tabernaculi eius. Et comederunt saturatique sunt nimis: attulerat enim eis desiderium eorum. Non sunt destituti desiderio suo, eratque adhuc cibus eorum in ore eorum. Et ira dei ascendit super eos, et occidit pingues eorum, atque electiores qui erant in Israel succumbere fecit. In omnibus istis adhuc peccaverunt, et non crediderunt in mirabilibus eius. Ideo ipse consumpsit dies eorum in vanitate, et annos eorum in perturbatione. Cum occideret eos, quaerebant eum, et conversi mane quaesierunt deum. Et recordati sunt quod deus esset fortitudo eorum, et deus excelsus redemptor eorum. Et blanditi sunt ei ore suo, lingua autem sua mentiti sunt ei. Cor enim eorum non erat rectum cum eo, neque firmi steterunt in pacto eius. Ipse autem cum esset misericors, expiabat iniquitatem, et non disperdebat: et saepenumero retraxit iram suam, ut non excitaret omnem furorem suum. Recordatus est enim quod essent caro, quodque essent spiritus vadens et non rediens. Toties exacerbaverunt eum in deserto, atque molestaverunt eum in solitudine. Et reversi sunt et tentaverunt deum: atque sancto Israelis limitem praescripserunt. Non sunt recordati manus eius et diei illius, quo redemit eos ab adversario. Quippe qui posuit in Aegypto signa sua: atque portenta sua in campo Zoan. Convertit enim lacus eorum in sanguinem, et fluenta eorum ne biberent. Mittebat in eos mixtionem insectorum, devoravitque eos: ranas quoque quae perdiderunt eos. Et dedit brucho proventum eorum, et laborem eorum locustae. Perdebat cum grandine vitem eorum, et sycomoros eorum lapide glatioso. Tradidit quoque grandini iumenta eorum, et pecora eorum fulminibus. Misit in eos furorem irae suae, indignationem, fremitum, et tribulationem: immissionem angelorum malorum. Libravit semitam irae suae, et non pepercit a morte animae eorum: sed tradidit vitam eorum pesti. Percussitque omne primogenitum in Aegypto, primitias scilicet virtutis (eorum) in tabernaculis Cham. Et emisit quasi oves populum suum, duxitque eos quasi gregem in deserto. Deduxit autem eos tuto ut non paverent, et hostes eorum operuit mare. Et introduxit eos ad terminum sanctitatis suae, ad montem istum, quem acquisivit dextera eius. Et expulit a facie eorum gentes: proiecitque eis sortem haereditatis, et collocavit in tabernaculis eorum tribus Israel. Et tentaverunt atque irritaverunt deum excelsum, et testimonia eius non custodierunt. Sed acti sunt retrorsum, et praevaricati sunt sicut patres eorum, retroactique sunt quasi arcus dolosus. Provocaverunt enim eum in excelsis suis, atque in sculptilibus suis ad aemulationem concitaverunt eum. Audivit deus et commotus est, et execratus est valde Israelem. Deservitque tabernaculum Silo, tentorium quod collocaverat inter homines. Et dedit in captivitatem fortitudinem eius, atque decorem eius in manum hostis. Tradidit quoque in gladium populum suum, et contra haereditatem suam indignatus est. Iuvenes eius comedit ignis, et virgines eius non sunt honoratae (nuptiis.) Sacerdotes eius gladio ceciderunt, et viduae eius non fleverunt. Et evigilavit ac si dormisset dominus: tanquam (vir) fortis qui vociferatur post vinum. Et percussit hostes suos tergum (vertentes:) in opprobrium perpetuum tradidit eos. Et execratus est tabernaculum Ioseph, atque tribum Ephraiim non elegit. Sed elegit tribum Iehuda, montem Zion quem dilexit. Et aedificavit veluti (palatia) excelsa sanctuarium suum, veluti terram quam fundavit in seculum. Et elegit David servum suum, tulitque eum a caulis ovium. Post foetas (euntem) abduxit eum, ut pasceret Iacob populum suum, atque Israelem haereditatem suam. Et pavit illos iuxta integritatem cordis sui, atque deduxit eos manibus suis cum prudentia.

LXXIX. Psalmus Asaph: Deus venerunt gentes in haereditatem tuam, inquinaverunt templum sanctum tuum, et posuerunt Ierusalem in acervos (ruinarum.) Dederunt cadavera servorum tuorum in cibum avibus coeli, carnes piorum (cultorum) tuorum bestiis terrae. Effuderunt sanguinem eorum veluti aquam in circuitu Ierusalem, nec erat qui sepeliret. Facti sumus opprobrium vicinis nostris, subsannatio et derisio his qui in circuitu nostro sunt. Usquequo domine irasceris in perpetuum, et exardescit veluti ignis zelus tuus. Effunde furorem tuum in gentes, quae non cognoverunt te, et in regna quae nomen tuum non invocaverunt. Nam devoraverunt Iacob, et habitationem eius in desolationem redegerunt. Ne recorderis iniquitatum nostrarum priorum, festina et praeveniant nos misericordiae tuae, quoniam attenuati sumus nimis. Adiuva nos deus salutis nostrae, propter gloriam nominis tui et libera nos, atque propitius esto peccatis nostris propter nomen tuum. Quare dicunt gentes, ubi est deus illorum? nota fiat inter gentes videntibus oculis nostris, ultio sanguinis servorum tuorum qui effusus est. Veniat in conspectum tuum gemitus vincti: secundum magnitudinem potentiae tuae, fac residuos filios morti addictos. Et redde vicinis nostris septuplum in sinum eorum, opprobrium eorum quo exprobraverunt tibi domine. Et nos populus tuus atque oves pascuae tuae, confitebimur tibi in seculum, in generationem et generationem narrabimus laudem tuam.

LXXX. Vincenti in Sosannim, testimonium et psalmus Asaph. Pastor Israelis ausculta, qui ducis velut ovem Ioseph: quique insides Cherubim affulge. Coram Ephraiim, Biniamin et Menasse excita fortitudinem tuam, et veni nobis in salutem. Deus reduc nos et fac splendescere faciem tuam, et salvi erimus. Domine deus exercituum, quousque irasceris orante populo tuo? Tu cibas eos pane lachrymarum, et potas eos lachrymis copiosis. Ponis nos in contentionem vicinis nostris, et inimici nostri apud se sannas movent. Deus exercituum converte nos, et fac splendescere faciem tuam et salvabimur. Transtulisti vitem de Aegypto, quam expulsis gentibus plantasti. Fecisti spacium ante eam, et cum fixisset radices suas implevit terram. Operti sunt montes umbra eius: et rami eius (similes sunt) cedris magnificis. Et misit palmites suos usque ad mare, et usque ad fluvium propagines eius. Quare dissipasti sepem eius, ut decerpant ex ea omnes qui transeunt per viam? Devastat eam aper de sylva, et fera agri depascitur eam. Deus exercituum convertere quaeso, intuere e coelis, aspice et visita vitem istam. Atque locum vineae quam plantavit dextera tua, et propaginem ipsam quam tibi roborasti. Incensa est igne atque succisa, et ipsi ab increpatione faciei tuae peribunt. Sit manus tua super virum dexterae tuae, atque super filium hominis quem tibi corroborasti. Et non retrocedemus a te, tu vivificabis nos et nomen tuum invocabimus. Domine deus exercituum converte nos, et fac illucescere vultum tuum et salvabimur.

LXXXI. Vincenti in Gittith, Asaph. Exultantes cantate deo fortitudini nostrae, iubilate deo Iacob. Sumite psalmum et date tympanum, citharam iucundam cum nablo. Clangite tuba in neomenia, in tempore constituto et die solennitatis nostrae. Idipsum enim statutum est pro Israele, et iudicium dei Iacob. Pro testimonio posuit illud in Ioseph, cum egrederetur de terra Aegypti: labium quod non cognoscebam, audiebam. Subduxi ab onere humerum eius: et manus eius a cacabis (faciendis) transierunt. In tribulatione invocasti et erui te, exaudivi te in arcano tonitrui, probavique te iuxta aquas contentionis: saela. Audi mi popule et contestabor te: Israel si audieris me: Non erit in te deus alienus, neque incurvabis te coram deo extraneo. Ego sum dominus deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti: aperi os tuum (in oratione) et ego implebo illud. At populus meus non audivit vocem meam, neque Israel acquievit mihi. Dimisi igitur eum in pravitate cordis sui, ut eant in consiliis suis. Utinam populus meus audisset me, et Israel in viis meis ambulasset. Quam brevi inimicos illorum humiliassem, et super adversarios eorum vertissem manum meam. Odio habentes dominum mentiti fuissent ei: horum autem tempus fuisset perpetuum. Et cibasset eum (dominus) medulla tritici, et melle de petra saturassem te.

LXXXII. Psalmus Asaph: Deus stat in congregatione magnifica: in medio deorum iudicem agit. Quousque (inquiens) iudicabitis perverse, et facies impiorum assumitis: saela. Iudicate (causam) pauperis atque pupilli: afflictum et miserum iustificate. Eripite egenum et inopem: de manu impiorum liberate (eos.) Nihil norunt nec intelligunt, in tenebris ambulant: moventur omnia fundamenta terrae. Ego dixi, dii estis: et filii excelsi vos omnes. Attamen sicut homines moriemini, et sicut unus e principibus cadetis. Surge deus iudica terram: nam tu in haereditatem accipies cunctas gentes.

LXXXIII. Canticum et psalmus Asaph. Deus ne contineas te, non taceas neque quiescas deus. Quoniam ecce inimici tui fremunt, et qui te odio habent extulerunt caput. Contra populum tuum callidum excogitarunt consilium, et consultarunt contra absconditos tuos. Dixerunt, venite et deleamus eos ne sint gens, et non sit in memoria nomen Israel ultra. Quoniam conspirationem fecerunt ex corde pariter, contra te percutientes foedus. Tabernacula Aedom et Ismaelitarum, Moab et Hagarenorum, Gebal et Ammon atque Amalec, Palestini cum habitatoribus Tyri. Etiam Assur associatus est eis, fueruntque auxilio filiis Lot: saela. Fac eis sicut Midian, sicut Siserae et sicut Iabin in torrente Kison. Exterminati sunt in Endor, facti sterquilinium terrae. Pone eos et principes eorum sicut Oreb et sicut Zeeb: sicut Zaebah et sicut Zalmunna, omnes principes eorum. Qui dixerunt, accipiamus nobis in possessionem habitacula dei. Deus meus pone eos sicut rotam, et sicut stipulam ante ventum. Sicut ignem qui comburit sylvam: et sicut flammam quae succendit montes. Sic persequeris eos in tempestate tua, et in turbine tuo terrebis eos. Imple facies eorum ignominia, et inquirent nomen tuum domine. Confundantur et perturbentur in perpetuum: ignominia afficiantur et pereant. Et cognoscent quod tu, cuius nomen est IEHOVA, solus es, altissimus super omnem terram.

LXXXIIII. Vincenti in Gitthith, filiorum Corah psalmus. Quam dilecta sunt tabernacula tua, domine exercituum. Concupiscentia flagrat atque desiderat anima mea (introire) in atria domini: cor meum et caro mea exultant ad deum vivum. Etiam passer invenit domicilium et hirundo nidum sibi, ubi ponit pullos suos: altaria tua domine exercituum, rex meus et deus meus. Beati qui habitant in domo tua: perpetuo laudabunt te: saela. Felix ille homo cuius auxilium est in te, et in quorum cordibus sunt semitae. Transeuntes per vallem fletus, ponunt in ea fontem: etiam piscinas occupabit pluvia. Ibunt de caterva ad catervam, comparebitque (quisque eorum) apud deum in Zion. Domine deus exercituum exaudi orationem meam: ausculta deus Iacob: saela. Protector noster aspice deus, et intuere faciem Christi tui. Quia melior est dies in atriis tuis quam mille: malui limen tenere in domo dei mei, quam habitare in tabernaculis impietatis. Nam sol et scutum est dominus deus, gratiam et gloriam dabit dominus, nec prohibebit bonum ab his qui ambulant in perfectione. Domine exercituum, beatus homo qui confidit in te.

LXXXV. Vincenti, psalmus filiorum Corah. Benignus factus es domine erga terram tuam, avertisti captivitatem Iacob. Remisisti iniquitatem populi tui: operuisti omnia peccata eorum: saela. Contraxisti omnem indignationem tuam, reduxisti a furore faciem tuam. Converte nos deus salutis nostrae, et dissipa irritationem tuam (quam habes) erga nos. Nunquid in aeternum irasceris contra nos, et protrahes iram tuam in generationem et generationem? Nunquid non tu conversus vivificabis nos, et populus tuus laetabitur in te? Ostende nobis domine pietatem tuam, et salutem tuam da nobis. Audiam quid loquetur deus dominus, nam loquetur pacem ad populum suum atque ad pios (cultores) suos, ut non revertantur ad stultitiam. Utique propinqua est salus eius timentibus eum, ut habitet gloria in terra nostra. Pietas et veritas sibi obviam factae sunt, iustitia et pax osculatae sunt. Veritas de terra germinabit, et iustitia de coelo prospexit. Etiam dominus dabit bonitatem, et terra nostra dabit fructum suum. Iustitia ante eum ambulabit, et ponet in via gressus suos.

LXXXVI. Oratio David: Inclina domine aurem tuam et exaudi me, quoniam pauper et miser sum ego. Custodi animam meam quoniam pius sum, salva servum tuum tu deus meus, sperantem in te. Miserere mei domine, quoniam ad te clamabo per singulos dies. Laetifica animam servi tui, quoniam ad te domine animam meam attollo. Tu enim domine es bonus, et ad propiciandum proclivis, multus in pietate, erga omnes qui te invocant. Ausculta domine orationi meae, et intende voci depraecationum mearum. In die tribulationis meae invocabo te, (sciens) quod exaudies me. Non est similis tui in diis domine, neque est secundum opera tua. Omnes gentes, quas fecisti, venient et adorabunt te domine, et glorificabunt nomen tuum. Quoniam magnus es tu et faciens mirabilia: tu es deus solus. Doce me domine viam tuam et conversabor in veritate tua, constringe cor meum, ut timeat nomen tuum. Confitebor tibi domine deus meus in toto corde meo, et glorificabo nomen tuum in perpetuum. Quoniam misericordia tua magna est super me, et eruisti animam meam ex inferno inferiori. Deus contumaces surrexerunt contra me, et coetus nebulonum inquisierunt animam meam, et non posuerunt te in conspectu suo. Et tu domine es deus misericors et gratia affluens, longanimis, et copiosus in pietate et veritate. Respice ad me et miserere mei, da robur tuum servo tuo, et salvum fac filium ancillae tuae. Fac mecum signum in bonum, ut videant qui me odio habent et confundantur: quoniam tu domine adiuvisti me et consolatus es me.

LXXXVII. Psalmus et cancticum filiorum Corah: Fundamenta eius in montibus sanctis. Diligit dominus portas Zion, super omnia tabernacula Iacob. Praeclara dicuntur de te civitas dei: saela. Memor ero Rahab et Babylonis cum his qui agnoscunt me: ecce Phelistaea et Tyrus cum Aethiopia: ille natus est ibi. Et de Ziion dicetur, ille et ille natus est in ea, et altissimus ipse confirmabit eam. Dominus recensebit cum scripserit populos: iste natus est ibi: saela. Et cantores sicut tibicines, omnes scaturigines meae in te.

LXXXVIII. Canticum et psalmus filiorum Corah: vincenti in Mahaelath ad laudandum, erudiens (canticum) Heman Ezrahitae. Domine deus salutis meae, die ac nocte clamavi in conspectu tuo. Intret oratio mea in conspectum tuum: inclina aurem tuam ad clamorem meum. Nam saturata est malis anima mea, et vita mea pervenit usque ad sepulchrum. Deputatus sum cum descendentibus in foveam, et fui quasi vir cui non est robur. Inter mortuos liber, sicut interfecti dormientes in sepulchro, quorum memoria amplius non extat, quique de manu tua abscisi sunt. Posuisti me in foveam inferiorem, in loca tenebrosa atque profunda. Super me stabilitus est furor tuus, et omnibus procellis tuis afflixisti (me:) saela. Elongasti notos meos a me, posuistique me illis abominationem, clausus sum ut egredi non possim. Oculus meus doluit prae afflictione, invocavi te domine per singulos dies, expandi ad te manus meas. Nunquid mortuis facies mirabilia, aut si manes resurgent et confitebuntur tibi? saela. Nunquid narrabitur in sepulchro pietas tua, et in interitu veritas tua? Nunquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua, et iustitia tua in terra oblivionis? Et ego ad te domine clamavi, et mane oratio mea praeveniet te. Quare domine execraris animam meam, et abscondis faciem tuam a me? Miser ego sum et expiranti similis ab adolescentia, tuli terrores tuos animo attonito. Super me transierunt furores tui, et terrores tui perdiderunt me. Circundederunt me sicut aquae quotidie, in gyro concluserunt me pariter. Elongasti a me amicum et proximum, et notos meos (ponis in) tenebris.

LXXXIX. Erudiens (canticum) Ethan Ezrahitae. Pietates domini in aeternum cantabo: in generationem et generationem notam faciam veritatem tuam ore meo. Nam dixi, in aeternum pietas aedificabitur: in coelis ipsis firmabis veritatem tuam. Percussi foedus cum electo meo, iuravi David servo meo. Usque in seculum praeparabo semen tuum, et aedificabo in omne aevum solium tuum: saela. Et confitebuntur coeli miraculum tuum domine, atque veritatem tuam in ecclesia sanctorum. Quis enim in aethere aequabitur domino, et quis assimilabitur domino inter filios deorum? Deus plurimum formidandus in concilio sanctorum, terribilis est super omnes qui in circuitu eius sunt. Domine deus exercituum, quis sicut tu fortissime domine? per circuitum tuum est veritas tua. Tu dominaris impetui maris: cum elevat procellas suas tu compescis eas. Tu contrivisti usque ad internitionem Aegyptum: in brachio virtutis tuae dispersisti inimicos tuos. Tui sunt coeli etiam tua est terra: orbem et plenitudinem eius, tu fundasti ea. Aquilonem et dextram (meridiei) tu creasti: Thabor et Hermon in nomine tuo exultabunt. Brachium tuum est cum fortitudine: robora manum tuam et eleva dextram tuam. Iustitia et iudicium sunt habitaculum solii tui: pietas et veritas praecedent faciem tuam. Beatus populus qui noverit iubilationem: domine in lumine vultus tui ambulabunt. In nomine tuo exultabunt quotidie, et in iustitia tua exaltabunt se. Quia gloria fortitudinis eorum tu es: et in benignitate tua exaltabis cornua nostra. Quia domini est protectio nostra, et sancti Israelis rex noster. Tunc loquutus es in visione ad pios tuos, et dixisti: posui adiutorium super potentem: exaltavi electum de populo. Inveni David servum meum: oleo sancto meo unxi eum. Siquidem manus mea firmabitur super ipsum, et brachium meum roborabit eum. Non violentus esse poterit contra eum hostis, neque filius iniquitatis affliget eum. Ego concutiam ante faciem eius adversarios eius, et eos qui odio eum habent percutiam. Eritque veritas mea et pietas mea cum eo: et in nomine meo exaltabitur cornu eius. Ponamque in mari dominium eius, et in fluminibus dexteram eius. Ipse invocabit me: pater meus es tu, deus meus et firma salus mea. Etiam ego primogenitum ponam eum, celsiorem regibus terrae. In aeternum custodiam illi pietatem meam, et foedus meum erit ei firmum. Et ponam in perpetuum semen eius, et solium eius sicut dies coeli. Si deseruerint filii eius legem meam, et in iudiciis meis non ambulaverint. Si statuta mea prophanaverint, et praecepta mea non custodierint. Visitabo in virga iniquitatem eorum, et in flagellis scelus eorum. Pietatem autem meam non auferam ab eo: neque mendax ero in veritate mea. Non prophanabo pactum meum, et quod egressum est de labiis meis non mutabo. Semel iuravi per sanctitatem meam: si Davidi mentitus fuero. Semen eius in aeternum erit: et solium eius est sicut sol in conspectu meo. Quasi luna firmabitur in aeternum: et testis in aethere fidelis: saela. Tu vero execratus es et repudiasti: indignatusque es contra unctum tuum. Dissolvisti foedus servi tui, et prophanasti usque ad terram diadema eius. Dirupisti omnes macerias eius, et posuisti munitiones eius in confractionem. Diripiunt eum omnes qui transeunt per viam, factusque est in opprobrium vicinis suis. Exaltasti dexteram adversariorum eius, et laetificasti cunctos hostes eius. Avertisti quoque aciem gladii eius, et non superiorem eum fecisti in praelio. Cessare fecisti magnificentiam eius, atque solium eius in terram deiecisti. Abbreviasti dies iuventutis eius, et operuisti eum pudore: saela. Usquequo domine absconderis in perpetuum, et exardescet veluti ignis furor tuus? Recordare mei, quanti aevi sim: ob quid frustra creati omnes filios hominum? Quis est enim vir qui vivet et non videbit mortem, eruetque animam suam de potestate inferni? saela. Ubi sunt pietates tuae priores domine: (sicut) iurasti David in veritate tua? Recordare domine opprobrii servorum tuorum: ego suscipio in sinum meum omnia (opprobria) multorum populorum. Quibus exprobraverunt (nobis) inimici tui domine, quibus exprobraverunt vestigiis Christi tui. Benedictus dominus in aeternum: Amen, et amen.

XC. Oratio Mosi viri dei: Domine, habitaculum (refugii) tu fuisti nobis in generatione et generatione. Priusquam montes nascerentur et formaretur terra atque orbis: a seculo et usque in seculum tu es deus. Tu facis redire hominem usque ad contritionem, et dicis, revertimini filii hominum. Nam mille anni sunt in oculis tuis, sicut dies hesterna, cum praeterierit, ut vigilia in nocte. Facis ceu impetu quodam illos ruere, eruntque ut somnus: mane quasi herba (erunt) quae mutatur. Mane floret et crescit: vesperi autem resecatur et arescit. Quoniam consumimur in ira tua, et in furore tuo terremur. Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo, et abscondita (peccata) nostra in luce vultus dei. Quoniam omnes dies nostri declinant in ira tua, consumimus annos nostros veluti sermonem. Anni nostri qui in ipsis diebus sunt septuaginta sunt anni: et si in viribus (maioribus) octoginta sunt anni: et talium superbia est merus labor et molestia, quippe quae cito recedit et nos avolamus. Quis cognoscit vim irae tuae? ut quis enim te timet sic est indignatio tua. Ut numeremus dies nostros sic fac notum, et afferemus cor sapientiae. Convertere domine, quousque? placabilis esto super servos tuos. Satia nos mane pietate tua: cantabimus et exultabimus cunctis diebus nostris. Laetifica nos iuxta dies quibus nos afflixisti, et pro annis quibus vidimus malum. Appareat in servis tuis opus tuum: et gloria tua in filiis eorum. Et sit decor domini dei nostri circa nos, et opus manuum nostrarum confirma in nobis, opus inquam ipsum manuum nostrarum confirma.

XCI. Qui sedet in latibulo altissimi, in umbra omnipotentis commorabitur. Dicam domino, spes mea et munitio mea (tu es) deus meus, sperabo in eum. Quoniam ipse liberabit te de laqueo venatoris, et a peste noxia. Sub ala sua, proteget te atque sub pennis eius fiduciam habebis: pro scuto et clypeo erit veritas eius. Non timebis a pavore nocturno, et a sagitta volante per diem. A peste perambulante in caligine: ab exterminio grassante in meridie. Cadent a latere tuo mille, et decem millia a dextra tua: ad te autem non perveniet. Utique oculis tuis cernes, et retributionem impiorum videbis. Quoniam tu domine es spes mea, excelsum posuisti habitaculum (refugii) tui. Non obveniet tibi malum, neque plaga appropinquabit tabernaculo tuo. Quoniam angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis. In manibus tollent te, ne forte offendas in lapide pedem tuum. Super leonem et aspidem calcabis, et conculcabis leunculum atque draconem. Quoniam me amplexus est, ideo eruam eum: exaltabo eum, quoniam cognovit nomen meum. Invocabit me et exaudiam eum, cum ipso sum in tribulatione: eripiam eum et glorificabo eum. Longitudine dierum saturabo eum, et ostendam ei salutem meam.

XCII. Psalmus et canticum pro die sabbati. Bonum est confiteri domino, et psallere nomini tuo altissime. Ad annunciandum mane pietatem tuam, et veritatem tuam per noctes. Super decachordo et super nablo, super instrumento sonoro cum cithara. Quoniam laetificasti me domine in operibus tuis: et in operibus manuum tuarum laudans exultabo. Quam magnificata sunt opera tua domine: valde profundae sunt cogitationes tuae. Vir stupidus non advertit, neque stultus id intelligit. Cum floruerint impii sicut herba, atque germinaverint cuncti qui operantur iniquitatem: (fiet tandem) ut ipsi exterminentur in seculum seculi. Tu autem excelsus es in perpetuum domine. Quoniam ecce inimici tui domine, ecce inquam inimici tui peribunt: et disperdentur omnes qui operantur iniquitatem. Et exaltabitur cornu meum sicut unicornis: delibutus enim sum ungento (olivae) virentis. Et respexit oculus meus insidiatores meos, atque audient aures meae de malignis, qui consurgunt contra me. Iustus instar palmae florebit, et quasi cedrus in Libano diffundet se. Plantati sunt (iusti) in domo domini: in atriis dei nostri florebunt. Et adhuc fructificabunt in senectute, eruntque pingues et florentes. Ad annunciandum quod rectus est dominus: fortitudo mea, in quo nulla est iniquitas.

XCIII. Dominus regnavit et vestivit se magnificentia: indutus est dominus fortitudine et accinxit se: etiam orbis sic firmatus est, ut nutare non possit. Paratum est solium tuum a tempore (mundi:) a seculo tu es. Elevaverunt flumina domine, elevaverunt flumina vocem suam: extollunt flumina illisionem suam. Supra voces aquarum multarum, (et supra) vehementes illisiones fluctuum maris: est dominus, magnificus in excelso. Testimonia tua probata sunt valde: domum tuam ornat sanctitas, domine in longitudine dierum.

XCIIII. Deus ultionum domine, deus ultionum fac te conspicuum. Exaltare o iudex terrae, redde retributionem superbis. Quousque impii domine, quousque impii exultabunt? Pronunciant et loquuntur quod durum est (auditu:) iactant se omnes qui operantur iniquitatem. Populum tuum domine opprimunt, et haereditatem tuam affligunt. Viduam et peregrinum occidunt atque pupillos interimunt. Et dixerunt: non videbit dominus, neque intelliget deus Iacob. Intelligite insipientes in populo: et stulti quando prudentes eritis? Nunquid qui plantat aurem non audiet? aut qui finxit oculum non videbit? Aut qui castigat gentes, non arguit? ipse est qui docet hominem scientiam. Dominus cognoscit cogitationes hominum, quod vanae sunt. Beatus vir ille quem tu domine castigas, et quem de lege tua docueris. Ut tranquillum illum reddas a diebus malis: donec fodiatur impio fovea. Non enim derelinquet dominus populum suum, neque haereditatem suam derelinquet. Usque dum iustitia redeat ad iudicium: et post illam (incedent) omnes qui recto sunt corde. Quis consurget pro me contra malignos? aut quis statuet se ad me contra eos qui operantur iniquitatem? Nisi dominus auxilio fuisset mihi, parum abfuisset quin anima mea habitasset in silentio (sepulchri.) Sed cum dicerem, nutat pes meus, pietas tua domine sustentabat me. In multitudine cogitationum mearum (quae aestuant) intra me, consolationes tuae fuerunt animae meae oblectamento. An vero affixum tibi erit solium pravitatum, ut fingas afflictionem pro statuto? Conglobant se contra animam iusti, et sanguinem innocentem condemnant. Dominus autem factus est mihi in refugium, et deus meus in petram fiduciae meae. Ipse rependet eis iniquitatem eorum, et in malitia eorum perdet eos: perdet eos dominus deus noster.

XCV. Venite cantemus domino, iubilemus fortissimo (domino) salutis nostrae. Praeveniamus faciem eius in confessione, et in hymnis iubilemus ei. Quoniam deus magnus est dominus, et rex magnus super omnes deos. In cuius manu sunt penetralia terrae, et celsitudines montium ipsius sunt. Cuius est mare, et ipse fecit illud, et aridam formaverunt manus eius. Venite adoremus et procidamus, atque genuflectamus coram domino factore nostro. Quoniam ipse est deus noster, nos autem populus pascuae eius et oves manus eius: si modo hodie voci eius auscultaveritis. Non obturetis cor vestrum sicut in disceptatione, et sicut in die tentationis in deserto. Quando me tentaverunt patres vestri, probaverunt me, quin etiam viderunt opus meum. Quadraginta annis molestiam passus fui a generatione (hac,) et dixi, populus est qui corde errat: ipsi enim non cognoverunt vias meas. Quia iuravi in ira mea, si introibunt in requiem meam.

XCVI. Cantate domino, canticum novum: cantate domino universa terra. Cantate domino, et benedicite nomini eius: annunciate de die in diem salutem eius. Narrate gentibus gloriam eius, et omnibus populis mirabilia eius. Quoniam magnus dominus et laudabilis nimis: terribilis ipse est supra omnes deos. Siquidem omnes dii populorum vani sunt: dominus autem coelos fecit. Decus et magnificentia est ante eum, potentia et gloria in sanctuario suo. Afferte domino familiae populorum, afferte domino gloriam et potentiam. Date domino gloriam nomini eius (debitam:) tollite oblationem et introite in atria eius. Incurvate vos coram domino in magnificentia sanctitatis (eius:) contremiscite a conspectu eius universi (incolae) terrae. Dicite in gentibus, dominus regnavit, et etiam firmabitur orbis ut non commoveatur, ipse iudicabit populos in aequitate. Laetentur coeli et exultet terra, perstrepat mare et plenitudo eius. Exultet ager et quicquid in eo est: tunc exultabunt omnes arbores sylvae. Coram domino, quoniam venit: siquidem venit ut iudicet terram, et iudicet orbem in iustitia, et populos in fide sua.

XCVII. Dominus regnavit exultet terra, laetentur insulae multae. Nubes et caligo per circuitum eius, iustitia et iudicium habitaculum solii eius. Ignis praecedet eum, et inflammabit per circuitum adversarios eius. Illustraverunt fulgura eius orbem: vidit et contremuit terra. Montes quasi cera dissoluti sunt a facie domini, a facie domini totius terrae. Annunciaverunt coeli iustitiam eius: et viderunt omnes populi gloriam eius. Confundentur omnes qui colunt sculptilia, et qui gloriantur in diis vanis: curvate vos coram eo omnes dii. Audivit et gavisa est Zion, exultaverunt filiae Iehuda, propter iudicia tua domine. Nam tu domine celsior es omnibus quae sunt in terra, valde sublimatus es supra omnes deos. Qui diligitis dominum odio habete malum: custodit ille animas piorum (cultorum) suorum: de manu impiorum eripiet eos. Lux sparsa est iusto, et laetitia his qui recto sunt corde. Laetamini iusti in domino, et confitemini memoriae sanctitatis eius.

XCVIII. Psalmus: Cantate domino, canticum novum, quia mirabilia fecit: salutem paravit sibi dextera sua, et brachio sancto suo. Notam fecit dominus salutem suam: coram oculis gentium revelavit iustitiam suam. Recordatus est pietatis suae et veritatis suae erga domum Israel, videruntque omnes fines terrae salutem dei nostri. Iubilate domino omnis terra, resonate, exultate, et psallite. Psallite domino in cithara: in cithara et voce carminis. In buccinis et voce tubae: iubilate in conspectu domini regis. Perstrepat mare et plenitudo eius, orbis et habitatores eius. Flumina plaudent manu: pariter montes tripudiabunt. Coram domino, quia venit iudicare terram: ipse iudicabit orbem in iustitia et populos in aequitate.

XCIX. Dominus regnavit contremiscent populi: sedet inter Cherubim et commovebitur terra. Dominus in Zion magnus: et excelsior est omnibus populis. Confitebuntur nomini tuo, quod magnum, terribile et sanctum est. Imperium regis iudicium diligit: tu parasti aequitatem, iudicium et iustitiam in Iacob tu fecisti. Exaltate dominum deum nostrum, et incurvate vos ante scabellum pedum eius: sanctus enim est. Moses et Aharon in sacerdotibus eius, et Samuel inter eos qui invocant nomen eius: hi clamabant ad dominum, et ipse exaudiebat eos. In columna nubis loquebatur ad eos: ipsi custodierunt testimonia eius atque statutum, quae dedit eis. Domine deus noster tu exaudiebas eos: tu deus fuisti parcens propter eos, atque ulciscens opera eorum. Exaltate dominum deum nostrum, et incurvate vos ante montem sanctitatis eius: quoniam sanctus est dominus deus noster.

C. Psalmus pro gratiarumactione: Iubilate domino omnis terra. Colite dominum in laetitia: et introite in conspectum eius cum cantico. Scitote quod dominus ipse est deus, ipse fecit nos, et non ipsi nos: (nos sumus) populus eius, et oves pascuae eius. Ingredimini portas eius cum laude, et atria eius cum hymno: confitemini ei et benedicite nomini eius. Quoniam bonus est dominus, in aeternum pietas eius, et usque in generationem et generationem veritas eius.

CI. David psalmus: Pietatem et iudicium cantabo: tibi domine psallam. Prudentem me geram in via immaculata: quando venies ad me? conversabor in integritate cordis mei in medio domus meae. Non ponam ante oculos meos rem impiam quam faciam: odivi praevaricationes, nec adhaerebit mihi (tale quid.) Cor perversum discedat a me: maliciosum non cognoscam. Qui obtrectat in secreto proximo suo, hunc perdam: et qui elatis est oculis, cordeque turgido, hunc non feram. Oculi mei sunt ad eos qui fideles sunt in terra, ut sedeant mecum: qui conversatur integer in via, ille mihi ministrabit. Non morabitur in medio domus meae qui facit dolum et loquitur mendacia, neque firmus manebit coram oculis meis. Mane, mane inquam, perdam omnes impios qui sunt in terra, ut eliminem de civitate domini omnes qui operantur iniquitatem.

CII. Oratio pro afflicto, cum moesto est animo, et coram deo effundit precationem suam. Domine exaudi orationem meam: et clamor meus ad te ingrediatur. Non abscondas faciem tuam a me: in die qua mihi (impendet) tribulatio, inclina ad me aurem tuam: in die qua invocavero, festinanter exaudi me. Quoniam evanuerunt ut fumus dies mei: et ossa mea veluti focus sunt exusta. Percussum est ceu herba cor meum atque exaruit, quia oblitus sum comedere panem meum. Propter vocem gemitus mei, adhaesit os meum carni meae. Similis factus sum pelicano deserti, factus sum ut bubo qui est in solitudinibus. Vigilavi et factus sum sicut passer, qui solitarius manet in tecto. Tota die exprobrant mihi inimici mei: et qui insaniunt in me, iurant per me. Etenim cinerem quasi panem comedi, et potum meum cum fletu miscui. Propter indignationem tuam atque iram tuam: quoniam elevasti me et deiecisti me. Dies mei similes sunt umbrae inclinatae: et ego quasi herba exaresco. Tu autem domine in aeternum manebis, et memoria tua (durat) in generationem et generationem. Tu consurges et misereberis Zion: quia tempus est ut benignum te exhibeas ei, venit inquam tempus. Pie enim sentiunt servi tui de lapidibus eius, et pulveris eius miserentur. Timebuntque gentes nomen domini, et omnes reges terrae gloriam tuam. Cum scilicet dominus aedificaverit Zion, et visa fuerit gloria eius. Cum respexerit ad orationem solitarii, neque despexerit precationem eorum. Scribetur istud pro generatione postera, et populus qui creabitur laudabit dominum. Nam prospexit de excelso sanctitatis suae: dominus de coelis in terram aspexit. Ut audiat gemitum vincti, et solvat filios morti (destinatos.) Ut enarrent in Zion nomen domini, et laudem eius in Ierusalem. Quando colligentur populi in unum, atque regna ut colant dominum. Afflixit in via virtutem meam, abbreviavitque dies meos. Dicebam vero ego: mi deus ne tollas me in dimidio dierum meorum: in generatione generationum sunt anni tui. Iam pridem quidem terram fundasti, et opus manuum tuarum sunt coeli. Ipsi peribunt, tu autem permanebis: omnes ipsi quasi vestis veterascent: quasi indumentum mutabis eos, et mutabuntur. Tu autem es, et anni tui non finientur. Filii servorum tuorum habitabunt, et posteritas eorum coram te firmabitur.

CIII. David: Benedic anima mea domino, et omnia interiora mea nomini sancto eius. Benedic anima mea domino, et ne obliviscaris omnium retributionum eius. Qui propitiatur omni iniquitati tuae, et sanat omnes infirmitates tuas. Qui redimit ab interitu vitam tuam, et cingit te pietate et miserationibus. Qui satiat bonis os tuum: facit ut renovetur quasi aquilae iuventus tua. Facit iustitias dominus, atque iudicia omnibus qui calumnia sunt oppressi. Notas fecit vias suas Mosi: filiis Israel facta sua. Misericors et clemens est dominus, longanimis et multae pietatis. Non in perpetuum disceptabit, neque in aeternum servat (ad ultionem.) Non secundum peccata nostra fecit nobis: neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis. Nam iuxta altitudinem coeli supra terram, praevaluit pietas eius in his qui timent eum. Et quantum elongatur oriens ab occidente: elongavit a nobis scelera nostra. Quomodo miseretur pater filiorum, misertus est dominus timentibus se. Ipse enim novit figmentum nostrum, memor existens quod pulvis sumus. Hominis dies sunt sicut herba, nam sicut flos agri sic efflorescit. Siquidem ventus pertransit eum et non est, neque agnoscet eum amplius locus eius. Pietas autem domini a seculo et usque in seculum manet super timentes eum: et iustitia eius super filios filiorum. Super eos qui custodiunt pactum eius, et sunt memores commissionum eius, ut faciant eas. Dominus in coelis paravit solium suum: et imperium eius praeest omnibus. Benedicite domino angeli eius virtute praestantes, qui facitis verbum eius, et auscultatis voci sermonis eius. Benedicite domino cuncti exercitus eius, ministri eius facientes voluntatem eius. Benedicite domino omnia opera eius, in omnibus locis dominii eius: benedic anima mea domino.

CIIII. Benedic anima mea domino: domine deus meus magnificatus es vehementer: gloriam et decorem induisti. Amictus luce sicut vestimento: et extendens coelos veluti cortinam. Qui ponit trabes coenaculorum suorum in aquis, ponitque nubes pro vehiculo suo: et deambulat super pennas venti. Ipse facit angelos suos spiritus, et ministros suos ignem flammantem. Ipse fundavit terram super basim suam: ut non commoveatur in secula seculorum. Abysso veluti vestimento operuisti eam: in montibus stant aquae. Ab increpatione tua fugiunt: et a voce tonitrui tui festinanter deiiciuntur. Ascendunt montes et descendunt valles, ad locum quem fundasti eis. Terminum posuisti quem non praeteribunt, nec revertuntur ut operiant terram. Ipse mittit fontes in fluvios, qui inter montes decurrunt. Bibunt inde omnes bestiae agri, franguntque onagri sitim suam. Iuxta eos volatile coeli residebit: et de medio frondium dant vocem. Rigat montes e coenaculis suis: de fructu operum tuorum satiatur terra. Facit germinare gramen pro iumentis, et herbam ad cultum hominis, ut educat panem de terra. Et vinum, quod laetificat cor hominis, atque nitere facit faciem ab oleo: et panis sustentat cor hominis. Reficiuntur et arbores domini, cedri Libani quas plantavit. In quibus nidos faciunt aves: et ciconia pro mansione sua habet abietes. Montes excelsi (refugium sunt) ibicibus: et petrae latibulum herinaciis. Fecit lunam in stata tempora: et sol novit occasum suum. Ponis tenebras et fit nox: in ea proserpunt omnes bestiae sylvae. Leones rugientes (inhiant) praedae, ut quaerant a deo escam suam. Oritur sol et recolliguntur, atque in lustris suis cubant. Egreditur homo ad opus suum, et ad laborem suum usque ad vesperam. Quam plurima sunt opera tua, domine, ea omnia fecisti in sapientia: plena est terra possessione tua. Hoc mare magnum, quod tam latum occupat spacium, ibi sunt reptilia absque numero animalia parva et magna. Ibi naves vadunt: et Liveiathan iste quem formasti, ut in eo ludat. Omnia ista in te sperant, ut des eis escam in tempore suo. Cum dederis eis colligunt, et cum aperueris manum tuam satiantur bono. Et cum abscondis faciem tuam conturbantur: cum colligis spiritum eorum deficiunt, et in pulverem suum revertuntur. Emittis spiritum tuum et creabuntur: renovabisque faciem terrae. Erit gloria domini in seculum, laetabitur dominus in operibus suis. Intuetur terram et contremiscit, tangit montes et fumant. Cantabo domino in vita mea, et psallam deo meo quandiu sum. Et gratum erit ei eloquium meum: ego gaudebo in domino. Consumentur peccatores de terra, atque impii ultra non erunt: benedic anima mea domino: Haleluia.

CV. Confitemini domino et invocate nomen eius: nota facite in populis studia eius. Cantate ei et psallite ei: loquimini de omnibus mirabilibus eius. Gloriamini in nomine sancto eius: laetetur cor quaerentium dominum. Inquirite dominum et fortitudinem eius: quaerite faciem eius semper. Recordamini mirabilium eius quae fecit, prodigiorum eius et iudiciorum oris eius. O semen Abraham servi eius: o filii Iacob electi eius. Ipse est dominus deus noster: in universa terra sunt iudicia eius. Recordatus est in perpetuum foederis sui, et verbi quod praecepit, in mille generationes. Quod pepigit cum Abraham: (memor fuit et) iuramenti sui ad Iizhac. Statuitque illud Iacob pro lege, et Israeli pro pacto sempiterno. Dicens, tibi dabo terram Chnaan, sortem haereditatis vestrae. Cum essent homines (in certo) numero et admodum pauci, atque advenae in illa (terra.) Et deambularent de gente ad gentem, atque de regno ad populum alterum. Non permisit homines illis iniuriam inferre, sed corripuit propter eos reges. Nolite attingere unctos meos: et prophetis meis nolite esse infesti. Et vocavit famem in terram, atque omnem baculum panis contrivit. Misit ante illos virum: in servum venditus fuit Ioseph. Cuius pedes afflixerunt compedibus: ferreum (vinculum) intravit usque ad animam eius. Usque dum venit tempus (quo innotescebat) causa eius: verbum domini probavit eum (veluti argentum.) Misit rex et solvit eum: dominator populorum liberum fecit eum. Posuitque eum dominum super domum suam, et qui dominium haberet in omni possessione sua. Et potestatem haberet super principes eius (pro voluntate) animae suae: senesque eius sapientiam doceret. Et venit Israel in Aegyptum, et Iacob peregrinatus est in terra Ham. Et fecit crescere populum suum valde, fecitque eum robustiorem hostibus eius. Et vertit cor eorum ut odio persequerentur populum suum, et dolos machinarentur in servos suos. Misit Mosen servum suum, et Aharon quem elegit. Et hi posuerunt inter eos verba signorum eius, atque portenta in terra Ham. Misit tenebras et obscuravit (omnia:) et non fuerunt rebelles verbis eius. Vertit aquas eorum in sanguinem, et occidit pisculentiam eorum. Produxit terra eorum ranas, in cubiculis regum ipsorum. Dixit et venit mixtura (insectorum:) pediculi intra omnem terminum eorum. Dedit (pro) pluviis eorum grandinem, atque ignem flammarum in terra eorum. Et percussit vites eorum atque ficus eorum, et contrivit arbores intra confinium eorum. Dixit et venit locusta atque bruchus, absque numero. Et devoravit omnem herbam in terra eorum, atque comedit fructum humi eorum. Percussit et omne primogenitum in terra eorum, primitias scilicet omnis virtutis eorum. Et eduxit eos cum argento et auro: nec erat in tribubus eius ullus infirmus. Laetata est Aegyptus in egressu eorum: quoniam irruit pavor eorum super eos. Expandit nubem in operimentum, et ignem qui lumen praeberet per noctem. Ad petitionem (eorum) adduxit coturnices, et pane coeli satiavit eos. Aperuit petram et fluxerunt aquae: decurreruntque in (locis) aridis flumina. Nam recordatus est verbi sui sancti, ad Abraham servum suum. Et eduxit populum suum cum laetitia, et electos suos cum exultatione. Deditque eis terras gentium, et laborem populorum in haereditatem acceperunt. Quatenus scilicet custodirent statuta eius et leges eius observarent: Haleluia.

CVI. Laudate dominum, et confitemini domino, quoniam est bonus, quoniam in aeternum misericordia eius. Quis eloquatur potentias domini, et divulget universam laudem eius? Beati qui custodiunt iudicium, et qui facit iustitiam in omni tempore. Memento mei domine propter favorem tuum erga populum tuum: visita me in salute tua. Ut videam felicitatem electorum tuorum, et laeter in laetitia gentis tuae, glorierque cum haereditate tua. Peccavimus cum patribus nostris, inique egimus et impietatem fecimus. Patres nostri in Aegypto non prudentes fuerunt in mirabilibus tuis, neque memores fuerunt multitudinis pietatum tuarum, sed rebelles fuerunt iuxta mare, in mari rubro. Salvavit tamen eos propter nomen suum, ut manifestaret potentiam suam. Et increpuit mare rubrum, et exiccatum est: duxitque eos per abyssos veluti per desertum. Et liberavit eos de manu hostis, atque redemit eos de potestate inimici. Et operuerunt aquae adversarios eorum, unus ex eis superstes non mansit. Credideruntque verbis eius, et cecinerunt ei laudem. Festinanter obliti sunt operum eius, et non expectaverunt consilium eius. Sed aestuaverunt concupiscentia in deserto, tentaveruntque deum in solitudine. Et dedit eis petitionem eorum, misitque (simul) maciem in animam eorum. Et aemulati sunt Mosen in castris, atque Aharon sanctum domini. Aperta est terra et devoravit Dathan: operuitque conciliabulum Abiram. Et deflagravit ignis in coetu eorum, flamma incendit impios. Fecerunt proinde vitulum in Horeb, et incurvaverunt se ante sculptile. Et permutarunt decus suum, similitudine bovis comedentis herbam. Oblitique sunt dei salvatoris eorum, qui magnalia fecerat in Aegypto. Et miracula in terra Ham, terribilia iuxta mare rubrum. Et dixit, ut exterminaret eos, nisi Moses electus eius stetisset in illa interruptione coram eo, avertens indignationem eius, ne perditionem faceret. Et abominati sunt terram desiderabilem, nec habuerunt fidem verbo eius. Et murmuraverunt in tabernaculis suis, nec paruerunt voci domini. Levavitque manum suam super eos, ut prosterneret eos in deserto. Et ut abiiceret semen eorum inter gentes, dispergeretque eos in terris. Et adiuncti sunt Baal Peor: et comederunt sacrificia mortuorum. Provocaveruntque (deum) in operibus suis, et grassata est in eos plaga. Stans vero Pinehas oravit: retentaque est plaga. Et reputatum est ei pro iustitia, in generatione et generationem, usque in seculum. Excitaveruntque iram (dei) iuxta aquas contentionis, ut ille malum intentaret Mosi propter eos. Quoniam exacerbaverunt spiritum eius, ut inconsiderate loqueretur labiis suis. Non deleverunt populos, sicut eis dixerat dominus. Et commixti sunt inter gentes, didiceruntque opera eorum. Et coluerunt idola eorum: quae fuerunt eis in offendiculum. Sacrificaveruntque filios suos et filias suas daemoniis. Et effuderunt sanguinem innocentem: sanguinem filiorum suorum et filiarum suarum, quos obtulerunt idolis Chnaan: et polluta est terra in sanguinibis. Et inquinati sunt in operibus suis, fornicatique sunt in factis suis. Et iratus est vultus domini contra populum suum, et abominatus est haereditatem suam. Tradiditque eos in manum gentium, et dominati sunt eorum hostes eorum. Et afflixerunt eos hostes eorum: et prostrati sunt sub manu eorum. Multis vicibus eripuit eos, ipsi autem rebelles fuerunt in consilio suo, et depressi sunt in iniquitate sua. Et aspexit, cum tribulatio illis (impenderet,) et cum audiret clamorem eorum. Et memor fuit erga illos foederis sui, poenitudineque ductus est iuxta multitudinem pietatum suarum. Et tradidit eos in miserationes, coram omnibus qui captivos ceperant eos. Salva nos domine deus noster, et congrega nos de gentibus, ut confiteamur nomini sanctitatis tuae, et gloriemur in laude tua. Benedictus dominus deus Israel, a seculo et usque in seculum: et dicet omnis populus, Amen: Haleluia.

CVII. Confitemini domino quoniam bonus, quoniam in seculum pietas eius. Dicant qui redempti sunt a domino, quos redemit de manu tribulatoris. Atque de terris congregavit eos, ab ortu et ab occasu: ab aquilone et a mari. Aberraverunt in solitudine et deserto a via: civitatem habitationis non invenerunt. Famelici (erant) et sitibundi, anima eorum in ipsis defecit. Clamaveruntque ad dominum in tribulatione sua, et de angustiis eorum liberavit eos. Et deduxit eos per viam rectam, ut ambularent ad civitatem habitationis. Confiteantur igitur domino (ob) pietatem eius: et mirabilia eius (enarrent) filiis hominum. Quia satiavit animam inanem, et animam famelicam implevit bonitate. Qui sedent in tenebris et umbra mortis, constricti afflictione et ferro. Quoniam rebelles fuerunt verbis domini, et consilium altissimi execrati sunt. Et ipse humiliavit cor eorum per molestiam, impegerunt nemine auxilium ferente. Et cum clamassent ad dominum in tribulatione sua, salvavit eos de angustiis eorum. Educebat enim eos de tenebris et umbra mortis, atque vincula eorum dirumpebat. Confiteantur igitur domino propter pietatem eius: et mirabilia eius (enarrent) filiis hominum. Nam contrivit ianuas aereas, et vectes ferreos comminuit. Stulti, propter viam sceleris sui et propter iniquitates suas affligebantur. Omnem escam fastidiebat anima eorum, et pervenerunt usque ad portas mortis. Et cum clamassent ad dominum in tribulatione sua, eripuit eos ex angustiis suis. Mittebat verbum suum et sanabat eos, liberatique sunt de perditionibus suis. Confiteantur igitur domino ob pietatem eius, et mirabilia eius (enarrent) filiis hominum. Et sacrificent sacrificia laudis: et enarrent opera eius cum iubilatione. Qui descendunt in mare per naves, et faciunt opus in aquis multis. Ipsi vident opera domini, et mirabilia eius in profundo. Dicit enim et excitat spiritum procellosum, qui elevat fluctus eius. Ascendunt in coelum et descendunt ad abyssos, ut anima eorum ob malum dissolvatur. Vagantur et moventur quasi ebrius, et omnis sapientia eorum absorbetur. Et cum clamant ad dominum in tribulatione sua, educit eos de angustiis suis. Stare enim facit tempestatem in quiete, et tacent fluctus eius. Et gaudent illi quod conquiescunt (fluctus:) et perducit eos ad portum voluntatis eorum. Confiteantur igitur domino propter pietatem eius: et mirabilia eius (enarrent) filiis hominum. Et exaltent eum in congregatione populi: atque in consessu seniorum laudent eum. Qui ponit flumina in desertum, et scaturigines aquarum in locum sitientem. Terram frugiferam in salsuginem: propter malitiam eorum qui habitant in ea. Et rursum ponit desertum in stagnum aquarum: et terram aridam in scaturigines aquarum. Collocatque illic famelicos, qui parent urbem habitationis. Seminent agros et plantent vineas, faciantque fructum proventus. Ipse benedicit eis et multiplicantur valde, et iumenta eorum non minuit. Et rursus minuuntur et humiliantur, propter imperium (tyrannicum,) malitiam et afflictionem. Effunditque contemptum super principes, et facit eos errare in solitudine ubi non est via. Et sublevat pauperem ab afflictione, et ponit quasi gregem familias. Videbunt recti et laetabuntur: et omnis perversitas continebit os suum. Qui sapiens est, observabit ista: et intelligent pietates domini.

CVIII. Canticum et psalmus David. Paratum cor meum deus: cantabo et psallam, etiam digniori (membro) meo. Excitare tu nablum atque cithara, evigilabo mane. Confitebor tibi in populis domine, et psallam tibi in nationibus. Magna est enim super coelos pietas tua: et usque ad aethera veritas tua. Exaltare super coelos deus, et super omnem terram gloria tua. Ut liberentur dilecti tui: salvet dextera tua et exaudi me. Deus loquutus est in sanctitate sua: laetabor igitur et dividam Sechem, et vallem Succoth metiar. Meus est Gilead et meus Menasse, atque Ephraiim fortitudo capitis mei: Iehuda legifer meus. Moab olla loturae meae: super Aedom proiiciam calciamentum meum, et super Phelistaeam iubilabo. Quis deducet me in civitatem munitam: et quis adducet me usque ad Aedom? Nonne tu deus, qui deservisti nos, et non egrediebaris o deus cum exercitibus nostris? Fer nobis auxilium contra adversarium: vana enim est salus hominis. In deo faciemus virtutem, et ipse conculcabit adversarios nostros.

CIX. Vincenti, psalmus David: Deus (in quo) laus mea, ne taceas. Quia os impii et os dolo (plenum) super me aperta sunt, et loquuti sunt contra me lingua mendaci. Et verbis odiosis circundederunt me, et pugnaverunt contra me sine causa. Pro dilectione mea ipsi adversantur mihi, cum ego orationem (fundam pro eis.) Ipsi posuerunt contra me malum pro bonitate, et odium pro dilectione mea. Constitue super eum impium, et Satan stet ad dexteram eius. Cum iudicatus ipse fuerit, egrediatur reus, et oratio eius fiat in peccatum. Sint dies eius pauci, et functionem eius accipiat alter. Sint filii eius pupilli, et uxor eius vidua. Vagando vagentur filii eius et mendicent, atque quaerant e desolatis suis locis. Irretiat foenerator omnia quae sunt illius, et diripiant alieni laborem eius. Non sit qui eum prosequatur pietate, neque sit qui misereatur pupillis eius. Fiat posteritas eius in exterminium: in generatione altera deleatur nomen eorum. In memoriam revocetur iniquitas patrum eius apud dominum, et peccatum matris eius non deleatur. Sint coram domino semper: et exterminet de terra memoriam eorum. Eo quod non est recordatus ut faceret pietatem, sed persecutus est virum afflictum et pauperem, ut interficeret contritum corde. Dilexit maledictionem et veniet ei, et non voluit benedictionem, ideo elongabitur ab eo. Induit maledictionem veluti amictum suum, venietque sicut aqua intra medium eius, et veluti oleum in ossa eius. Sit ei sicut vestimentum quo involvatur: et sicut cingulum quo semper accingat se. Hoc sit opus adversariorum meorum a domino: et qui loquuntur malum contra animam meam. Et tu domine deus fac mecum propter nomen tuum, quia bona est pietas tua: libera me. Siquidem miser et inops ego sum: et cor meum in interioribus meis sauciatum est. Sicut umbra cum illa declinat ego pertranseo: et excutior velut locusta. Genua mea vacillant propter ieiunium: et caro mea emarcuit propter (deficientem) pinguedinem. Et ego fui opprobrium eis: qui me videbant movebant caput suum. Adiuva me domine deus meus: salva me secundum pietatem tuam. Et sciant quod haec sit manus tua: et quod tu domine feceris istud. Ipsi maledicant tu autem benedicas: qui insurgunt confundantur, servus vero tuus laetabitur. Induantur adversarii mei ignominia, et operiant se confusione sua tanquam pallio. Confitebor domino vehementer ore meo, et in medio multorum laudabo eum. Nam astabit ad dexteram inopis, ut salvet animam eius a iudicibus (iniquis).

CX. David psalmus: Dixit dominus domino meo, sede ad dextram meam: donec ponam inimicos tuos scabellum pedibus tuis. Virgam fortitudinis tuae mittet dominus ex Ziion: dominare in medio inimicorum tuorum. Populus tuus spontanearum est (voluntatum) in die exercitus tui, in magnificentiis sanctitatis: ab utero aurorae est tibi ros nativitatis tuae. Iuravit dominus et non poenitudine ducetur: tu es sacerdos in seculum, iuxta dispositionem Malkizaedec. Dominus ad dexteram tuam, vulnerabit in die irae suae reges. Iudicabit in gentibus, replebit (loca) cadaveribus: vulnerabit caput in terris multis. De torrente in via bibet: propterea exaltabit caput.

CXI. Haleluia: Confitebor domino in toto corde, in concilio rectorum et congregatione. Magna opera domini: et exquisite facta iuxta omnia desideria eorum. Gloria et magnificentia opus eius: et iustitia eius manet in perpetuum. Memoriam fecit mirabilium suorum, clemens et misericors dominus. Escam dedit timentibus se: et recordabitur in seculum foederis sui. Virtutem operum suorum annunciavit populo suo: ut det illis haereditatem gentium. Opera manuum eius veritas et iudicium: fidelia omnia mandata eius. Suffulta sunt in perpetuum et in sempiternum: facta in veritate et rectitudine. Redemptionem misit populo suo, mandavit in seculum foedus suum: sanctum et terribile est nomen eius. Initium sapientiae timor domini: intellectus bonus omnibus facientibus ea: laus eius manet in seculum.

CXII. Haleluia: Beatus vir qui timet dominum: in mandatis eius complacet sibi valde. Potens in terra erit semen eius: generatio rectorum benedicetur. Opes et divitiae in domo eius: et iustitia eius manet in perpetuum. Ortum est in tenebris lumen rectis: (homini scilicet qui est) clemens et misericors et iustus. Vir bonus miseretur et dat mutuo: moderabiturque verba sua cum iudicio. Quoniam in aeternum non movebitur: et in perpetuam memoriam erit iustus. Propter rumorem malum non timebit, firmum enim est cor eius, confisum in domino. Suffultum est cor eius et non timebit, quousque viderit (ultionem) in adversariis suis. Dispersit, dedit pauperibus, et iustitia eius manet in perpetuum: cornu eius exaltabitur in gloria. Impius videbit et indignabitur: dentibus suis frendet et contabescet: desiderium impiorum peribit.

CXIII. Haleluia: Laudem dicite cultores domini, laudem dicite inquam nomini domini. Sit nomen domini benedictum: amodo et usque in seculum. Ab ortu solis usque ad occasum eius, laudatur nomen domini. Excelsus super omnes gentes dominus: et sublimior coelis gloria eius. Quis sicut dominus deus noster, qui sublimat se in habitatione? Et tamen humiliat se ut videat, (ea quae sunt) in coelo et in terra. Ipse erigit de pulvere egenum, et de stercore sublimat pauperem. Ut collocet cum principibus, cum principibus populi sui. Ipse ponit sterilem in familiam, et in matrem ob filios laetantem: Haleluia.

CXIIII. Cum egrederetur Israel ex Aegypto, et domus Iacob de populo barbaro. Fuit Iehuda ei in sanctificationem, et Israel in potestatem. Mare vidit et fugit: Iordanis actus est retrorsum. Montes exilierunt ut arietes, et colles sicut agni ovium. Quid est tibi o mare quod fugisti, et o Iordanis quod actus es retrorsum? Et vos montes (cur) saltastis sicut arietes, et colles sicut agni ovium? A conspectu domini contremisce terra, a conspectu dei Iacob. Qui convertit petram in stagnum aquarum, et silicem in fontem aquarum.

CXV. Non nobis domine non nobis, sed nomini tuo da gloriam: propter pietatem tuam et propter veritatem tuam. Quare dicent gentes, ubi est nunc deus eorum? Et quidem deus noster est in coelis, omnia quae voluit fecit. Idola autem illarum sunt argentum et aurum, opus manuum hominum. Os est eis et non loquuntur: oculi sunt eis et non vident. Aures sunt eis et non audiunt: nares sunt eis et non odorantur. Manus sunt eis et non palpant: pedes sunt eis et non ambulant, neque loquuntur per guttur suum. Similes eis fiunt qui faciunt ea, et quicunque sperat in eis. Tu autem Israel spera in domino: ipse adiutorium eorum et protectio eorum est. Domus Aharon sperate in domino: adiutor eorum et protector eorum est. Qui timetis dominum sperate in domino: adiutor eorum et protector eorum est. Dominus memor fuit nostri et benedicet, benedicet inquam domum Israel: benedicet domui Aharon. Benedicet timentibus dominum, pusillis cum magnis. Adiiciet dominus (benedictionem) super vos: super vos et super filios vestros. Benedicti vos a domino: qui fecit coelum et terram. Coeli, coeli inquam domini sunt: et terram dedit filiis hominum. Non mortui laudabunt dominum, neque omnes qui descendunt in (locum) silentii. Nos autem benedicemus domino, amodo et usque in seculum: Haleluia.

CXVI. Dilexi quoniam exaudiet dominus vocem meam in precationibus meis. Quia inclinavit aurem suam mihi: et in diebus meis invocabo. Circundederunt me dolores mortis, et angustiae inferni invenerunt me: tribulationem et moerorem inveniebam. Et nomen domini invocabam: obsecro domine, libera animam meam. Clemens est dominus et iustus: et deus noster misericors. Custodit simplices dominus, miser fui et attulit mihi salutem. Convertere anima mea in requiem tuam: quoniam dominus retribuit tibi. Nam eripuisti animam meam a morte, oculum meum a lachryma, et pedem meum ab impactione. Ambulabo in conspectu domini: in terris viventium. Credidi ob id loquar: ego afflictus eram nimis. Ego dixi in festinatione mea, omnis homo mendax. Quid rependam domino, pro omnibus retributionibus eius (quas contulit) mihi. Calicem salutarem accipiam, et nomen domini invocabo. Vota mea domino reddam nunc coram omni populo eius. Preciosa in oculis domini mors piorum (cultorum) eius. En domine, quia ego servus tuus, ego servus tuus et filius ancillae tuae: tu solvisti vincula mea. Tibi sacrificabo sacrificium gratiarumactionis, et nomen domini invocabo. Vota mea domino reddam nunc coram omni populo eius. In atriis domus domini, in medio tui Ierusalem: Haleluia.

CXVII. Laudate dominum omnes gentes, honorate eum universae nationes. Quoniam aucta est in nos pietas eius, atque veritas domini (manet) in seculum.

CXVIII. Confitemini domino quoniam bonus, quoniam in seculum pietas eius. Dicat nunc Israel, quoniam in seculum benignitas eius. Dicat nunc domus Aharon, quoniam in seculum pietas eius. Dicant nunc qui timent dominum, quoniam in seculum benignitas eius. De angustia invocavi dominum, et exaudivit me in latitudine dominus. Dominus mecum est, non timebo quid faciat mihi homo. Dominus est pro me cum his qui mihi sunt auxilio: ideo ego videbo (ultionem) in hostibus meis. Melius est sperare in domino, quam confidere in homine. Melius est sperare in domino: quam confidere in principibus. Omnes gentes circundederunt me: (et dixi,) in nomine domini, quoniam succidam eos. Circundederunt me, circundederunt inquam me: (et dixi,) in nomine domini, quoniam succidam eos. Circundederunt me sicut apes, et extincti sunt veluti ignis spinarum: (et dixi,) in nomine domini, quoniam succidam eos. Impellendo impulisti me ut caderem: dominus autem adiuvit me. Fortitudo mea atque laus dominus, factusque est mihi in salutem. Vox iubilationis et salutis in tabernaculis iustorum: dextera domini facit fortia. Dextera domini excelsa est, dextera domini facit fortia. Non moriar, sed vivam, et narrabo opera domini. Castigando castigavit me dominus: et morti non tradidit me. Aperite mihi portas iustitiae, et ingrediar illas, ut confitear domino. Haec est porta domini, iusti intrabunt in eam. Confitebor tibi quoniam exaudisti me, et factus es mihi in salutem. Lapidem reprobaverunt aedificantes: et factus est in caput anguli. A domino factum est istud, et id mirabile est in oculis nostris. Hic est dies quem fecit dominus: exultabimus et laetabimur in eo. Obsecro domine fer nunc salutem: obsecro domine, fac ut nunc prospere agamus. Benedictus qui venit in nomine domini: benediximus vobis de domo domini. Deus dominus est qui illuxit nobis: alligate hostiam funibus, usque ad cornua altaris. Deus meus es tu et confitebor tibi: deus meus, te exaltabo. Confitemini domino quoniam bonus: quoniam in seculum pietas eius.

CXIX. [Aleph] Beati qui immaculati sunt in via, et ambulant in lege domini. Beati qui custodiunt testimonia eius, et in toto corde quaerunt eum. Utique qui non operantur iniquitatem, in viis eius ambulant. Tu mandasti ut diligenter custodiamus mandata tua. Utinam sic disponantur viae meae, ut custodiam statuta tua. Tunc non confundar, cum respexero ad omnia praecepta tua. Confitebor tibi in rectitudine cordis, cum didicero iudicia iustitiae tuae. Cerimonias tuas custodiam: non derelinquas me nimis. [Beth] In quo mundabit adolescens viam suam, ut caute agat iuxta verbum tuum? In toto corde meo exquisivi te, ne sinas me errare a praeceptis tuis. In corde meo abscondi eloquium tuum, ut non peccarem contra te. Benedictus es o domine, doce me statuta tua. Labiis meis narravi omnia iudicia oris tui. In via testimoniorum tuorum gaudium habui, sicut in omni opulentia. De mandatis tuis loquar, et considerabo vias tuas. In statutis tuis oblectabo me, et non obliviscar verbi tui. [Gimel] Retribue servo tuo ut vivam, et custodiam verbum tuum. Revela oculos meos, ut videam mirabilia de lege tua. Advena ego sum in terra: non abscondas a me mandata tua. Consternitur anima mea ob desiderium, quod habet ad iudicia tua in omni tempore. Increpasti superbos et maledicti sunt, quod errant a mandatis tuis. Submove a me opprobrium et contemptum: quoniam testimonia tua custodivi. Etiam sederunt principes et contra me loquuti sunt: servus autem tuus meditatur in statutis tuis. Siquidem testimonia tua oblectationes meae sunt, et viri consilii mei. [Deleth] Adhaesit pulveri anima mea: vivifica me secundum verbum tuum. Vias meas enarravi, et tu exaudisti me: doce me statuta tua. Viam mandatorum tuorum fac me intelligere: et loquar de mirabilibus tuis. Diffluxit anima mea prae anxietate: conforta me secundum verbum tuum. Viam mendacem aufer a me, et fac ut lex tua grata sit mihi. Viam veritatis elegi, et iudicia tua proposui (mihi.) Adhaesi testimoniis tuis, domine ne pudefacias me. Viam mandatorum tuorum curram, cum dilataveris cor meum. [He] Doce me domine viam statutorum tuorum, et custodiam eam usque in finem. Da mihi intellectum et conservabo legem tuam: atque custodiam eam in toto corde. Fac me incedere per semitam mandatorum tuorum, quoniam complacuit mihi in ea. Inclina cor meum in testimonia tua, et non in lucrum. Averte oculos meos ne videant vanitatem, in via tua vivifica me. Confirma servo tuo eloquium tuum, qui (se addixit) timori tuo. Aufer opprobrium meum quod timui: quoniam iudicia tua sunt bona. Ecce concupivi mandata tua: in iustitia tua vivifica me. [Vav] Et veniant mihi pietates tuae domine: salus tua iuxta eloquium tuum. Et respondebo exprobranti mihi verbum, quoniam spes mea est in verbo tuo. Ne eripias ab ore meo verbum veritatis usquequaque: quia iudicia tua expectavi. Et custodiam legem tuam semper, in seculum seculi. Et ambulabo in latitudine, quia mandata tua exquisivi. Et loquar de testimoniis tuis in conspectu regum, et non confundar. Et oblectabor in praeceptis tuis, quae dilexi. Attollamque manus meas ad praecepta tua, quae dilexi: et meditabor in statutis tuis. [Zai] Memor esto verbi erga servum tuum, super quo fecisti me sperare. Id consolatio mea in afflictione mea: quia eloquium tuum vivificavit me. Superbi illuserunt mihi supra modum: a lege autem tua non declinavi. Memor enim fui iudiciorum tuorum (quae fecisti) a seculo domine, et consolationem accepi. Horror apprehendit me propter impios: qui derelinquunt legem tuam. Pro canticis fuerunt mihi statuta tua, in loco peregrinationum mearum. Recordatus sum nocte nominis tui domine: et custodivi legem tuam. Hoc autem fuit mihi, quod mandata tua custodivi. [Heth] Portio mea domine, dixi custodire verba tua. Precatus sum faciem tuam toto corde: miserere mei iuxta eloquium tuum. Cogitavi vias meas, et converti pedes meos ad testimonia tua. Festinavi et non moram feci, ut custodirem mandata tua. Turmae impiorum diripuerunt me, legem autem tuam non sum oblitus. Media nocte surgam ad confitendum tibi, super iudiciis tuis iustis. Adiungo me omnibus qui te timent, atque custodientibus mandata tua. Pietate tua domine impleta est terra, statuta tua doce me. [Teth] Benigne fecisti cum servo tuo domine, iuxta verbum tuum. Bonum gustum et cognitionem doce me, quoniam praeceptis tuis fidem adhibui. Priusquam humiliabar ego errabam, nunc autem eloquium tuum custodivi. Bonus es tu et beneficus: doce me statuta tua. Concinnarunt adversum me superbi mendacium: ego autem in toto corde custodiam mandata tua. Incrassatum est veluti adipe cor illorum: ego autem lege tua me oblectavi. Bonum mihi quod humiliatus sum, ut discam statuta tua. Melior est mihi lex oris tui, quam millia auri et argenti. [Ioth] Manus tuae fecerunt me et formaverunt me, da mihi intellectum ut discam mandata tua. Qui timent te videbunt me et laetabuntur, quia in verbo tuo fiduciam habui. Cognovi domine quod iusta sunt iudicia tua: et vere humiliasti me. Sit quaeso benignitas tua ut consoletur me: secundum eloquium tuum erga servum tuum. Veniant mihi miserationes tuae et vivam: quia lex tua oblectatio mea est. Confundantur superbi quia impie volunt pervertere me: ego autem meditabor in mandatis tuis. Revertantur ad me qui te timent, et qui noverunt testimonia tua. Sit cor meum integrum in statutis tuis, ut non confundar. [Caph] Concupivit salutem tuam anima mea, et propter verbum tuum spem habui. Defecerunt oculi mei propter eloquium tuum, dicens: quando consolaberis me? Quoniam fui sicut uter in fumo: statutorum autem tuorum non sum oblitus. Quot sunt dies servi tui, quando facies iudicium contra eos qui me persequuntur? Foderunt mihi superbi foveas, id quod non est secundum legem tuam. Omnia praecepta tua veritas: inique persequuntur me, adiuva me. Fere consumpsissent me in terra: ego autem non dereliqui mandata tua. Secundum pietatem tuam vivifica me: et custodiam testimonia oris tui. [Lameth] In aeternum domine, verbum tuum permanet in coelis. In generatione et generationem veritas tua: tu firmasti terram et consistet. Iuxta decreta tua (omnia) consistunt hodie: nam omnia obsequuntur tibi. Nisi lex tua fuisset oblectatio mea, tunc periissem in afflictione mea. In aeternum non obliviscar praeceptorum tuorum: quoniam in ipsis vivificasti me. Tuus sum ego salva me, quoniam mandata tua quaesivi. Me expectaverunt impii ut perderent me: testimonia tua intelligam. Omnis consummationis vidi finem: latum mandatum tuum nimis. [Mem] Quam dilexi legem tuam: quotidie ipsa est meditatio mea. Prudentiorem me fecisti inimicis meis per praecepta tua: quia in perpetuum apud me sunt. Supra eos qui me docuerunt concepi intelligentiam, quia testimonia tua meditatio mea est. Prae senibus intellectu polleo, eo quod mandata tua custodivi. Ab omni via mala cohibui pedes meos, ut custodirem verbum tuum. A iudiciis tuis non declinavi: tu enim docuisti me. Quam dulcia facta sunt fauci meae eloquia tua, (dulciora) melle ori meo. A mandatis tuis intelligentiam consequor: propterea odivi omnem viam perversam. [Nun] Lucerna pedi meo verbum tuum, et lux semitis meis. Iuravi et mecum constitui, custodire iusta iudicia tua. Afflictus sum supra modum, domine vivifica me iuxta verbum tuum. Voluntaria (sacrificia) oris mei benigne suscipe quaeso domine: et iudicia tua doce me. Anima mea in manu mea semper: et legis tuae non sum oblitus. Posuerunt impii laqueum mihi, sed a mandatis tuis non aberravi. In haereditatem accepi testimonia tua in aeternum, quia exultatio cordis mei sunt. Inclinavi cor meum ut faciat statuta tua, in seculum et in finem. [Samech] Cogitantes mala odio habui, et legem tuam dilexi. Latibulum meum et protectio mea tu es: et in verbum tuum speravi. Recedite a me maligni: et custodiam praecepta dei mei. Sustenta me in eloquio tuo et vivam: et non confundas me ab expectatione mea. Sustenta me et salvabor, et delectabor in statutis tuis semper. Conculcasti omnes aberrantes a statutis tuis, eo quod mendacium et fallacia in eis sit. Ut scoriam abolebis omnes impios qui sunt in terra: propterea dilexi testimonia tua. Horrore concussa est caro mea propter tui pavorem: et a iudiciis tuis timui. [Ain] Feci iudicium et iustitiam, ne permittas me calumniatoribus meis. Dulce fac servo tuo id quod est bonum: ut non calumnientur me superbi. Oculi mei defecerunt propter salutem tuam, et propter eloquium iustitiae tuae. Age cum servo tuo pro tua benignitate, et doce me statuta tua. Servus tuus sum ego, da mihi intellectum ut sciam testimonia tua. Tempus est ut dominus (iudicium) faciat, quoniam dissipaverunt legem tuam. Propterea dilexi mandata tua, supra aurum et gemmam. Propterea omnia mandata, omnia inquam pro rectis habeo: et omnem viam falsam odio habui. [Fe] Mirabilia testimonia tua: idcirco custodivit ea anima mea. Ostium eloquiorum tuorum lumen praebet, et dat intellectum simplicibus. Os meum aperui et attraxi (spiritum:) quia in mandatis tuis complacitum fuit mihi. Respice me et miserere mei, secundum iudicium (quod habes) erga diligentes nomen tuum. Vestigia mea dirige in verbo tuo, et non dominabitur mei ulla iniquitas. Redime me a calumnia hominum, et custodiam mandata tua. Faciem tuam illumina super servum tuum, et doce me statuta tua. Rivi aquarum descenderunt ab oculis meis, eo quod non custodierunt legem tuam. [Sade] Iustus es domine, et rectum iudicium tuum. Praecepisti iustitiam in testimoniis tuis, atque veritatem, vehementer. Consumpsit me zelus meus, eo quod adversarii mei obliti sunt verborum tuorum. Examinatum est valde eloquium tuum, et servus tuus dilexit illud. Parvulus fui et contemptus: mandatorum autem tuorum non sum oblitus. Iustitia tua iustitia in aeternum: et lex tua veritas. Tribulatio et angustia invenerunt me: et mandata tua fuerunt oblectatio mea. Iustitia testimoniorum tuorum (manet) in aeternum: da mihi intellectum et vivam. [Cof] Clamavi ex toto corde, exaudi me domine: statuta tua custodiam. Clamavi ad te, salva me: et custodiam testimonia tua. Praeoccupavi diluculum et clamavi: et in verbum tuum speravi. Praevenerunt oculi mei vigilias ipsas: ut meditarer in eloquio tuo. Vocem meam exaudi secundum pietatem tuam: domine iuxta iudicium tuum vivifica me. Accesserunt hi qui exequuntur nefarium cogitatum: a lege autem tua longe facti sunt. Prope ades tu domine: et omnia mandata tua veritas. Iam pridem cognitionem habui testimoniorum tuorum: quia in aeternum fundasti ea. [Res] Vide afflictionem meam et erue me: nam legis tuae non sum oblitus. Vindica causam meam et redime me, iuxta eloquium tuum vivifica me. Longe abest salus ab impiis: quia statuta tua non inquisierunt. Miserationes tuae sunt multae domine: iuxta iudicium tuum vivifica me. Multi sunt qui persequuntur me et adversantur mihi: a testimoniis autem tuis non declinavi. Vidi transgressores et molestia affectus sum, eo quod eloquium tuum non custodierunt. Vide quod mandata tua dilexerim: domine secundum pietatem tuam vivifica me. Caput sermonis tui veritas: et in aeternum (manet) omne iudicium iustitiae tuae. [Sen] Principes persequuti sunt me sine causa: et a verbis tuis expavit cor meum. Laetor ego super eloquio tuo, sicut qui invenit praedam opimam. Mendacium odio habui et execratus sum: legem autem tuam dilexi. Septies in die laudavi te, propter iudicia iustitiae tuae. Pax multa est diligentibus legem tuam, et non est eis quicquam offendiculi. Expectavi salutem tuam domine: et praecepta tua opere implevi. Custodivit anima mea testimonia tua, et dilexit ea nimis. Custodivi mandata tua et testimonia tua: quia omnes viae meae in conspectu tuo sunt. [Thav] Perveniat clamor meus ante conspectum tuum domine: secundum verbum tuum da mihi intellectum. Intret precatio mea ante conspectum tuum: iuxta eloquium tuum eripe me. Expriment labia mea laudem: cum docueris me statuta tua. Loquetur lingua mea eloquium tuum: quoniam omnia praecepta tua sunt iustitia. Auxilio sit mihi manus tua: quoniam mandata tua elegi. Desideravi salutem tuam domine: et lex tua oblectationes meae sunt. Vivat anima mea et laudabit te: et iudicia tua auxilio mihi erunt. Erravi sicut pecus quod perit: quaere servum tuum, quoniam praeceptorum tuorum non sum oblitus.

CXX. Canticum graduum: Ad dominum in tribulatione mea clamavi, et exaudivit me. Domine libera animam meam a labio mendacii, et a lingua dolosa. Quid dat tibi aut quid adiicit tibi, lingua dolosa? Sagittae potentis acutae sunt, cum carbonibus iuniperorum. Heu mihi, quod cum Maesech peregrinari cogor, et habitare cum tabernaculis Kedar. Multo (tempore) habitavit anima mea, cum eo qui odio habet pacem. Ego (vir) pacis sum, et cum loquor (de pace,) ipsi praelio student.

CXXI. Canticum graduum: Levabo oculos meos in montes, unde veniat mihi auxilium. Auxilium meum a domino, qui fecit coelum et terram. Non permittet nutare pedem tuum, neque dormitabit custos tuus. Ecce non dormitabit neque dormiet, qui custodit Israelem. Dominus custos tuus, dominus umbra tua, ad manum dexteram tuam. Per diem sol non feriet te, aut luna per noctem. Dominus custodiet te ab omni malo: ipse custodiet animam tuam. Dominus custodiet egressum tuum et ingressum tuum, amodo et usque in seculum.

CXXII. Canticum graduum David: Laetatus sum cum illis qui mihi dixerunt: in domum domini ibimus. Stantes fuerunt pedes nostri: in portis tuis o Ierusalem. Ierusalem extructa est, ut civitas, quae coniuncta est sibiipsi pariter. Quoniam illuc ascendunt tribus, tribus domini, testimonium Israelis, ad confitendum nomini domini. Quoniam illic constituta sunt solia pro iudicio, solia inquam domus David. Rogate pro pace Ierusalem, et prospere agant qui te diligunt. Sit pax in antemurali tuo, et felicitas in palatiis tuis. Propter fratres meos et proximos meos, loquar nunc pacem in te. Propter domum domini dei nostri, quaeram bonum tuum.

CXXIII. Canticum graduum: Ad te levavi oculos meos, qui habitas in coelis. Ecce sicut oculi servorum sunt ad manum dominorum suorum, et sicut oculi ancillae sunt ad manum dominae suae, sic oculi nostri sunt ad dominum deum nostrum, donec misereatur nostri. Miserere nostri domine miserere nostri, quoniam multo saturati sumus contemptu. Plurimum satiata est ipsa anima nostra subsannatione opulentorum, et contemptu superborum.

CXXIIII. Canticum graduum David: Nisi dominus ipse adfuisset nobis, dicat nunc Israel. Nisi dominus ipse adfuisset nobis, cum insurgerent homines contra nos. Tunc vivos devorassent nos, cum furor eorum fremeret contra nos. Tunc aquae inundassent nos, et torrens pertransisset animam nostram. Transisset inquam super animam nostram, (flumen) aquarum intumentium. Benedictus dominus, qui non dedit nos in direptionem dentibus eorum. Anima nostra sicut avicula salvata est e laqueo aucupum: laqueus diffractus est, et nos liberati sumus. Auxilium nostrum in nomine domini, qui fecit coelum et terram.

CXXV. Canticum graduum: Qui confidunt in domino (immobiles erunt) sicut mons Zion, qui non nutat, sed stat in seculum. Ierusalem montes habet per circuitum suum, sic dominus est in circuitu populi sui, amodo et usque in seculum. Quoniam non dimittitur virga impietatis in sorte iustorum, ut non mittant iusti manus suas ad pravitatem. Benefac domine bonis, et his qui recti sunt in cordibus suis. Qui autem declinant in perversitates suas, hos ducet dominus cum operantibus iniquitatem, pax autem super Israel.

CXXVI. Canticum graduum: Cum converteret dominus captivitatem Zion, eramus sicut somniantes. Tunc replebatur os nostrum risu, et lingua nostra iubilatione: tunc dicebant inter gentes: magnificavit dominus facere cum istis. Magnifice egit dominus nobiscum, facti sumus laetantes. Converte domine captivitatem nostram, sicut rivos in meridie. Qui seminant in lachrymis, in exultatione metent. Eundo ibit, et flendo portat preciosum semen, atque veniens veniet cum exultatione, portans manipulos suos.

CXXVII. Canticum graduum Salomonis: Si dominus non aedificet domum, frustra laborant qui aedificant eam: et si dominus non custodiat civitatem, frustra vigilat custos. Vanum est nobis ut maturetis mane surgendo, et moram faciatis sedendo, comedentes panem dolorum: sic dabit dilecto suo somnum. Ecce haereditas domini, filii sunt: et merces, fructus ventris. Sicut sagittae in manu fortis, sic sunt filii iuventutis. Beatus vir ille, qui ex his adimplevit pharetram suam: non pudefient quando loquentur cum hostibus in porta.

CXXVIII. Canticum graduum: Beatus quicunque timet dominum, qui ambulat in viis eius. Siquidem laborem manuum tuarum comedes: beatus (eris) tu, et bene erit tibi. Uxor tua ut vitis frugifera erit in lateribus domus tuae, et filii tui sicut plantulae olivarum, in circuitu mensae tuae. Ecce sic benedicetur vir, qui timuerit dominum. Benedicat tibi dominus ex Zion, et videas bonum Ierusalem, cunctis diebus vitae tuae. Et videas filios filiorum tuorum, pax super Israel.

CXXIX. Canticum graduum: Saepe adversati sunt mihi a pueritia mea, dicat nunc Israel. Saepe molesti fuerunt mihi a pueritia mea: attamen non praevaluerunt mihi. In dorso meo araverunt aratores: et in longum protraxerunt sulcum suum. Dominus iustus, incidit funes impiorum. Confundantur et retrorsum agantur, omnes qui oderunt Ziion. Sint sicut herba (crescens) in tectis, quae priusquam extrahitur exarescit. Qua non implet manum suam messor, neque sinum suum qui manipulos facit. Et non dicunt qui pertranseunt, benedictio domini super vos: benediximus vobis in nomine domini.

CXXX. Canticum graduum: E profundis invocavi te domine. Domine audi vocem meam, et sint aures tuae intentae ad vocem deprecationum mearum. Si iniquitates observaveris domine, domine quis consistet? Quoniam apud te est remissio, ideo timeberis. Expectavi dominum, expectavit anima mea: et in verbo eius fiduciam habeo. Anima mea (confugit) ad dominum, ante custodes matutinos, ante custodes inquam matutinos. Spera tu Israel in domino, quia apud dominum est pietas, et copiosa apud eum redemptio. Et ipse redimet Israel, ex omnibus iniquitatibus eius.

CXXXI. Canticum graduum David: Domine non erexit se cor meum, neque exaltati sunt oculi mei: et non ambulavi in (rebus) magnis et mirabilibus supra me. Si non posui et compescui animam meam sicut ablactatus supra matre sua: sicut ablactatus, super me est anima mea. Spera tu Israel in domino, amodo et usque in seculum.

CXXXII. Canticum graduum: Memento domine David, et universae afflictionis eius. Qui iuravit domino, et votum fecit fortissimo (deo) Iacob. Si introiero tabernaculum domus meae: si ascendero super lectum strati mei. Si dedero somnum oculis meis, et palpebris meis dormitationem. Donec invenero locum pro (templo) domini, et habitacula pro magnifico (deo) Iacob. Ecce audivimus eam in Ephratha, invenimus eam in campis sylvae. Introibimus in mansiones eius, et incurvabimus nos ante scabellum pedum eius. Surge domine in requiem tuam, tu et arca fortitudinis tuae. Sacerdotes tui induantur iustitia, et pii (cultores) tui cum iubilo cantent. Propter David servum tuum, ne avertas faciem uncti tui. Iuravit dominus David veritatem, nec deflectet ab ea: de fructu ventris tui ponam super solium tuum. Si custodierint filii tui pactum meum et testimonia mea, quae docuero eos, etiam filii eorum usque in seculum, sedebunt super solium tuum. Quoniam elegit dominus Zion, et desideravit (eam habere) pro habitaculo suo. Haec requies mea in seculum seculi, hic habitabo quoniam concupivi eam. Victui eius benedicens benedicam, et pauperes eius saturabo panibus. Sacerdotes eius vestiam salute, et pii qui in ea sunt, exultando cantabunt. Ibi faciam florere cornu David: ordinavi lucernam uncto meo. Inimicos eius induam confusione, et super ipsum florebit diadema eius.

CXXXIII. Canticum graduum David: Ecce quam bonum et quam iucundum, ut cohabitent fratres, et (sint) pariter. Sicut oleum optimum, (quod fusum) super caput, descendit in barbam, barbam Aharon: quodque descendit in os vestimentorum eius. Sicut ros Hermon, qui descendit in montes Ziion: quoniam illic mandavit dominus benedictionem, et vitam usque in seculum.

CXXXIIII. Canticum graduum: En benedicite domino, omnes servi domini: qui statis in domo domini per noctes. Sustollite manus vestras ad sanctitatem, et benedicite domino. Benedicat tibi dominus ex Ziion, qui fecit coelum et terram.

CXXXV. Laudate dominum, laudate nomen domini, laudate servi domini. Qui statis in domo domini: in atriis domus dei nostri. Laudate dominum quoniam bonus est dominus, psallite nomini eius, quia iucundum est. Nam elegit sibi dominus Iacob, Israelem in peculium suum. Siquidem ego cognovi quod magnus est dominus: et dominus noster est supra omnes deos. Omnia quae voluit dominus, ipse fecit in coelis et in terra, in aequoribus et cunctis abyssis. Ipse elevat nubes ab extremo terrae, et facit fulgura inter pluviam: atque educit ventum de thesauris suis. Ipse percussit primogenita Aegypti, ab homine usque ad pecus. Et misit signa et portenta in medio tui Aegypte: in Pharaonem et in omnes servos eius. Ipse percussit gentes multas, et occidit reges fortes. Sihon regem Aemoraeorum, et Og regem Basan, cunctaque regna Chnaan. Et dedit terram eorum in haereditatem, in haereditatem inquam Israeli populo suo. Domine nomen tuum (manet) in seculum, domine memoria tua in generatione et generationem. Quoniam iudicabit dominus pro populo suo, et erga servos tuos placabilis erit. Idola gentium argentum et aurum, opus manuum hominum. Os est eis et non loquuntur, oculi sunt eis et non vident. Aures habent et non audiunt: etiam non est spiritus in ore eorum. Ut ea sunt, sic sunt qui faciunt ea, atque omnis qui confidit in eis. Domus Israel benedicite domino: domus Aharon benedicite domino. Domus Levi benedicite domino: qui timetis dominum benedicite domino. Benedictus dominus ex Ziion, qui habitat in Ierusalem: Haleluia.

CXXXVI. Confitemini domino quoniam bonus, quoniam in seculum pietas eius. Confitemini deo deorum, quoniam in seculum pietas eius. Confitemini domino dominorum, quoniam in seculum pietas eius. Qui facit mirabilia magna solus: quoniam in seculum pietas eius. Qui fecit coelos exquisito ingenio, quoniam in seculum pietas eius. Qui expandit terram super aquas: quoniam in seculum pietas eius. Qui facit luminaria magna: quoniam in seculum misericordia eius. Solem ut dominium habeat in die: quoniam in seculum pietas eius. Lunam et stellas ut potestatem habeant in nocte: quoniam in seculum pietas eius. Qui percussit Aegyptios in primogenitis eorum: quoniam in seculum pietas eius. Et eduxit Israelem de medio eorum: quoniam in seculum pietas eius. In manu valida et brachio extento, quoniam in seculum pietas eius. Qui dissecuit mare rubrum in divisiones, quoniam in seculum pietas eius. Et traduxit Israelem per medium eius, quoniam in seculum pietas eius. Et impulit Pharaonem et exercitum eius in mare rubrum: quoniam in seculum pietas eius. Qui duxit per desertum populum suum: quoniam in seculum pietas eius. Qui percussit reges magnos: quoniam in seculum pietas eius. Et occidit reges insignes: quoniam in seculum pietas eius. Sihon regem Aemoraeorum, quoniam in seculum pietas eius. Et Og regem Basan, quoniam in seculum pietas eius. Et tradidit terram eorum in haereditatem, quoniam in seculum pietas eius. In haereditatem Israeli servo suo: quoniam in seculum pietas eius. Qui in humilitate nostra memor fuit nostri: quoniam in seculum pietas eius. Et eripuit nos ab adversariis nostris, quoniam in seculum pietas eius. Qui dat cibum omni carni: quoniam in seculum pietas eius. Confitemini deo coeli, quoniam in seculum pietas eius.

CXXXVII. Iuxta flumina Babylonis, illic sedimus et flevimus, cum recordaremur Zion. Ad salices in medio eius, suspendimus citharas nostras. Quoniam ibi interrogaverunt nos, qui ceperant nos, verba cantici, cum suspendissemus (instrumenta) laetitiae: cantate nobis de canticis Zion. Quomodo cantabimus canticum domini, in terra aliena? Si oblitus fuero tui o Ierusalem: obliviscatur dextera mea (operis sui.) Adhaereat lingua mea fauci meae, si non meminero tui, si non posuero Ierusalem in principio laetitiae meae. Memor esto domine filiorum Aedom, qui tempore (desolationis) Ierusalem dicunt: nudate, nudate usque ad fundamentum in ea. Filia Babylonis devastata: beatus qui retribuerit tibi retributionem tuam quam rependisti nobis. Beatus qui apprehenderit et colliserit infantulos tuos ad petram.

CXXXVIII. David: Confitebor tibi in toto corde meo, in conspectu deorum psallam tibi. Adorabo coram templo sanctitatis tuae, et confitebor nomini tuo, propter pietatem tuam et propter veritatem tuam, quoniam magnificasti supra omnia nomen tuum et eloquium tuum. In die quo invocavi exaudisti me, roborans me et animae meae (adiiciens) virtutem. Confitebuntur tibi domine omnes reges terrae: quoniam audierunt verba oris tui. Et cantabunt in viis domini, quod magna est gloria domini. Quoniam excelsus est dominus et humilem respicit, altum autem e longinquo cognoscit. Si ambulavero in medio tribulationis vivificabis me, et contra iram hostium meorum mittes manum tuam, et salvabit me dextera tua. Dominus perficiet circa me (pietatem suam:) domine pietas tua manet in aeternum, opera manuum tuarum non deseres.

CXXXIX. Vincenti, David psalmus: Domine investigasti me et cognovisti. Tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam: intelligisque cogitationem meam longe ante. Semitam meam et accubitum meum circundas, et cunctas vias meas advertis. Siquidem non est verbum in lingua mea, et ecce tu domine cognovisti totum illud. A tergo et a facie tu formasti me, et posuisti super me manum tuam. Mirabilior est (huius rei) cognitio quam ut ego (consequar:) sublimata est, nec potero attingere eam. Quo ibo (domine) a spiritu tuo, et quo a facie tua fugiam? Si ascendero in coelum tu illic es, si stratum fecero in inferno, ecce ades. Si accepero alas aurorae, et habitavero in novissimo mari. Etiam illuc manus tua deducet me, apprehendetque me dextera tua. Dicam ergo, at tenebrae occultabunt me: sed nox quasi lux erit circa me. Siquidem tenebrae nihil obtenebrant tibi, et nox ut ipsa dies lucebit: sic tenebrae (tibi sunt) sicut lux ipsa. Tu enim possedisti renes meos, et operuisti me in utero matris meae. Confitebor tibi, quod terribiliter et mirifice formatus sum, et mirabilia sunt opera tua, id quod anima mea admodum cognoscit. Non est a te occultata substantia (corporis) mei, quando formatus sum in abscondito: et variis distinctus (membris) in inferioribus terrae. Informem massam meam viderunt oculi tui, et in libro tuo omnia (membra) scripta erant, quae per dies formata sunt, cum adhuc nullum eorum extaret. Et quam praeciosae fuerunt apud me cogitationes tuae o deus, et quam invaluerunt summae earum? Si dinumeravero eas, multiplicabuntur supra arenam, vigilo (propter ista) et hucusque ago tecum. Si occideris deus impium: viri sanguinum discedite a me. Qui loquuntur contra te quod nefas est, assumiturque (nomen tuum) frustra ab hostibus tuis. Nonne qui te odio habent domine ego odio habeo, et contra eos qui consurgunt adversum te molestia afficior? Consummato odio odivi illos: ac si mihi hostes fuissent. Scrutare me deus, et cognosce cor meum, proba me et cognosce cogitationes meas. Et vide si est via perversa in me, et duc me per viam sempiternam.

CXL. Vincenti, psalmus David. Erue me domine ab homine malo, et a viro iniquitatum custodi me. Qui cogitant mala in corde, et quotidie concurrunt ad praelia. Exacuerunt linguam suam sicut serpens: venenum aspidis est sub labiis eorum: saela. Custodi me domine de manibus impii, et a viro iniquitatum serva me: qui cogitaverunt impellere gressus meos. Absconderunt superbi laqueum mihi, et funibus expanderunt rete iuxta locum semitae, atque offendicula posuerunt mihi: saela. Dixi domino, deus meus es tu: ausculta domine voci precationum mearum. Domine deus fortitudo salutis meae: tu umbraculum praebes capiti meo in die (quo arripienda sunt) arma. Ne permittas domine, ut desideria impii (fiant:) nefarium cogitatum eius non permittas progredi, ne exaltentur: saela. Caput eorum, qui me circundant, labor labiorum ipsorum operiet eos. Cadent super eos carbones, in ignem deiiciat eos, et in foveas, ut non resurgant. Vir linguae non dirigatur in terra, virum iniquum malum venetur ad praecipitationes. Scio quod dominus iudicabit causam pauperis, atque iudicium inopum. Et utique iusti confitebuntur nomini tuo, et recti habitabunt coram facie tua.

CXLI. Psalmus David: Domine clamavi ad te propera ad me: ausculta voci meae cum clamavero ad te. Disponatur oratio mea veluti incensum in conspectu tuo: et elevatio manuum mearum (fiat sicut) sacrificium vespertinum. Pone domine custodiam ori meo, et conserva ostium labiorum meorum. Non inclines cor meum in rem malam, ne occuper operibus impietatis, cum viris qui operantur iniquitatem: ut non comedam de his, quae eis sunt iucunda. Percutiat me iustus in pietate atque redarguat me, oleum autem praecipuum non frangat caput meum: quia adhuc oratio mea contra mala eorum. Praecipitentur in locis petrosis iudices illorum, ut audiant sermones meos, quoniam suaves sunt. Sicut qui frangit et dissecat (ligna) in terra, dispersa sunt ossa nostra iuxta sepulchrum. Quoniam ad te domine deus sunt oculi mei: in te speravi ne effundas animam meam. Custodi me a nexibus laquei, quem expanderunt mihi, atque a tendiculis operantium iniquitatem. Cadant in retia eius impii, simul ego in seculum progrediar.

CXLII. Erudiens (canticum) David, cum esset in spelunca oratio. Voce mea ad dominum clamabam, voce mea ad dominum precabar. Effundebam coram ipso preces meas, et tribulationem meam coram eo exponebam. Cum contorqueretur super me spiritus meus, tu cognovisti semitam meam, in via qua ambulabam, absconderunt laqueum mihi. Et respiciens ad dextram, videbam non esse qui me agnosceret, periitque refugium a me, et non erat qui quaereret animam meam. Clamavi ad te domine et dixi: tu es spes mea, et portio mea in terra viventium. Adverte clamorem meum, quoniam miser admodum factus sum, libera me a persequentibus me, quia praevaluerunt mihi. Educ de carcere animam meam, ut confitear nomini tuo: me cingent iusti, eo quod retributionem facturus sis mihi.

CXLIII. Psalmus David: Domine exaudi orationem meam, et ausculta deprecationi meae: in veritate tua atque in iustitia tua exaudi me. Et non intres in iudicium cum servo tuo: quoniam non iustus erit coram te ullus vivens. Siquidem persequutus est hostis animam meam, protrivit in terram vitam meam, collocavit me in tenebris, sicut qui ab olim mortui sunt. Et contorquetur super me spiritus meus: in medio mei destituitur cor meum. Recordatus sum dierum (qui effluxerunt) a principio, et meditatus sum omnia facta tua, atque opus manuum tuarum animo contemplor. Expandi manus meas ad te: et anima mea sicut terra sitiens (anhelat) ad te: saela. Festina et exaudi me domine, defecit spiritus meus, non abscondas faciem tuam a me, ne similis efficiar descendentibus in foveam. Fac ut mane audiam pietatem tuam, quoniam in te speravi: ostende mihi viam in qua ambulem quoniam ad te levavi animam meam. Libera me de inimicis meis domine, ad te latiturus confugi. Doce me ut faciam beneplacitum tuum, quia tu es deus meus: spiritus tuus bonus deducat me in terra recta. Propter nomen tuum domine vivificabis me: et in iustitia tua educes de tribulatione animam meam. Sed et per pietatem tuam perdes inimicos meos, et perdes omnes qui adversantur animae meae, quoniam ego servus tuus sum.

CXLIIII. David: Benedictus dominus fortitudo mea, qui docet manus meas ad praelium: et digitos meos ad bellum. Pietas mea et fortalitium meum, arx mea et liberator meus atque protector meus in quo speravi, qui sternit populum meum sub me. Domine, quid est homo quod agnoscis eum, et filius hominis ut cogites de eo? Homo vanitati similis est, et dies eius sunt veluti umbra transiens. Domine inclina coelos tuos et descende: tange montes et fumigabunt. Eiice fulmen et dissipa eos: mitte sagittas tuas et disturba illos. Demitte manus tuas e sublimi, libera me et eripe me de aquis multis, de manu filiorum alienae (gentis.) Quorum os loquitur vanitatem, et dextera eorum dextera est perversitatis. Deus, canticum novum cantabo tibi: in nablo et decachordo psallam tibi. Qui dat salutem regibus, qui redimit David servum suum a gladio noxio. Redime me et erue me de manu filiorum alienorum, quorum os loquutum est vanitatem, et dextera eorum est dextera iniquitatis. Ut sint filii nostri, sicut plantulae enutritae, in adolescentia sua: et filiae nostrae sicut anguli, sculptae similitudine templi. Penuaria nostra plena sint, et efferant de specie in speciem: greges quoque nostri millia producant et decem millia in plateis nostris. Boves nostri sint ad onus assueti, non sit interruptio neque emigratio (in captivitatem,) neque clamor in plateis nostris. Beatus populus cui sic est, beatus populus cuius deus est dominus ipse.

CXLV. Laus David: Exaltabo te deus meus rex, et benedicam nomini tuo in seculum et perpetuum. Quotidie benedicam tibi et laudabo nomen tuum, in seculum et in perpetuum. Magnus est dominus et laudabilis nimis, cuius magnitudinis non est investigatio. Generatio generationi collaudabit opera tua, et potentias tuas annunciabunt. Decorem, gloriam et magnificentiam tuam, atque gesta tua mirabilia meditabor. Et virtutem terribilium (operum) tuorum dicent, et ego quoque magnitudinem tuam narrabo. Memoriam excellentis bonitatis tuae effabuntur, et iustitiam tuam praedicabunt. Clemens et misericors est dominus, tardus ad iram et magnae pietatis. Bonus est dominus omnibus: et miserationes eius (extenduntur) in omnia opera eius. Confitebuntur tibi domine omnia opera tua, et pii tui benedicent tibi. Gloriam regni tui dicent, et potentiam tuam loquentur. Ut notas faciant filiis hominum potentias eius, et gloriam magnifici regni eius. Regnum tuum regnum in omnia secula, et potestas tua in omnem generationem et generationem. Sustentat dominus omnes qui corruunt, et erigit omnes depressos. Oculi omnium in te sperant, et tu das eis cibum suum in tempore suo. Aperis manum tuam, et satias omne vivens pia (tua) voluntate. Iustus est dominus in omnibus viis suis, et pius in cunctis operibus suis. Prope adest dominus omnibus invocantibus eum, omnibus inquam qui eum invocaverint in veritate. Voluntatem timentium se faciet, et clamorem eorum exaudiet atque salvabit eos. Custodit dominus omnes qui ipsum diligunt, atque universos impios eliminabit. Laudem domini loquetur os meum, et benedicet omnis caro nomini sancto eius, in seculum et in perpetuum.

CXLVI. Haleluia: Lauda anima mea dominum. Laudabo dominum in vita mea, psallam deo meo quoad fuero. Non speretis in principibus, in filio hominis, apud quem non est salus. Emigrat enim spiritus eius et revertitur (homo) ipse in terram suam: et in die illa pereunt consilia eius. Beatus cuius auxilium est deus Iacob, et cuius spes est apud dominum deum suum. Qui fecit coelum et terram atque mare, et omnia quae in eis sunt: quique custodit veritatem in seculum. Qui facit iudicium calumnia oppressis, et dat panem esurientibus: dominus solvit vinctos. Dominus aperit (oculos) caecorum, dominus erigit depressos, dominus diligit iustos. Dominus custodit advenas, pupillum et viduam evehit, et viam impiorum evertet. Regnabit dominus in seculum, deus tuus Zion in generatione et generationem: Haleluia.

CXLVII. Laudate dominum, quoniam bonum est canere deo nostro atque iucundum, optabilis est laus. Dominus aedificat Ierusalem, et dispersos Israelitas congregabit. Ipse sanat eos qui contrito sunt corde, et medelam adhibet doloribus eorum. Ipse supputat numerum stellarum, atque omnibus eis nomina vocat. Magnus dominus noster et magnae virtutis, et intelligentiae eius non est mensura. Sublevat mansuetos dominus, et humiliat impios usque ad terram. Laudem dicite domino cum gratiarumactione, psallite deo nostro in cithara. Qui operit coelum nubibus, et parat pro terra pluviam: facitque germinare in montibus herbam. Qui dat iumentis cibum suum, atque pullis corvorum quando clamant. Non complacet sibi in fortitudine equi, neque in tibiis viri delectatur. Sed complacet domino in his qui timent eum, et qui sperant in pietatem eius. Lauda Ierusalem dominum, lauda deum tuum Ziion. Quoniam confortavit vectes portarum tuarum, et benedixit filiis tuis in medio tui. Ipse ponit intra confinium tuum pacem, et medulloso tritico satiat te. Ipse mittit eloquium suum in terram, et valde velociter currit verbum eius. Ipse dat nivem sicut lanam, et pruinam veluti favillam spargit. Proiicit veluti fragmenta glaciem suam: coram frigore eius quis stabit? Emittit verbum suum et liquefacit ea: facit flare ventum suum et fluent aquae. Qui annunciat verba sua Iacob, statuta sua et iudicia sua Israeli. Non fecit taliter ulli genti, neque (gentes) cognoverunt iudicia eorum: Haleluia.

CXLVIII. Haleluia: Laudate dominum de coelis, laudate eum in excelsis. Laudate eum omnes angeli eius: laudate eum omnes exercitus eius. Laudate eum sol et luna: laudate eum omnes stellae lucentes. Laudate eum coeli coelorum, et aquae quae sunt supra coelos. Laudent nomen domini, quia ipse praecepit et creata sunt. Ipse constituit ea in seculum seculi: statutum posuit et non praeteribit. Laudate dominum de terra, dracones et omnes abyssi. Ignis et grando, nix et vapor, atque spiritus procellosus faciens verbum eius. Montes et omnes colles, lignum frugiferum et omnes cedri. Ferae et cuncta pecora, reptilia et aves alatae. Reges terrae et omnes populi, principes et omnes iudices terrae. Adolescentes atque virgines, et senes cum pueris. Laudate nomen domini, quia exaltatum est nomen eius solum: magnificentia eius est super terram et coelum. Ipse exaltabit cornu populi sui: laus (decet) omnes pios eius, atque filios Israel, populum illi propinquum: Haleluia.

CXLIX. Haleluia: Cantate domino canticum novum: laus eius in congregatione piorum. Laetetur Israel in factore suo, et filii Ziion exultent in rege suo. Laudent nomen eius in choro, in tympano et cithara canant ei. Nam complacet domino in populo suo, et ornabit mansuetos salute. Exultabunt pii in gloria, et cum gaudio canent in cubilibus suis. Exaltationes dei sunt in gutture eorum, et gladius biceps in manu eorum. Ut faciant ultionem in gentibus, et increpationes in populis. Ut vinciant reges eorum compedibus, et nobiles eorum vinculis ferreis. Faciantque in eis iudicium scriptum: et honor hic erit cunctis piis (cultoribus) eius: Haleluia.

CL. Haleluia: Laudate deum in sanctitate eius: laudate eum in firmamento potentiae eius. Laudate eum propter fortitudinem eius: laudate eum iuxta excellentem magnitudinem eius. Laudate eum in clangore tubae: laudate eum in nablo et cithara. Laudate eum in tympano et choro, laudate eum in chordis et organo. Laudate eum in cymbalis sonoris, laudate eum in cymbalis clangentibus. Omnis spiritus laudet dominum: Haleluia.