Biblia sacrosancta testmenti Veteris et Novi, e sacra Hebraeorum lingua Graecorumque fontibus, consultis simul orthodoxis inter pretib. religiosissime translata in sermonem Latinum. Tiguri excudebat C. Froschovelus. Anno MDXLIII.

Liber Laudum sive Hymnorum Davidis.

I. Beatus vir ille qui nec ambulavit in consilio impiorum, nec in via peccatorum stetit, nec in confessu irrisorum sedit.
2 Sed in lege Domini voluntas eius, inque lege eius meditabitur die ac nocte.
3 Erit hic veluti arbor plantata secus rivos aquarum quae fructum suum suo reddit tempore, cuius folium non defluit, et quodcunque ediderit, prospere cadet.
4 Non sic impii, sed tanquam quisquiliae, quas dispellit ventus.
5 Idcirco non surgent impii in iudicio, neque peccatores in coetu iustorum.
6 Quoniam novit Dominus viam iustorum, via autem impiorum peribit.

II. Quare cum tumultu gentes concurrunt? et populi inane meditantur?
2 Concursant reges terrae, et principes una consultant, adversus Dominum, et adversus Christum eius.
3 Rumpamus vincula eorum, et lora eorum a nobis abiiciamus.
4 Qui sedet in coelis ridet, Dominus subsannat eos.
5 Tum loquetur ad eos in ira sua, et in furore suo terrebit eos.
6 Ego vero constitui regem meum super Zion montem meum sanctum.
7 Recensebo decretum, Dominus dixit ad me, Filius meus es tu, ego hodie genui te.
8 Postula a me, daboque gentes, ut sint haereditas tua, et terminos terrae, ut sint possessio tua.
9 Sceptro ferreo confringes eos, veluti vasa figulina comminues eos.
10 Sapite ergo, o reges, erudimini iudices terrae.
11 Servite Domino in timore, et exultate cum tremore.
12 Osculamini filium, ne irascatur, et pereatis a via: brevi exardescet furor eius. Beati omnes qui sperant in eum.

III. Oda seu carmen Davidis, quum fugeret metu Absolom filii sui.
Quam multi sunt, o Domine, hostes mei? quam multi qui adversus me insurgunt?
2 Multi dicunt animae meae, Nulla est isti salus in deo. Saela.
3 At tu Domine clypeus es pro me, gloria mea, quique caput meum extollis.
4 Voce mea ad Dominum clamabo, et respondebit mihi de monte sancto suo. Saela.
5 Ego iacui et dormivi, atque evigilavi, quoniam Dominus me suffulcit.
6 Non metuo a decem millibus populi, qui circunquaque me obsident.
7 Exurge Domine serva me deus meus, quoniam percussisti omnes hostes meos in maxillam, dentes impiorum contrivisti.
9 Domini est salus, super populum tuum benedictio tua. Saela.

IIII. Carmen Davidis praefecto cantorum ad instrumenta musica.
O Deus iustitia mea, qui me exaudis ad te clamantem, et in angustiis constitutum in latitudinem educis, miserere mei, et exaudi orationem meam.
2 O viri quousque gloriam meam ad ignominiam? diligitis vanitatem, et mendacium quaeretis? Saela.
3 Et scitote quod Dominus selegerit sibi bonum, Dominus exaudiet quum clamavero ad eum.
4 Contremiscite et ne peccetis, cogitate in corde vestro in cubili vestro, et silete. Saela.
5 Sacrificate sacrificia iustitiae, et sperate in Domino.
6 Multi dicunt, Quis det bona videre: leva signum super nos, [nempe] lucem vultus tui o Domine.
7 Dedisti laetitiam in corde meo, a tempore quo frumentum eorum atque mustum eorum aucta sunt.
8 In pace simul iacebo et dormiam, quoniam tu Domine solus es qui me in tuto collocas.

V. Carmen Davidis lyricum praefecto cantorum.
Ausculta verbis meis o Domine, murmur meum intellige.
2 Attende vocem clamoris mei rex meus et deus meus, quoniam ad te orabo.
3 O Domine mane audies vocem meam, mane adcommodabo me tibi, et speculabor.
4 Quoniam tu non es deus cui placeat impietas, non habitabit tecum malitia.
5 Non consistent coram oculis tuis insani, tu odisti omnes qui operantur iniquitatem.
6 Perdes eos qui loquuntur mendacium, virum sanguinarium et fraudulentum aversatur Dominus.
7 Ego autem fretus multitudine bonitatis tuae ingrediar domum tuam, adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo.
8 Domine duc me in iustitia tua propter adversarios meos, et muni coram me viam tuam.
9 Quoniam nihil recti est in ore eius, intimum eorum corruptiones, guttur eorum sepulchrum apertum, lingua sua blandiuntur.
10 Perage eos reos, o deus, cadant a consiliis suis, propter multitudinem scelerum suorum propelle eos, nam rebelles in te fuerunt.
11 Et laetentur omnes qui te fidunt, perpetuo vocibus laetis perstrepent, te eos protegente, exultabunt in te qui diligunt nomen tuum.
12 Quoniam tu benedices iusto o Domine, veluti lanceam cinget eum bona voluntas [tua.]

VI. Carmen Davidis praefecto cantorum ad instrumenta musica in octava.
Domine ne in furore tuo me arguas, neque in aestu tuo me castiges.
2 Miserere mei Domine, quoniam deformatus sum: sana me Domine, quoniam contremefacta sunt ossa mea.
3 Sed et anima mea territa est vehementer, et tu Domine quousque?
4 Redi Domine, eripe animam meam, propter bonitatem tuam serva me.
5 Quoniam non est memoria tui in morte, in sepulchro qui te celebret.
6 Defatigatus sum in gemitu meo, fluctuare facio tota nocte lectum meum, lachryma mea grabatum meum liquefacio.
7 Corrosa est facies mea prae indignatione, atque vetusta facta est propter omnes hostes meos.
8 Discedite a me quotquot operamini iniquitatem, quoniam Dominus exaudivit vocem fletus mei.
9 Audivit Dominus supplicationem meam, Dominus orationem meam suscepit.
10 Pudefient et consternabuntur valde cuncti hostes mei, vertentur et subito pudefient.

VII. Arcanum Davidis, quod cecinit Domino de negotiis Kus filii Iemini.
Domine deus meus in te confisus sum, serva me ab omnibus qui me persequuntur, et eripe me.
2 Ne corripiat iste tanquam leo animam meam, dilaceret nemine eripiente.
3 Domine deus meus si istuc commisi, si est perversitas in manibus meis.
4 Si ei qui mihi pacis foedere iunctus fuit, malum rependi, imo si destitui infestantem me absque causa.
5 Persequatur hostis animam meam, et assequatur, et conculcet in terram vitam meam, et deducat gloriam meam in pulverem. Saela.
6 Exurge Domine in furore tuo, exaltare in commotionibus hostium meorum, et excitare ad me iudicio [quod] praecepisti.
7 Et coetus populorum te circumstet, huiusque rei gratia in altum revertere.
8 Dominus iudicet populos, me quoque iudica, o Domine, secundum iustitiam meam, et secundum integritatem meam quae est in me.
9 Cesset quaeso malitia impiorum, iustumque diriges, explorator cordium et renum o deus iuste.
10 Clypeus meus in deo est, servatore eorum qui candido sunt pectore.
11 Deus iudex iustus est, et deus commovetur indignatione per singulos dies.
12 Si non conversus fuerit, [sed] expolierit gladium suum, arcum suum tetenderit, et instruxerit eum.
13 Et paraverit sibi iacula laetifera, sagittas suas ardentes fabricatus fuerit.
14 En parturiet vanitatem, nam concepit molestiam, et pariet mendacium.
15 Foveam excidit et effodit eam, et incidit in foveam quam fecit.
16 Aerumna quam mihi intendit, recidet in caput eius, et violentia, qua me opprimere voluit, in verticem ipsius recumbet.
17 Celebrabo Dominum secundum iustitiam eius, et canam nomini Domini altissimi.

VIII. Carmen Davidis de torcularibus praefecto cantorum.
Domine dominus noster, quam magnificum est nomen tuum in universa terra? ut des laudem tuam supra coelos.
2 Ex ore infantium et lactentium fundasti robur propter inimicos tuos, ut retundas hostem, et sese vindicantem.
3 Equidem suspiciam coelos tuos, opus digitorum tuorum, lunam et stellas, quas tu praeparasti.
4 Ecquid est homo mortalis, ut memoriam eius habeas: et filius hominis, ut eum invisas?
5 Paululum siquidem est quo deo inferiorem illum fecisti, tanta eum gloria et decore cinxisti.
6 Dominum eum operum, quae manus tuae [paraverunt,] constituisti, cuncta eius pedibus subdidisti.
7 Greges et armenta universa, etiam iumenta campestria.
8 Volucres quae in aere, et pisces qui in mari [versantur,] et quidquid per maris itinera transit.
9 Domine Dominus noster, quam magnificum est nomen tuum in universa terra.

IX. Carmen Davidis ad erudiendum puellarum chorum praefecto cantorum.
Celebrabo Dominum in toto corde meo, omnia admiranda [opera] tua narrabo.
2 Laetabor et exultabo in te, canam nomini tuo, o supreme.
3 Dum aguntur hostes mei retrorsum, impingent, et a facie tua peribunt.
4 Quoniam tu iudicium meum et litem meam iudicasti, sedisti pro tribunali iudex iuste.
5 Increpuisti gentes, perdidisti impium, nomen eorum abolevisti in sempiternum.
6 Vastitates, o hostis, in universum finem habent: urbes excidisti, periit memoria eorum cum ipsis.
7 At Dominus perpetuo regnat, paravit tribunal suum ad iudicium.
8 Et is iudicabit orbem in iustitia, et populis ex aequitate ius dicet.
9 Asylum erit Dominus oppresso, asylum inquam temporibus afflictis.
10 Te nitentur qui noverunt nomen tuum, non enim deseris, o Domine, eos qui te studiose quaerunt.
11 Canite Domino qui habitat in Zion, annunciate in populis consilia eius.
12 Quoniam requirens sanguines memor eorum erit, neque obliviscitur clamoris adflictorum.
13 Miserere mei Domine, respice adflictionem meam, [quam] ab iis qui me odio habent [perfero,] attolle me de portis mortis.
14 Ut narrem omnes laudes tuas in portis filiae Zion, exultabo in salute tua.
15 Defixae sunt gentes in fovea quam pararunt, reti quod absconderunt, irretitus est pes eorum.
16 Notus factus est Dominus iudicium faciens, in opere manuum suarum irretitus est impius, Higaion. Saela.
17 Relabentur impii ad inferos, omnes gentes quae obliviscuntur dei.
18 Neque enim perpetuo oblivioni dabitur inops, neque vana semper erit expectatio adflictorum.
19 Exurge Domine, ne praevaleat mortalis, iudicentur gentes in conspectu tuo.
20 Praefice illis magistrum, o Domine, discant gentes se mortales esse. Saela.

X. Cur tam procul absistis o Domine? cur abscondis [te] tempore quo adfligimur?
2 In insolentia impii ardet adflictus, comprehendantur in sceleratis consiliis quae cogitant.
3 Quoniam laudat impium pro desiderio animi sui, avarum beatum dicit, blasphemat Dominum.
4 Impius in altitudine nasi sui nil pensi habet, in omnibus sceleratis cogitationibus suis non est deus.
5 Instituta eius cruciatum adferunt, idque omni tempore: alte sublata sunt e conspectu eius iudicia tua, in omnes adversarios suos efflat.
6 Dicit corde suo, Non nutabo, per saecula ero absque incommodo.
7 Os eius periurio, dolis et usura scatet, sub lingua eius adflictio et vanitas.
8 Sedet in atriis insidians, clam trucidat innocentem, oculi eius ad inopum turbam intenti sunt.
9 Insidiatur in occulto quemadmodum leo in lustro, insidias struit, ut corripiat adflictum, adflictum inquam corripiat, dum in rete suum pertraxerit.
10 Conteritur, opprimitur, ac cadit viribus eius miserorum turba.
11 Dixit corde suo, Deus oblitus est, avertit faciem suam ne unquam videat.
12 Exurge o Domine deus, attolle manum tuam, adflictorum ne obliviscaris.
13 Cur enim impius blasphemaret deum, diceretque in corde suo, [te] non requisiturum?
14 At vidisti, etenim tu adflictionem et indignationem intueris, ut des manibus tuis, tibi miserorum turba se committit, qui pupillo soles esse adiutor.
15 Contere brachium impii, malumque cum impietate eius inquires, nec invenies.
16 Dominus rex in sempiternum et ultra, gentes de terra eius interierunt.
17 Vota pauperum audivisti Domine, tu diriges cor eorum, auris tua illos attendet.
18 Ut vindices pupillum et attritum, ne ultra mortalis [prognatus] e terra grassetur.

XI. Davidis [carmen] praefecto cantorum.
In Domino speravi, quomodo dicitis animae meae, Devola e monte vestro [ceu] volucris?
2 Nam ecce impii tetenderunt arcum, aptarunt sagittas suas ad nervum, ut integros corde in caligine iaculentur.
3 Quoniam retia fracta sunt, iustus quid fecit?
4 Dominus in sacrosancta regia sua, Domini solium in coelis est, oculi eius inspiciunt, palpebrae eius filios hominum explorant.
5 Dominus probat iustum, impium autem et violentiae amantem odit animus eius.
6 Pluet super impios laqueos, ignem et sulphur, ventum tempestuosum ardentem, haec sors calicis illorum.
7 Quoniam iustus Dominus iustitias diligit, rectum vultu suo intuetur.

XII. Carmen Davidis praefecto cantorum ad octavam.
Serva Domine, quoniam deest beneficus, veraces ac fideles inter mortales desierunt.
2 Vana loquuntur quisque cum proximo suo, labio blando, at corde duplici ac diverso loquuntur.
3 Excindet Dominus omnia labia falso blandiloqua, linguam grandiloquam.
4 Qui dicunt, Linguis nostris perrumpemus, labia nostra nobiscum sunt, quis Dominus noster?
5 Propter vastitatem adflictorum, propter gemitum inopum nunc exurgam dicet Dominus, salutique restituam, et respirare eum faciam.
6 Eloquia Domini eloquia munda, [ut] argentum excoctum in catino terreo, septies depuratum.
7 Tu Domine serva illos, custodi hunc a generatione ista in sempiternum.
8 Circunquaque enim oberrant impii, quum evehuntur qui inter homines perditissimi sunt.

XIII. Praefecto cantorum carmen Davidls.
Quousque oblivisceris mei o Domine? num perpetuo? quousque faciem tuam a me abscondis?
2 Quousque volutabo consilia in animo meo? laborem quotidie in corde meo? quousque superior me erit hostis meus?
3 Respice, responde mihi Domine deus meus, illumina oculos meos, ne in morte obdormiam.
4 Ne dicat hostis meus, Praevalui ei: ne gestiant qui me infestant, si nutavero.
5 At ego tua bonitate nitor, [hinc] exultat cor meum tua salute: cantabo Domino, quoniam rependit mihi.

XIIII. Davidis praefecto cantorum.
Dixit stolidus in corde suo, Non est deus: corrupta et abominanda studia sectantur, nemo est qui quod bonum sit faciat.
2 Dominus e coelis super filios hominum prospexit, ut videret num sit qui aut saperet, aut studiosus dei esset.
3 Sed cuncti defecerant, omnes pariter corrupti erant, nullus erat qui quod bonum est faceret, ne unus quidem.
4 An non cognoverunt? omnes facinorosi devorant populum meum ac si panem vorarent, Dominum non invocant.
5 Illic pavore consternabuntur, nam deus est in natione iustorum.
6 Consilium adflicti pudefacitis, quod Dominus est spes eius.
7 O utinam e Zion salus [contingat] Israeli, ut Dominus reducat captivitatem populi sui, ut laetetur Iacob, gaudeatque Israel.

XV. Carmen Davidis.
Domine quis habitabit in tabernaculo tuo? quis in monte tuo sancto requiescet?
2 Qui ambulat integer, et quod iustum est operatur, quique in corde suo veritatem loquitur.
3 Non obtrectat lingua sua, nec malefacit proximo suo, nec sustinet probro indigne affici vicinum suum.
4 Contemptus est in oculis eius reprobus, eos autem qui Dominum timent, honorat, quodque iuraverit, etiamsi id damnosum sibi fuerit, non mutat.
5 Pecuniam suam non exponit ad foenus, munus adversus innocentem nullum accipit: qui his rebus studuerit, is in aeternum nunquam nutabit.

XVI. Insigne aureolum Davidis.
Serva me deus, quoniam in te speravi.
2 Dixisti [o anima mea] Domino, Dominus meus es tu, bonum meum, nihil ad te.
3 Sanctis qui in terra sunt, et praeclaris, iis toto animo delector.
4 Multiplicent sane idola sua, cupide sectentur alienum, ego tamen non libabo libamina eorum de sanguine, neque assumam nomina eorum in labia mea.
5 Dominus est portio partis meae, et calicis mei, tu sortem meam sustines.
6 Funiculi ceciderunt mihi in amoenis [locis,] quin insignis mihi haereditas obvenit.
7 Laudabo Dominum qui mihi consuluit, sed et renes mei me noctu erudiunt.
8 Propono mihi Dominum perpetuo, a dextris enim mihi est, ne nutem.
9 Propterea gaudebit cor meum, et exultabit lingua mea, quin et caro mea in tuto quiescet.
10 Neque enim deseres animam meam apud sepulchrum, neque permittes ut beneficus tuus videat foveam.
11 Ostendes mihi semitam vitae, satietas gaudiorum in conspectu tuo, iucunditates in dextra tua perpetuo.

XVII. Precatio Davidis.
Audi Domine iustitiam, attende clamorem meum, ausculta precationi meae de labiis minime dolosis [prodeunti.]
2 Prodeat a conspectu tuo iudicium meum, oculi tui quae recta sunt expendant.
3 Explorasti cor meum, invisisti nocte, excoxisti me, nihil deprehendes, cogitationes meae os meum non sunt transgressae.
4 Ego in humanis negotiis propter verbum labiorum tuorum cavi semitas grassatoris.
5 Firma gressus meos in orbitis tuis, ne pedes mei nutent.
6 Ego te invoco, nam soles mihi annuere o deus, praebe aurem tuam mihi, exaudi sermonem meum.
7 Insigniter ostende mihi bonitatem tuam, tu qui servas dextera tua, sperantes [in te] ab iis qui insurgunt.
8 Custodi me ut oculi pupillam, sub umbra alarum tuarum me absconde.
9 Ab impiis qui me devastare solent, [ab] hostibus meis qui animam meam circumvallant.
10 Pinguedine sua concluserunt, ore suo fastosa loquuntur.
11 Modo itinera nostra obsident, oculos suos intendunt, ut tendant in terra.
12 Ut leo est qui praedae inhiat, et sicut leunculus qui in lustro latitat.
13 Surge Domine, anteverte illum, deiice illum, libera animam meam ab impio, qui gladius tuus [est.]
14 A mortalibus istis, qui manus tua [sunt] o Domine, a mortalibus huic saeculo addictis, qui partem suam in hac vita expetunt, et de tuo penu imples ventrem eorum, ut satis habeant filii eorum, sitque quod nepotibus suis relinquant.
15 At ego in iustitia contemplabor faciem tuam, satiabor quum evigilavero specie tua.

XVIII. [Carmen] praefecto cantorum, servi Domini Davidis, qui loquutus est Domino verba carminis huius, eo die quo liberavit eum Dominus de manu cunctorum inimicorum eius, et de manu Saulis. Et dixit.
Ex intimis visceribus diligam te o Domine robur meum.
2 Dominus petra mea, propugnaculum meum, et ereptor meus, deus meus, rupes mea, illo nitar, clypeus meus, et cornu salutis meae, arx mea.
4 Dominum laude dignum invocabo, et ab inimicis meis servabor.
5 Circundederant me funes mortis, et torrentes quidam hominum perditorum terruerant me.
6 Circuncinxerant me funes inferorum, laquei mortis anteverterant me.
7 Dum itaque angebar invocabam Dominum, et ad deum meum clamabam, et exaudivit de templo suo vocem meam, ut primum clamor meus ad aures eius pervenit.
8 Commovebatur ac contremiscebat terra, fundamenta montium concutiebantur et conquassabantur, quoniam ipse irascebatur.
9 Ascendebat fumus e naribus ipsius, et vorans ignis ex ore eius, ita ut de eo carbones incenderentur.
10 Flectebat coelos atque descendebat, sub pedibus eius caligo.
11 Vehebatur super Cherub ac volabat, latus super alas venti.
12 Circunquaque iuxta se tenebras posuerat latibulo suo instar tabernaculorum, aquas atratas, densissimas nubes.
13 De fulgore qui coram eo erat, nubes eius pertransierunt, grando et carbones igniti.
14 Tonabat e coelis Dominus, et altissimus edebat vocem suam, grandinem atque carbones ignitos.
15 Sagittas eiaculabatur, disiiciebatque eos, fulgura multa quibus consternatos eos reddidit.
16 Tum apparebant profundissima aquarum receptacula, retegebantur orbis fundamenta ab increpatione tua Domine, a respiratione flatus nasi tui.
17 E sublimi demissa manu arripiebat me, atque ex aquis vehementibus extrahebat.
18 Eripiebat me ab hostibus potentibus, de osoribus meis qui me superiores erant.
19 Qui me tempore calamitatis meae praeverterant, at Dominus fuit mihi fulcrum.
20 Educebat me in locum spatiosum, eripiebat me, favebat enim mihi.
21 Rependebat mihi Dominus iuxta iustitiam meam, et iuxta puritatem manuum mearum mihi retribuebat.
22 Observaveram enim vias Domini, neque impie a deo meo defeceram.
23 Coram me enim cuncta eius instituta [teneo,] et mores eius a me non abiicio.
24 Integre et candide versor coram illo, et servo me ne quid pravi designem.
25 Rependit itaque mihi Dominus iuxta iustitiam meam, iuxta puritatem manuum mearum coram oculis eius.
26 Qui bonitati studet, ei benigne facies, et erga virum simpliciter integrum, integrum te exhibes.
27 Cum candido candide agis: cum eo vero qui pravus et incurvus incedit, tu quoque perverse incedis.
28 Etenim populum adflictum tu servas, et oculos sublimes deprimis.
29 Quoniam tu illuminas lucernam meam, Dominus deus meus tenebras meas illustrat.
30 Quoniam in te militares cuneos perrumpo, et in deo meo murum transilio.
31 Via dei integra est, eloquium Domini repurgatum scutum est omnium in se sperantium.
32 Quis enim deus praeter Dominum? aut quis est petra praeter deum nostrum?
33 Deus est qui me instruit heroica virtute, et viam meam expeditam facit.
34 Pedes meos pares facit [pedibus] cervarum, et in editis meis me collocat.
35 Instruit manus meas ad pugnam, datque ut arcum chalybeum brachiis meis confringam.
36 Tu protendis mihi clypeum salutis tuae, dextera tua suffulcit me, et ex mansuetudine tua augustum me reddis.
37 Dilatas passum meum subtus me, ne vertebrae meae vacillent.
38 Persequebar inimicos meos, et assequebar eos, nec revertebar donec eos internecioni darem.
39 Concido eos quo minus surgere possint, cadantque subtus pedes meos.
40 Instruis me ad bellum virtute heroica, prosternis sub me quotquot contra me insurgunt.
41 Efficis ut terga vertant mihi hostes mei, et ut perdam osores meos.
42 Clamabant, nec erat servator: ad Dominum, nec respondit eis.
43 Contundo eos ut pulverem ante ventum, ut lutum platearum eos comminuo.
44 Tu eripis me de contentionibus populi, et constituis me caput gentium, populus quem non novi servit mihi.
45 Mox ut auribus percipiebant, obsequuntur mihi, filii exteri mendaciter se mihi [subiiciebant.]
46 Alienigenae marcessebant, pavebantque in penetralibus suis.
47 Vivat Dominus, et laudandus sit qui est petra mea, altus vehatur deus salutis meae.
48 Deus est qui donat ut ulciscar me, et subiicit mihi populos.
49 Qui educit me ex hostibus meis, tu [o Domine] in sublime ducis me ab his qui contra me insurgunt, ab eo viro qui mihi vim et iniuriam intentat eripis me.
50 Hanc ob causam celebrabo te in gentibus o Domine, et nomini tuo canam.
51 Propter magnitudinem salutis qua regem tuum [ditas,] et beneficiis prosequeris Christum tuum Davidem, et semen eius in perpetuum.

XIX. Carmen Davidis praefecto cantorum.
Coeli enarrant gloriam dei, et extensio opus manuum eius annunciat.
2 Dies diei [succedens] eloquitur sermonem, et nox nocti indicat scientiam.
3 Non est [illis] sermo, non verba, neque auditur vox eorum.
4 In omnem [tamen] terram exivit regula eorum, et in fines orbis verba eorum.
4 Soli posuit tentorium in eis, et is velut sponsus ex umbraculo suo prodit, laetus velut heros [quispiam] ad decurrendam viam.
6 Ab extremo coelorum egressus eius, recursus eius usque ad extrema eorum, nec est qui se ab aestu illius abscondat.
7 Lex Domini integra est, convertens animam; testimonium Domini verum, imperitis sapientiam suppeditans.
8 Decreta Domini recta sunt, cor exhilarantia, praeceptum Domini repurgatum, illuminans oculos.
9 Timor Domini mundus perstans perpetuo, iudicia Domini vera simulque iusta.
10 Magis expetibilia quam sit aurum vel praestantissimum atque plurimum, et dulciora melle et favo stillantibus.
11 Etiam servus tuus perspicue illis admonetur, in illorum observantia multa merces est.
12 Errores quis animadvertat? ab occultis meis repurga me.
13 Quin et flagitia averte a servo tuo, ne dominentur mihi: tum integer ero, et innocens a quovis grandiori scelere.
14 Sint verba oris mei, et meditatio cordis mei grata in conspectu tuo, o Domine, petra mea et vindex meus.

XX. Carmen Davidis praefecto cantorum.
Exaudiat te Dominus quum in angustia fueris, in tuto collocet te nomen dei Iacob.
2 E sanctuario suo auxilium tibi ferat, atque e Zion te suffulciat.
3 Memor sit omnium munerum tuorum, et holocaustum tuum pingue aestimet. Saela.
4 Det tibi iuxta cor tuum, et omne consilium tuum perficiat.
5 Ovabimus in salute tua, et in nomine dei nostri signa triumphantes erigemus, perficiet enim Dominus omnes petitiones tuas.
6 Nunc agnosco quod Dominus unctum suum servarit, quodque exaudierit eum de coelis ex sanctuario suo, virtute salvifica dexterae suae.
7 Hi in curribus, illi in equis [fidant,] nos tamen nominis Domini dei nostri mentionem faciemus.
8 Illi succubuerunt et corruerunt, nos autem perstitimus et corroborati sumus.
9 Dominus servabit regem: quo die invocaverimus, nos exaudiet.

XXI. Carmen Davidis praefecto cantorum.
Domine in virtute tua laetabitur rex, et in salutari tuo quam impendio gestiet?
2 Desiderium cordis sui dedisti ei, et quae precatus est labiis suis, non negasti. Saela.
3 Benedictionibus optimis praevenisti eum, imposuisti capiti eius coronam auream.
4 Vitam petiit abs te, et dedisti illi, longitudinem dierum in saeculum et ultra.
5 Magna est gloria eius propter salutem quam ei contulisti, honorem et splendorem posuisti super eum.
6 Quoniam posuisti eum, ut omni genere bonorum perpetuo adfluat, exhilarasti eum gaudio, vultu tuo.
7 Nam rex fidit Domino, et in bonitate altissimi non nutabit.
8 Offendit manus tua omnes hostes tuos, dextera tua offendit omnes qui te odio habuerunt.
9 Velut accensam fornacem reddidisti eos in tempore irae tuae, Dominus in ira sua devoravit eos, et ignis consumpsit eos.
10 Fructum eorum e terra perdidisti, et semen eorum de filiis hominum.
11 Quoniam moliti sunt adversus te malum, cogitarunt scelus quod perficere non poterant.
12 Posuisti enim illos humerum, et nervo tuo in faciem eorum collimasti.
13 Evehere Domine virtute tua, canemus et celebrabimus potentiam tuam.

XXII. Praefecto cantorum carmen Davidis de cerva matutina.
Deus meus, deus meus, cur deseruisti me? ut longe [abes] a salute mea, a verbis rugitus mei?
2 Deus meus invoco per diem, et non respondes: per noctem, nec est silentium mihi.
3 Et tu sanctus sessor laudum Israelis.
4 In te speraverunt patres nostri, speraverunt et liberasti eos.
5 Ad te clamarunt, et liberati sunt: te fidebant, neque pudefacti sunt.
6 Ego autem vermis sum, et non vir, opprobrium hominum, et contemptus a populo.
7 Quicunque me aspiciunt subsannant me, distendunt labia, movent caput. [Dicentes,]
8 Retulit [omnia] ad Dominum, eripiat eum, liberet eum, quoniam deamat eum.
9 At tu is es qui me ex utero extraxisti, in te fisus sum pendens adhuc ab uberibus matris meae.
10 In te coniectus sum a partu, ab utero matris meae deus meus es tu.
11 Ne subducas te longius a me, quoniam adflictio adest, nec est qui adiuvet.
12 Tauri multi circundederunt me, praevalidi ex Basan undique cinxerunt me.
13 Aperuerunt contra me os suum, sicut leo rapiens et rugiens.
14 Effusus sum velut aqua, dissociantur omnia ossa mea, factumque est cor meum sicut cera, liquefactum intra viscera mea.
15 Exaruit ut testa virtus mea, lingua mea adhaerescit faucibus meis, et in pulverem mortis redegisti me.
16 Nam circundederunt me canes, coetus malorum cinxit me, ceu leo manus meas et pedes meos.
17 Numerarem omnia ossa mea, hi vero cum voluptate intuentur et aspiciunt.
18 Partiti sunt sibi vestimenta mea, et de veste mea sortiti sunt.
19 Sed tu o Domine, ne sis procul: o virtus mea, ut me adiuves propera.
20 Eripe a gladio animam meam, de manu canis unicam meam.
21 Serva me ab ore leonis, et a cornibus unicornium eripe me.
22 Narrabo nomen tuum fratribus meis, in media congregatione laudabo te.
23 Qui timetis Dominum, laudate eum: omne semen Iacob celebrate eum, metuite eum omne semen Israelis.
24 Quia non despexit nec aversatus est adflictionem pauperis, neque avertit ab eo faciem suam, sed quum clamaret ad eum, audivit.
25 De te est laus mea in concione magna, vota mea coram timentibus ipsum persolvam.
26 Comedent humiles et satiabuntur, laudabunt Dominum qui quaerunt eum, vivet cor vestrum in saeculum.
27 Memores erunt, et convertentur ad Dominum omnes fines terrae, prosternent se ante faciem tuam omnes familiae gentium.
28 Quia Domini est regnum, et ipse gentibus dominatur.
29 Comedent et adorabunt omnes pingues terrae, coram eo genua flectent omnes qui in pulverem descendunt, quia animam suam non in vita servavit.
30 Posteritas serviet ei, accensebitur domino ad nationem.
31 Venient et annunciabunt populo nascituro, iustitiam eius quam praestitit.

XXIII. Carmen Davidis.
Dominus pastor meus est, non egebo.
2 In pascuis herbidis accubare me facit, et ad aquas tranquillas me minat.
3 Animam meam revocat, ducit me in orbitis iustitiae proper nomen suum.
4 Etiam si eundum mihi sit per vallem umbrae mortalis, nihil mali timebo, nam tu mecum es, virga tua et pedum tuum ipsa me consolantur.
5 Instrues coram me mensam, e regione hostium meorum, ungento caput meum delibutum reddes, et calix meus erit exuberans.
6 Sed et bonitas et benignitas [tua] prosequetur me cunctis diebus vitae meae, et habitabo in domo Domini longissimis diebus.

XXIIII. Carmen Davidis.
Domini est terra, et quidquid ea continet: orbis et qui eum inhabitant.
2 Ipse enim super maria fundavit eam, et super flumina praeparavit eam.
3 Quis conscendet montem Domini? aut quis in loco sanctuarii eius consistet?
4 Qui innocentes habet manus, et cor repurgatum, qui animum suum ad vanitatem non extulit, inque fraudem non iurat.
5 Is accipiet benedictionem a Domino, et iustitiam a deo servatore suo.
6 Haec natio est eorum qui eum inquirunt, Iacob sunt qui quaerunt faciem tuam. Saela.
7 Tollite o portae capita vestra, attollimini fores sempiternae, et ingredietur rex ille gloriosus.
8 Quis est ille rex, ille gloriosus? Dominus fortis et heros, Dominus virtute bellica insignis.
9 Tollite o portae capita vestra, attollimini fores sempiternae, et ingredietur rex ille gloriosus.
10 Quis est ille rex, ille gloriosus? Dominus exercituum, is rex est ille gloriosus. Saela.

XXV. Davidis.
Ad te o Domine animum meum attollo.
2 Deus meus in te spero, ne pudefiam, ne laetentur de me inimici mei.
3 Quin et non pudefient quicunque te expectant: pudefient autem hi qui praevaricantur abs te.
4 Vias tuas notas mihi fac o Domine, et adsuefacito me semitis tuis.
5 Duc me in veritate tua, et adsuefac me, quoniam tu deus servator meus es, te expecto tota die.
6 Memor sis miserationum tuarum o Domine, et bonitatis tuae, quoniam a saeculo sunt.
7 Peccatorum adolescentiae meae ac scelerum meorum ne sis memor, memor autem mei sis iuxta benignitatem tuam, propter bonitatem tuam o Domine.
8 Bonus et rectus est Dominus, propterea docebit peccatores in via.
9 Diriget mansuetos in iudicio, et adsuefaciet mansuetos viae suae.
10 Cunctae viae Domini benignitas sunt et veritas, iis qui foedus et testimonia eius observant.
11 Propter nomen tuum o Domine, propitius sis iniquitati meae, multa enim est.
12 Quicunque timet Dominum, hunc diriget in via quam eliget.
13 Animus eius in bonis morabitur, et semen eius haereditario possidebit terram.
14 Secretum Domini timentibus ipsum, et foedus suum illis notum faciet.
15 Oculi mei perpetuo ad Dominum, ille enim explicat e reti pedes meos.
16 Respice in me, et miserere mei, nam unicus et adflictus sum.
17 Angustiae cordis mei latissimae factae sunt, ex angustiis meis educito me.
18 Aspice adflictionem et molestiam meam, et aufer omnia peccata mea.
19 Considera hostes meos, nam multi sunt, et violento odio odiunt me.
20 Custodi animam meam et libera me, ne pudefiam, quandoquidem spem in te colloco.
21 Integritas et aequitas custodiant me, quia te expecto.
22 Redime o deus Israelem ex omnibus adflictionibus suis.

XXVI. Davidis.
Iudica me Domine, quoniam innocenter ambulavi, et Domino confisus non nutabo.
2 Explora me Domine et tenta me, excoque renes meos et cor meum.
3 Nam bonitas tua mihi ob oculos est, et ambulo in veritate tua.
4 Non sedeo cum hominibus vanis, et ad fucatos non ingredior.
5 Coetum malorum odi, et cum impiis non sedebo.
6 Lavabo in innocentia manus meas, et circundabo altare tuum Domine.
7 Ut edam vocem laudis, et enarrem omnia mirabilia tua.
8 Domine dilexi habitationem domus tuae, et locum tabernaculi gloriae tuae.
9 Ne colligas cum peccatoribus animam meam, et vitam meam cum sanguinariis.
10 In quorum manibus scelus praemeditatum est, et dextera eorum plena est corruptorio munere.
11 At ego innocenter ambulo, redime me, et beneficus mihi esto.
12 Pes meus in recto constat, in coetibus laudabo Dominum.

XXVII. Davidis.
Dominus lux mea et salus mea, a quo nam timerem? Dominus robur vitae meae, a quo expavescerem?
3 Dum aciem instruunt adversum me mali, ut devorent carnem meam hostes mei atque inimici mei, ipsi impegerunt et corruerunt.
4 Si obsideant me castra, non timebit cor meum, si ingruerit adversum me praelium, hac re nitar.
5 Unum quiddam postulavi a Domino, idque requiram, ut habitem in aede Domini cunctis diebus vitae meae, ut videam amoenitatem Domini, et lustrem templum eius.
6 Quoniam abscondet me in tabernaculo suo, in die adversitatis, oculet me in abdito tentorii sui, in rupem extollet me.
7 Et nunc extollet caput meum super hostes meos qui circum me sunt, et sacrificabo in tentorio eius sacrificia cum iubilo, canam et hymnum dicam Domino.
8 Audi o Domine vocem meam qua te invoco, beneficus esto mihi, et exaudi me.
9 Tibi dixit cor meum, O vultus mei, quaerite [Dominum,] faciem tuam Domine placare conabor.
11 Ne abscondas faciem tuam a me, neque averseris in ira servum tuum, tu es auxilium meum, ne derelinquas me, neque deseras me deus servator meus.
12 Nam ubi pater meus et mater mea destituunt me, Dominus colligit me.
13 Doce me Domine viam tuam, et ducito me in semita recta, propter eos qui mihi insidiantur.
14 Ne permittas me libidini eorum qui mihi infesti sunt, constiterunt enim contra me testes mendaces, et qui efflat iniuriam.
15 Si non credidissem me visurum cum voluptate bonum Domini in terra viventium.
16 Expecta Dominum, forte sit et roboretur cor tuum, et expecta Dominum.

XXVIII. Davidis.
Ad te Domine o petra mea clamo, ne obsurdescas, ne si forte obmutescas similis reddar his qui in foveam descendunt.
2 Exaudi vocem deprecationum mearum dum clamo ad te, dum attollo manus meas ad adytum sanctuarii tui.
3 Ne me reputes inter impios, et inter eos qui patrant iniquitatem, qui cum proximis suis pacifice quidem loquuntur, sed malum [meditantur] cordibus suis.
4 Da illis iuxta opus suum, et secundum malitiam studiorum suorum, secundum opus manuum eorum redde illis, redde illis talionem dignam illis.
5 Quoniam non adverterunt animum operationibus Domini, neque ad facturam manuum eius, diruet eos, et non extruet eos.
6 Laudandus Dominus, quoniam exaudivit deprecationem meam.
7 Dominus robur meum et clypeus meus, in ipso speravit cor meum, et adiutus sum, hinc gestit cor meum, et cantico meo eum celebro.
8 Dominus robur est illorum, et robur salutarium uncti sui ipse est.
9 Serva populum tuum, et benedic haereditati tuae: pasce eos, et evehe illos in sempiternum.

XXIX. Carmen Davidis.
Tribuite Domino qui virtute praestatis, tribuite Domino gloriam et robur.
2 Tribuite nomini Domini gloriam, adorate Dominum in decore sancto.
3 Vox Domini super aquis, deus gloriosus tonat, Dominus super aquas multas.
4 Vox Domini in virtute, vox Domini in magnificentia.
5 Vox Domini confringit cedros, confringit inquam Dominus cedros Libani.
6 Et subsilire facit eas sicut vitulum, Libanum et Sirion sicut filium unicornium.
7 Vox Domini dissectas flammas ignis eiaculatur.
8 Vox Domini parturire facit desertum, parturire facit Dominus desertum Cades.
9 Vox Domini parturire facit cervas, renudat sylvas, at in templo eius cuncti gloriam dicunt.
10 Dominus sedet in diluvio, sedetque Dominus rex in aeternum.
11 Dominus dat fortitudinem populo suo, Dominus populum suum bonitate et pace prosequitur.

XXX. Carmen dedicationis aedis, oda Davidis.
Exaltabo te o Domine quod me attrivisti, at non passus es, ut de me hostes mei gauderent.
2 Domine deus meus clamavi ad te, et sanasti me.
3 O Domine revocasti ab inferis animam meam, restituisti me quo minus in foveam descenderem.
4 Canite Domino hymnum, qui experti estis bonitatem eius, celebrem reddite memoriam sanctitatis eius.
5 Nam momentanea est ira eius, vita vero in beneplacito eius, ad vesperam divertat fletus, [licet] sub auroram tamen [redit] laetitia.
6 Equidem ego dicebam quum essem in felicitate mea, in sempiternum nunquam nutabo.
7 (Tu enim Domine collocaveras robur monti meo) protinus ut abscondisti faciem tuam conturbabar.
8 [Hic] ad te Dominum clamabam, et ad dominum deprecabar.
9 Quis usus est sanguinis mei si in foveam descenderim? num celebrabit te, aut veritatem tuam annunciabit pulvis?
10 Exaudi me Domine, et beneficus esto mihi, o Domine sis mihi auxilio.
11 Convertisti mihi planctum meum in chorum, solvisti mihi saccum, et amicivisti me gaudio.
12 Propterea canet tibi [quisque] gloriam, et non silebit, Domine deus meus in aeternum celebrabo te.

XXXI. Praefecto cantorum carmen Davidis.
In te o Domine spero, ne unquam sinas me pudefieri, eripe me in tua iustitia.
2 Inclina ad me aurem tuam, ilico libera me, sis mihi rupes firma, domus munita, ut me serves.
3 Nam petra mea et arx mea tu es, ideo propter nomen tuum ducito et minato me.
4 Educ me e reti quod absconderunt mihi, quoniam tu es robur meum.
5 In manum tuam committo spiritum meum, redemisti me o Domine deus verax.
6 Odio habui observantes funes vanitatis, ego autem in Domino speravi.
7 Exultabo et gaudebo de bonitate tua, qui respexisti adflictionem meam, et in angustiis animam meam agnovisti.
8 Nec in manu hostis me inclusisti, sed statuisti pedem meum in loco spatioso.
9 Beneficus esto mihi Domine, nam angustia mihi est, corrosus est prae indignatione oculus meus, anima mea atque venter meus.
10 Detrita est prae dolore vita mea, et anni mei prae gemitibus: corruit prae iniquitate robur meum, omnia ossa mea contabuerunt.
11 A cunctis hostibus meis probrum factus sum, maxime autem vicinis meis, familiaribus meis fui horrori, et qui me viderunt foras, a me fugerunt.
12 Oblivioni datus sum ex corde sicut mortuus, factus sum veluti vas quod perit.
13 Audivi enim crimina mihi a multis [intendi,] formido undique me [circumstetit,] dum illi una contra me consultarent, et ut caperent animam meam callide cogitarent.
14 Ego vero in te speravi o Domine, dixi deus meus es tu.
15 In manu tua sunt tempora mea, libera me de manu inimicorum meorum, et a persecutoribus meis.
16 Illumina vultum tuum super servum tuum, salvum me fac per bonitatem tuam.
17 Domine ne patiaris me pudefieri, quoniam te invoco: pudefiant impii, et compescantur apud inferos.
18 Obmutescant labia mendacia, quae loquuntur veteratorie, superbe et contemptim adversus iustum.
19 Quam ampla sunt quae metuentibus te bona reposuisti, et quae iam effecisti coram filiis hominum qui in te sperant.
20 Abscondes illos in latibulo faciei tuae a conspirationibus cuiuscunque, abscondes eos in tabernaculo a contentione linguarum.
21 Laudandus Dominus, nam insigniter bonitatem suam mihi in urbe munita ostendit.
22 Ego cum praeceps fugerem cogitabam, proiectus sum abs te, at tu exaudisti vocem deprecationis meae, quum ad te clamarem.
23 Diligite Dominum omnes boni eius, fideles tuetur Dominus, et rependit cumulate superbe agenti.
24 Estote fortes, roborabit ille cor vestrum, quicunque speratis in Domino.

XXXII. Erudiens [carmen] Davidis.
Beatus is est qui exoneratus est transgressione, et cuius peccatum tectum est.
2 Beatus homo cui Dominus iniquitatem non imputat, nec est in spiritu eius dolus.
3 Dum quotidie nunc tacitus mecum cogito, nunc voce infremo, contabuerunt ossa mea.
4 Nam dies noctesque ingravescebat super me manus tua, versus est succus meus in siccitates aestivas. Saela.
5 [At postquam] peccatum meum tibi notum feci, et iniquitatem meam non caelavi, [posteaquam] cogitarem, fatebor contra me transgressionem meam Domino, tu [protinus] remisisti iniquitatem peccati mei. Saela.
6 Idcirco orabit ad te quisquis est bonus, in tempore dum invenire [licet,] equidem inundatio aquarum immanium ad eum non pertinget.
7 Tu latibulum es mihi, ab adflictione custodies me: iubilis, quibus ovare solent elapsi, circuncinges me. Saela.
8 Erudiam te, et docebo te viam qua gradiaris, oculo meo tibi consulam.
9 Ne sitis velut equus et mulus, quibus non est intellectus, quorum maxillas lupato ac freno nisi constringas, tibi non appropinquant.
10 Multi dolores impium, nitentem autem Domino beneficentia circundabit.
11 Gaudete in Domino, et exultate iusti, iubilate quotquot estis recto corde.

XXXIII. Ovate iusti in Domino, laus decet rectos.
2 Celebrate Dominum cithara, nablo, decachordo psallite ei.
3 Canite ei carmen novum, suaviter ludite instrumentis musicis, cum clangore tubae.
4 Quoniam rectum est verbum Domini, et omne opus eius firmum.
5 Amat iustitiam et iudicium, terra bonitate eius repleta est.
6 Verbo Domini coeli facti sunt, et spiritu oris eius omnis exercitus eorum.
7 Congregat aquas maris ut cumulum, reponit in penetralia abyssos.
8 Timeat Dominum omnis terra, metuant ab eo universi qui habitant orbem.
9 Quia [quum] ipse dicit, sit: et quum praecipit, extat.
10 Dominus irritum facit consilium gentium, et cogitationes populorum differt.
11 Consilium autem Domini in sempiternum perstat, cogitata cordis eius per omnia saecula.
12 Felix ea gens quae Dominum pro deo habet, et populus quem ille sibi loco possessionis haereditariae elegerit.
13 E coelis despicit Dominus, intuetur omnes filios hominis.
14 De firmo domicilio habitationis suae cunctos habitatores terrae speculatur.
15 Ipse omnium corda pariter finxit, intelligit omnia opera eorum.
16 Haud servatur rex, eo quod multum habuerit exercitum, heros nequaquam per multam virtutem suam pericula evadit.
17 Res fallax est equus ad praestandam salutem, quamlibet multo praeditus robore, neutiquam eripiet.
18 Ecce oculus Domini [intendit] in eos qui se reverentur, et ad eos qui bonitatem eius expectant.
19 Ut liberet a morte animas eorum, et alat eos in fame.
20 Animae [igitur] nostrae expectent Dominum, ipse enim est auxilium nostrum, et clypeus noster.
21 Nam in ipso gaudebit cor nostrum, eo quod sancto ipsius nomine nitimur.
22 Sit bonitas tua o Domine super nos, quemadmodum abs te pendemus.

XXXIIII. Davidis, quum mutaret habitum suum ante Abimelech, quumque eum expelleret atque is abiret.
Laudabo Dominum omni tempore, laus eius in ore meo.
2 In Domino gloriabitur anima mea, audient adflicti et laetabuntur.
3 Magnificate Dominum mecum, extollamus una nomen eius.
4 Anxie quaerebam Dominum et exaudivit me, ex omnibus pavoribus meis eripuit me.
5 Respicient ad illum, et confluent, nec suffundentur pudore facies eorum.
6 Adflictus iste invocavit, et Dominus exaudivit eum, et ex omnibus angustiis eius servavit eum.
7 Castra figit angelus Domini circum eos qui ipsum timent, et eripit eos.
8 Gustate et videte quod bonus sit Dominus, felix ille vir qui sperat in eum.
9 Reveremini Dominum sancti eius, quoniam nihil deest his qui eum timent.
10 Leunculi penuria et fame laborant, qui autem Dominum inquirunt, nullo bono destituuntur.
11 Adeste filii, me audite, timorem Domini docebo vos.
12 Quicunque vitae cupidus es, et videre dies bonos optas.
13 Observa linguam tuam a malo, et labia tua ne dolum loquantur.
14 Recede a malo, et fac bonum: inquire pacem, et eam consectare.
15 Oculi Domini [intenti sunt] ad iustos, et aures eius ad eorum preces.
16 Vultus Domini contra eos qui malum faciunt, ut de terra memoriam eorum excindat.
17 Clamant, et Dominus exaudit, et ex omnibus angustiis eorum liberat eos.
18 Prope adest Dominus his qui sunt confracto corde, et servat spiritu contritos.
19 Multa mala [accidunt] iusto, ex omnibus tamen liberat illum Dominus.
20 Custodit omnia ossa eius, ut ne unum ex eis confringatur.
21 At impium perdet malum, et qui iustos odio habent, devastabuntur.
22 Redimet Dominus animam servorum suorum, nec devastabuntur omnes qui in eum sperant.

XXXV. Davidis.
Suscipe Domine litem meam, oppugna oppugnantes me.
2 Arripe scutum et lanceam, et consurge ad auxilium meum.
3 Expedi hastam, et prodi obviam persequutoribus meis, dic animae meae, Salus tua ego sum.
4 Pudore afficiantur et ignominia qui quaerunt animam meam, agantur retrorsum et pudefiant qui mihi malum cogitant.
5 Fiant sicut pulvis ante ventum, et angelus Domini impellat [eos.]
6 Sit via illorum tenebris et lubriciate [obsita,] et angelus Domini persequatur eos.
7 Nam immerito mihi absconderunt foveam retis sui, praeter causam foderunt animae meae.
8 Eveniat ei calamitas quam non praevidit, et rete eius quod abscondit, capiat eum, cadat in calamitatem.
9 Anima autem mea exultabit in Domino, in salute eius laetabitur.
10 Omnia ossa mea dicent, Domine, quis est similis tibi? qui eripis adflictum ab eo qui praevalet ei, adflictum et inopem ab eo qui eum diripit.
11 Surgebant testes violenti, quae nunquam cogitaram rogabant me.
12 Malum pro bono mihi rependebant, orbitatem animae meae.
13 At ego, quum ipsi aegrotarent, sacco vestiebar, ieiunioque adfligebam animam meam, et oratio mea in sinum meum vertebatur.
14 Perinde ac si amicus atque frater meus [fuisset] sic incessi, uti qui luget matrem pullatus incurvabar.
15 At in claudicatione mea gaudebant et congregabantur, congregabantur contra me claudi, quod minime putaram, proscindebant [me,] nec silebant.
16 Cum hypocritis illusionum placentae, qui frendebant contra me dentibus suis.
17 Domine quousque aspicies, reduc animam meam a calamitatibus eorum, a leunculis unicam meam.
18 Celebrabo te in coetu magno, in populo valido laudabo te.
19 Ne gaudeant de me, qui immerito mihi hostes sunt, ne annuant oculis qui me absque causa odiunt.
20 Nam nihil pacificum loquuntur, quin contra eos qui quieti sunt in terra, verba dolosa excogitant.
21 Distendunt contra me os suum, dicunt, Haehae, vidit oculus noster.
22 Vidisti et tu Domine, ne dissimules, ne velis abesse procul.
23 Exurge, evigila, ut ius mihi dicas, deus meus et Dominus meus, ut causam meam adseras.
24 Ius mihi redde pro iustitia o Domine deus, et ne [patiaris] ut de me gaudeant.
25 Ne dicant in corde suo, Haehae, pro animi nostri sententia nobis successit: ne dicant, Voravimus eum.
26 Erubescant et simul probro afficiantur, qui de malo meo gaudent: pudore et ignominia amiciantur, qui magnifica contra me iactitant.
27 Ovent et gaudeant qui volunt iustitiam meum, et dicant, Semper magnificetur Dominus, qui vult pacem servi sui.
28 Et lingua mea sedulo resonabit iustitiam tuam, quotidie laudem tuam.

XXXVI. Praefecto cantorum, Davidis servi dei [carmen.]
Testatur in corde meo scelus impii, nullum esse illi timorem dei.
2 Nam sibiipsi blanditur, donec summo odio digna iniquitas eius evadat.
3 Verba oris sui iniqua sunt et dolosa, doceri renuit, ut bene agat.
4 In lecto suo pravitatem excogitat, statuit inde se in viam non bonam, malum non aversatur.
5 Domine in coelis bonitas tua, et veritas tua ad aethera usque.
6 Iustitia tua sicut montes dei, iudicia tua abyssus magna, hominem et iumentum servabis Domine.
7 Quam praeclara est o deus bonitas tua, et filii hominum qui tuae se fidei, velut umbrae alarum, committunt.
8 Inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et de torrente deliciarum tuarum potum dabis eis.
9 Penes te enim vitae vena est, in luce tua videbimus lucem.
10 Obtende bonitatem tuam his qui te cognoscunt, et iustitiam tuam his qui recto sunt corde.
11 Ne veniat mihi pes superbiae, et manus impiorum ne commoveat me.
12 Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem, impulsi sunt, nec potuerunt stare.

XXXVII. Davidis.
Ne succenseas ob malos, neque urat te aemulatio ob facientes iniquitatem.
2 Nam veluti foenum subito deciduntur, ac veluti virens herba marcescent.
3 Tu spera in Dominum, et quod bonum est facito: inhabita terram, et pasce fidem.
4 Et oblectaberis te in Domino, is dabit tibi petitiones cordis tui.
5 Devolve super Dominum viam tuam, et eo nitere, ut ipse faciat.
6 Et iustitiam tuam ceu lumen in apertum producet, et iudicia tua ceu meridiem.
7 Sile Domino, et praestolare eum, ne succenseas ei viro, cui institutum suum feliciter succedit dum scelus designat.
8 Remitte iram, missum fac furorem, ne succenseas ut malefacias.
9 Quoniam malefacientes excindentur, qui vero Dominum praestolati fuerint, illi terram haereditario possidebunt.
10 Paululum adhuc, et nusquam erit impius: quumque adverteris locum eius, nullus supererit.
11 Mansueti [interim] haereditario terram possidebunt, et oblectabuntur plurimo rerum successu.
12 Molitur impius contra iustum, frendet contra eum dentibus suis.
13 At Dominus ridet illum, quoniam prospicit advenire diem eius.
14 Gladium stringunt impii, intendunt arcum suum, ut adflictum et inopem deiiciant, ut recte gradientes iugulent.
15 At gladius eorum cor ipsorum transverberabit, et arcus eorum confringentur.
16 Praestat pauxillum quod iustus habet, opibus multis impiorum insignium.
17 Nam brachia impiorum confringentur, iustos autem fulcit Dominus.
18 Novit Dominus innocentium quoque tempus, et haereditas eorum perpetua erit.
19 In adverso tempore haudquaquam pudefient, et fame invalescente satiabuntur.
20 Quoniam impii peribunt, et hostes Domini ut pretiosi agni absumentur, in fumo absumentur.
21 Impius aes alienum conflat, nec dissolvit, iustus vero beneficus est et dat.
22 Nam benedicti ipsius haereditario possidebunt terram, et execrati eius excindentur.
23 A Domino diriguntur gressus viri, et via eius grata est [ei.]
24 Cum ruit, non corruit, Dominus enim suffulcit manum eius.
25 Iuvenis fui, et nunc senui, nec vidi iustum desertum, aut posteros eius mendicantes panem.
26 Quotidie beneficus est et mutuum dat, et posteri eius optime habent.
27 Recede a malo, et facito quod bonum est, et habita perpetuo.
28 Quia Dominus amat iudicium, nec deseret beneficos suos, in sempiternum custodiuntur, posteri autem impiorum excindentur.
29 Iusti haereditario possidebunt terram, et habitabunt super eam in saeculum.
30 Os iusti de sapientia disserit, et lingua eius iudicium loquitur.
31 Lex dei eius in corde ipsius, non nutabunt gressus eius.
32 Impius iustum observat, et quaerit ut eum occidat.
33 [At] non permittet eum manui illius, nec permittet eum impietatis convinci quum iudicabitur.
34 Expecta Dominum, et viam eius observa, et exaltabit te, ut haereditario terram possideas: quum impii excindentur, tu videbis [cum gaudio.]
35 Vidi impium violentum et sese diffundentem instar lauri frondosae.
36 Et transivit, et ecce non erat: quaesivi eum, et non est inventus.
37 Observa integritatem, et specta id quod rectum est, nam ei viro tandem pax [erit.]
38 Scelerati autem pariter vastabuntur, et impii tandem excindentur.
39 Salus iustorum a Domino, qui et fortitudo eorum est in tempore adflictionis.
40 Adiuvabit illos Dominus, et liberabit eos ab impiis, et servabit eos, nam speraverunt in eum.

XXXVIII. Carmen Davidis ad commemorandum.
Domine ne in ira tua me arguas, neve castiges me in fervore tuo.
2 Quoniam sagittae tuae in me defixae sunt, et depressa est super me manus tua.
3 Nihil integrum est in carne mea propter indignationem tuam, non est pax ossibus meis propter peccatum meum.
4 Nam iniquitates meae transcendunt caput meum, ceu grave onus graviora sunt quam sim ferendo.
5 Computruerunt et sanie diffluunt ulcera mea, propter stultitiam meam.
6 Incurvus incedo et depressus admodum, quotidie atratus obambulo.
7 Quoniam coxendicem meum penitus occupavit foedum [ulcus,] nec integri quidquam in carne mea.
8 Iactatus sum, et nimium attritus, prae fremitu cordis mei rugio.
9 Domine coram te est omne desiderium meum, et suspiria mea te minime latent.
10 Cor meum palpitat, destituit me robur meum, et ipsum oculorum meorum lumen non est mecum.
11 Amici mei et sodales mei stant e regione plagae meae, et propinqui mei procul consistunt.
12 Laqueos [interim] tendunt qui quaerunt animam meam, et qui malum mihi inquirunt, loquuntur pravitates, et assidue dolos meditantur.
13 At ego velut surdus nihil audio, ac ceu mutus qui os suum non aperit.
14 Similis sum viro nihil audienti, et non habenti in ore suo quod pro se respondeat.
15 Te enim expecto Domine, tu respondebis Domine deus meus.
16 Nam cogitabam, ne de me laetentur, qui simul atque nutat pes meus, magnifica iactitant contra me.
17 Quia iam ita comparatus sum ut claudus vivam, et dolor meus a me nunquam recedat.
18 Quia iniquitatem meam fateor, et ob peccatum meum solicitor.
19 At [interim] hostes mei vivunt et robusti sunt, et crescunt qui me iniuria odio habent.
20 Et qui maleficium rependunt pro beneficio adversantur mihi, propterea quod bonum sector.
21 Ne deseras me Domine, deus meus ne procul a me absistas.
22 Propera ut me adiuves, o domine salus mea.

XXXIX. Praefecto cantorum Ieduthun carmen Davidis.
Dicebam, Observabo vias meas ne peccem lingua mea, cohibebo os meum capistro dum coram fuerit impius.
2 Factus [diutino] silentio mutus, ut ne de bonis quidem rebus loquerer, at interim dolor meus incrudescebat.
3 Incalescebat cor meum intra me, ignis quidam dum mecum immurmuro, exardescebat, [tandem] lingua mea loquutus sum.
4 Indica mihi Domine finem meum, et quis nam sit modus dierum meorum, ut sciam quanto tempore mihi in miseriis vivendum sit?
5 Ecce tu constituisti dies meos palmi minoris longitudine, quin aevum meum sic est quasi non sit, praesertim tibi collatum: revera prorsus nihili est homo quivis, quamlibet firmus consistere videatur. Saela.
6 Quin in imagine vadit homo, temere tumultuatur, congerit, et nescit cui ea congreget.
7 Et nunc quid expecto Domine? in te certe spes mea recumbit.
8 Ab omnibus sceleribus meis libera me, ne exponas me ludibrio stolidis hominibus.
9 Obmutui, nec aperui os meum, tu enim isthuc fecisti.
10 Aufer ergo a me flagellum tuum, ab exagitatione manus tuae ego exanimatus sum.
11 Etenim dum tu hominem ob iniquitatem obiurgans castigas, ilico tabescere facis, velut tinea, quidquid est in eo desiderabile, quin vanitas est omnis homo. Saela.
12 Audi precationem meam o Domine, auribus accipe clamorem meum, ad lachrymam meam ne obsurdescas, peregrinus enim sum apud te, inquilinus, quales fuerunt omnes progenitores mei.
13 Deflecte a me, ut me recipiam, priusquam abeam et nusquam sim.

XL. Praefecto cantorum carmen Davidis.
Quum diu solicite expectassem Dominum, [tandem] attendit me, exaudivitque clamorem meum.
2 Subduxit me e puteo illo calamitoso, et denso luto, in petra erectum me in pedes meos collocavit, gressus meos corroboravit.
3 Et inservit ori meo carmen novum, laudem deo nostro.
4 Videbunt [id] multi, et timebunt, atque sperabunt in Dominum.
5 Felix ille vir, qui Dominum tutelam suam posuerit, nec respexerit ad fastosos, et ad eos qui ad mendacium deflectunt.
6 Plurima patrasti tu Domine deus meus, admirandorum facinorum et consiliorum tuorum erga nos non potest iniri ratio: quae si enarrare et eloqui coner, plura sunt quam numerari queant.
7 Victimam et sacrificium cibarium non amas, aures autem perfodisti mihi, holocaustum et hostiam pro peccato non postulasti.
8 Tum dixi, En ipse adsum, in pagina libri scriptum est de me.
9 Ut faciam quae tu probas o deus meus, collibuit, et lex tua in medio viscerum meorum.
10 Depraedicavi iustitiam tuam in coetu magno, en labia mea haudquaquam cohibui, nosti tuipse o Domine.
11 Iustitiam tuam non occului in medio cordis mei, constantiam tuam in promissis et salutem tuam annunciavi, bonitatem tuam et veritatem tuam ebuccinare concioni frequenti minime cessavi.
12 Neque tu o Domine continuisti a me miserationes tuas, benignitas tua et veritas tua perpetuo me custodiunt.
13 Quoniam adobruerant me tot mala, ut ea nequirent numerari: occupaverant me iniquitates meae, ut non potuerim ea videre: plura fuerunt quam pili capitis mei, inde destituit me cor meum.
14 Libeat tibi o Domine, ut liberes me: o Domine propera, ut me adiuves.
15 Pudefiant et afficiantur opprobrio pariter qui quaerunt animam meam, ut extinguant eam: retro agantur et pateant ignominiae, quicunque malo meo delectantur.
16 Vastentur pro eo quod me pudefacere conabantur, qui dicunt mihi, Haehae, haehae.
17 Laetentur et gaudeant in te quicunque te quaerunt, et dicant perpetuo, (Magnificetur Dominus) qui amant salutem tuam.
18 Ego autem adflictus sum et inops, Dominus cogitat pro me, auxilium meum et liberator meus tu es, deus meus ne moram feceris.

XLI. Praefecto cantorum oda Davidis.
Beatus est, qui prudenter agit cum aegro: dum tempus fuerit adversum, eripiat eum Dominus.
2 Dominus custodiat eum, valetudinem restituat ei, ut secundis adhuc rebus fruatur in terra, nec enim permittes eum libidini inimicorum eius.
3 Dominus fulciat eum in lecto aegritudinis [decumbentem,] totum stratum eius commutabis in infirmitate eius.
4 Hinc ego quoque dico, Beneficus esto mihi o Domine, sana animam meam, nam adversum te peccavi.
5 Inimici mei male precabantur mihi, dicentes, Quando tandem morietur? et interibit nomen eius?
6 Cumque quispiam ex [eis] veniret me invisurus, vanum loquebatur, corde sibi prava colligebat, egressus foras ea eloquebatur.
7 Inter se osores mei contra me pariter mussabant, adversum me malum cogitabant. [Nempe,]
8 Perfudit istum grave aliquod scelus, et iste decumbens haudquaquam posthac surget.
9 Quin et is quo cum mihi arctissima fuit familiaritas, cui fidebam, quique cibo meo victitabat, sublato pede, velut calce, me petebat.
10 Tu ergo Domine beneficus sis mihi, et erige me, ut illis rependam.
11 In hoc cognovi favere te mihi, quod hostis meus de me non iubilat.
12 Quodque sum incolumis, suffulcies porro me, atque statues coram te in sempiternum.
13 Collaudatus sit Dominus deus Israelis, a saeculo usque in saeculum. Amen et amen.

XLII. Praefecto cantorum, erudiens [carmen] filiorum Korah.
Ut cerva mugit ad torrentes aquarum, sic anima mea mugit ad te o deus.
2 Sitit anima mea deum, deum vivum, quando demum veniam, ut appaream in conspectu dei.
3 Fuit mihi lachryma mea pro cibo dies noctesque, dum mihi dicerent quotidie, Ubinam est deus tuus?
4 Animam meam effundo, simui atque recordor qualiter in summa illos ovantes et collaudantes, festivantem scilicet ac celebrem coetum, ad domum dei deducebam.
5 Quid deiecta es o anima mea, et intra me tumultuaris? spera in deum, quia adhuc pro salute reddita coram conspectu eius gratias agam.
6 Deus meus deiicit se anima mea intra me, propterea quod tui recordor in terra trans Iordanem, atque ab Hermonim monte pusillo.
7 Abyssus abyssum advocat, ad vocem cataractarum tuarum, cuncti fluctus tui et procellae tuae super me transierunt.
8 Interdiu praecepit Dominus benignitati suae, et nocte canticum eius mecum, oratio ad deum vivum.
9 Dicam deo petrae meae, Quare oblivisceris mei? cur hoste opprimente atratus ingredior?
10 Perinde est ac si adigerent gladium in ossa mea dum hostes mei contumeliis me afficiunt, dicuntque ad me quotidie, Ubi est deus tuus?
11 Quid deiecta es o anima mea, et cur sic intra me tumultuaris? spera in deum, quia adhuc celebrabo eum pro salute ante conspectum meum reddita, et quod Deum meum [se esse ostendit.]

XLIII. Iudica me deus, et suscipe causam meam a gente parum pia, a viro doloso et pravo eripe me.
2 Nam tu deus meus es robur meum, quare depulisti me? quare pullatus ingredior, inimico obterente?
3 Mitte lucem tuam et veritatem tuam, haec deducant me, ad montem sanctum tuum me introducant, atque ad habitacula tua.
4 Ut ingrediar ad aram dei, ad deum qui est gaudium et exultatio mea, et celebrem te cithara deus deus meus.
5 Quid deiecta es o anima mea, et cur tumultuaris intra me? spera in deum, quoniam adhuc celebrabo eum, de salute qua faciem meam exhilarabit, deumque se meum declarabit.

XLIIII. Carmen erudiens filiorum Korah praefecto cantorum.
Auribus nostris audivimus, patres nostri commemoraverunt nobis, opera illa quae temporibus illorum operatus es, retroque temporibus.
2 Tu manu tua gentes expulisti, et eos plantasti, adflixisti populos, hos autem germinare fecisti.
3 Nec enim gladio suo terram occuparunt, nec ipsorum brachio salus eorum parta est, sed dextera tua, et brachio tuo, et luce vultus tui, quia illos amabas.
4 Tu ipse rex meus es o deus, tu dispone salutes ipsi Iaacob.
5 Per te infestos nobis excutiemus, per nomen tuum conculcabimus eos qui in nos insurgunt.
6 Non enim sperabo in arcu meo, et gladius meus minime me servabit.
7 Sed tu servas nos ab adversariis nostris, et pudefacis eos qui nos odio prosequuntur.
8 In deo gloriamur quotidie, et nomen tuum in sempiternum celebramus. Saela.
9 At tu depulisti nos et ignominia affecisti, nec inter copias nostras una egrederis.
10 Vertis nos in fugam coram hoste, et qui odio nos prosequuntur auferunt sibi [praedam.]
11 Posuisti nos velut oves cibo [selectos,] et inter gentes nos diipersisti.
12 Vendidisti populum tuum nullis opibus, nec auxisti pretia eorum in licitando.
13 Exponis nos probro vicinis nostris, illusioni et ludibrio his qui circum nos habitant.
14 Facis ut fabula simus gentibus, et sanna populis.
15 Quotidie ignominia mea coram me est, et pudor obtegit faciem meam.
16 Propter vocem exprobrantis et convitiantis, et propter inimicum et ulciscendi avidum.
17 Haec omnia eveniunt nobis, attamen nequaquam tui obliviscimur, nec perfidi sumus in foedere tuo.
18 Non deflectit retro cor nostrum, nec declinant a semitis tuis gressus nostri.
19 Quum attereres nos in loco draconum, atque umbra mortali nos obtegeres.
20 Si oblivisceremur nominis dei nostri, et expanderemus animas nostras ad deum alienum.
21 An non deus hoc inquireret? ipse enim novit abdita cordis.
22 Sed propter te occidimur quotidie, aestimamur ceu grex mactationi destinatus.
23 Evigila, quare obdormis Domine? evigila, ne depellas perpetuo.
24 Quare abscondis faciem tuam, cur adflictionis nostrae et oppressionis nostrae oblivisceris?
25 Quoniam deiecta est ad pulverem anima nostra, terrae adhaeret venter noster.
26 Consurge, adiuva nos, et redime nos propter bonitatem tuam.

XLV. Carmen amatorium erudiens, filiorum Korah, praefecto cantorum, de liliis.
Eructat cor meum boni quidpiam, dedico ego opera mea regi: lingua mea ceu stilus est scribae expediti.
2 Perelegans es prae cunctis mortalibus, effusa est gratia in labia tua, eo quod deus te sempiternis ornavit beneficiis.
3 Cinge o heros gladio tuo femur tuum, decore tuo et magnificentia tua.
4 Et in magnificentia tua prospere inequita, super verbum veritatis, mansuetudinis et iustitiae, docebitque te dextera tua admiranda.
5 Sagittae tuae praeacutae cor hostium regis [penetrabunt,] populi sub te cadent.
6 Solium tuum in sempiternum [stabit] o deus, sceptrum regni tui est sceptrum aequitatis.
7 Amas iustitiam, impietatem odis, propterea quod te deus, deus tuus unxit oleo laetitiae prae consortibus tuis.
8 Myrrham, aloen et cassiam [redolent] omnia vestimenta tua, e palatiis eburneis [deprompta,] ut te exhilarent.
9 Filiae regum inter nobiles tuas, astat coniunx ad dexteram tuam [ornata] auro ex Ophir optimo.
10 Audi filia, et vide, inclina aurem tuam, obliviscere populi tui, et domus patris tui.
11 Et concupiscit rex formam tuam, quia ipse est dominus tuus, ipsum adorabis.
12 Filia quoque Tyri cum munere, et quique opulentiores populi faciem tuam precabuntur.
13 Omnis gloria filiae regis intus est, indumentum eius ex auro intexto.
14 In vestibus acupictis adducetur regi, virgines pedissequae eius, sodales eius una tibi adducentur.
15 Adducentur cum gaudio et laetitia, et venient in palatium regis.
16 In locum patrum tuorum succedent tibi filii, quos principes in omni terra constitues.
17 Memorabo nomen tuum per omnia saecula, propterea celebrabunt te populi in sempiternum.

XLVI. Praefecto cantorum, carmen filiorum Korah ad Almoth.
Deus nobis suffugium et robur est, premente adversitate auxilium praesentissimum.
2 Propterea nihil timebimus etiam si loco moveatur terra, et nutent montes siti in medio mari.
3 Infremant et limum egerant undae eius, contremiscant montes in elevatione eius. Saela.
4 Rivi tamen fluminis exhilarabunt civitatem dei, sacrarium tabernaculorum altissimi.
5 Deus est in medio eius, ideo minime nutabit, opem illi feret ante auroram.
6 Tumultuentur gentes, motus concitent regna, et tellus, dato fragore, defluat.
7 Dominus tamen exercituum a nobis stat, arx sublimis est nobis deus Iacob. Saela.
8 Huc agite, et contemplamini opera Domini, quas nam solitudines fecerit in terra.
9 Facit cessare bella ad fines usque terrae, confringit arcus, detruncat hastas, igni currus exurit.
10 Remittite, et agnoscite quod ego sum deus, excelsus in gentibus, excelsus in terra.
11 Dominus exercituum nobiscum, arx sublimis nobis deus Iacob. Saela.

XLVII. Carmen filiorum Korah praefecto cantorum.
Omnes populi plaudite manibus, iubilate deo voce ovante.
2 Excelsus enim est Dominus, tremendus, rex magnus super omnem terram.
3 Subiicit populos nobis, et nationes sub pedes nostros.
4 Selegit nobis haereditatem nostram, praestantiam Iacob quem diligit. Saela.
5 Ascendit deus cum iubilo, Dominus sonitu buccinarum.
6 Psallite deo, psallite: psallite regi nostro, psallite.
7 Quoniam rex universae terrae deus, psallite, erudite.
8 Regnat deus super gentes, deus sedet in solio suo sancto.
9 Munifici populorum adiunguntur populo dei Abrahae, quoniam diis protectoribus terrae longe superior est.

XLVIII. Canticum, psalmus filiorum Korah.
Magnus Dominus et laudatus plurimum, in civitate dei nostri, in monte sancto eius.
2 Mons Zion, in cuius aquilonari latere urbs magni regis est, elegans est regio, et gaudium universae terrae.
3 Deus in palatiis eius agnitus est, [quod sit suis] arx sublimis.
4 Nam ecce reges convenerant, transierant una.
5 Quum vidissent, sic obstupuerunt, perterriti sunt, et in praeceps acti sunt.
6 Sic corripit eos isthic trepidatio et dolor, ut parturientem.
7 Quomodo ventus orientalis confringere solet marinas naves.
8 Quemadmodum audivimus, ita vidimus, in civitate Domini exercituum, in civitate dei nostri, deus illam firmavit in saeculum. Saela.
9 Animo concipiebamus o deus bonitatem tuam in medio templi tui.
10 Uti nomen tuum o deus, ita et laus tua pertingit usque ad fines terrae, iustitia dextera tua abundat.
11 Gaudet mons Zion, et exultant filiae Iuda propter iudicia tua.
12 Circuite Zion, cingite eam, numerate turres eius.
13 Adhibete animum ad propugnaculum eius, videte ut sint celsa palatia eius, ut enarretis generationi posterae.
14 Nam hic est deus, deus noster est in sempiternum, ipse diriget nos ad mortem usque.

XLIX. Carmen filiorum Korah praefecto cantorum.
Audite hoc omnes populi, auscultate his omnes qui orbem inhabitatis.
2 Tam plebei, quam dignitate aliqua pollentes, una dives cum paupere.
3 Os meum sapientiam loquetur, et meditatio cordis mei prudentiam.
4 Adcommodabo ad parabolam aurem meam, exponam adhibita cithara aenigma meum.
5 Cur timeam in adverso tempore? iniquitas calcaneorum meorum circundaret me.
6 Ex illis qui nituntur opulentia sua, et in multitudine divitiarum suarum gloriantur.
7 Nemo fratrem suum ulla ratione redimere potest, neque deo pretium redemptionis eius persolvere.
8 Nimii siquidem pretii est redimi a morte animas illorum, ut aevo viverent perpetuo.
9 Et vitam in sempiternum proferrent, sepulchrum nunquam visuri.
10 Equidem videre est, ut sapientes aeque moriantur ac stulti, et stupidi intereant, et opes suas aliis relinquant.
11 Sepulchrum eorum domus eorum in perpetuum, et habitacula eorum per saecula, nomina sua vocarunt in terris.
12 At homo in pretio non diu permanet, similis erit pecudibus quae prorsus intereunt.
13 Hoc illorum institutum, plane stultitia illorum est, et tamen posteri eorum quod illi dictant, approbant. Saela.
14 Ut greges apud inferos collocantur, mors pascet eos, mane [exorta luce] recti in eos dominabuntur, forma eorum inveterascet, fovea est eorum domicilium.
15 At deus animam meam de potestate inferorum liberabit, nam suscepit me. Saela.
16 Nihil metuas quum ditatus fuerit quispiam, aut quum gloriam domus suae auxerit.
17 Haud enim sumet omnia secum quum moritur, neque gloria eius eum comitabitur.
18 Quoniam animam suam in vita beatam dicet: et quum benefecerit ei, celebrabunt te.
19 Concedent isti ad nationem patrum suorum, et nunquam luce fruentur.
20 At homo quum sit pretiosus et nobilis, non expendit: similis ergo erit iumentis quae prorsus intereunt.

L. Carmen Asaph.
Deus iudicum Dominus loquutus est, et convocavit terram ab ortu solis usque ad occasum eius.
2 De Zion consummatae pulchritudinis, deus illustris emicabit.
3 Veniet deus noster, neque dissimulabit, ignis vorax ante ipsum [praecedet,] circa eum undique turbo vehemens.
4 Advocabit coelum desuper et terram, ut iudicio contendat cum populo suo.
5 Congregate mihi bonos meos, et qui mecum inierunt foedus de sacrificandi ratione.
6 Et annunciabunt coeli iustitiam eius, nam deus ipse iudex erit. Saela.
7 Audi popule mi, nam loquar, o Israel, nam te contestabor, ego sum deus, deus tuus.
8 Non reprehendam te sacrificiorum causa, holocausta enim tua iugiter sunt coram me.
9 Non est ut accipiam de domo tua iuvencum, nec de caulis tuis hircos.
10 Meae siquidem sunt omnes ferae sylvarum, pecudes in mille montibus.
11 Novi cunctas in montibus volucres, penes me sunt animantes agrestes.
12 Si esuriero, non est ut tibi indicem, quum meus sit orbis, et quidquid ille continet.
13 Num comesturus sum carnem taurorum? et sanguinem hircorum bibiturus?
14 Sacrifica deo laudem, et persolve altissimo vota tua.
15 Premente adversitate, invoca me: et quum te eripio, gloriam meam celebra.
16 Impio autem dicit deus, Quid tibi vis quod commemoras ceremonias meas? cur ore tuo foedus meum iactas?
17 Quum odio habeas disciplinam, et verba mea post te abiicias?
18 Si furem usquam videris, eo oblectaris, et cum adulteris est pars tua.
19 Os tuum addixisti malo, et lingua tua dolum concinnat.
20 Sedes, et contra fratrem tuum loqueris, filium matris tuae probro afficis.
21 Haec fecisti, quumque ego dissimulo, fingis me plane tui similem esse: disceptabo itaque tecum, et ordine proponam ante oculos tuos.
22 Isthuc quaeso intelligite, qui obliti estis dei: ne quum rapiam, non sit qui eripiat.
23 Qui laudem sacrificat, is me glorificat: et haec est via per quam ostendam ei salutem dei.

LI. Carmen Davidis praefecto cantorum, quum ad eum venisset Nathan propheta, posteaquam ingressus fuerat ad Bathsabam.
Miserere mei deus pro bonitate tua, pro ingenti misericordia tua dele scelera mea.
2 Lava me plurimum ab iniquitate mea, et a peccato meo munda me.
3 Nam transgressiones meas agnosco, et peccatum meum assidue mihi obversatur.
4 In te, in solum te peccavi, et malum hoc in oculis tuis admisi, propterea vere iustus agnosceris in verbis tuis, et purus quum iudicaveris.
5 En ego in iniquitate formatus sum, et in peccato concepit me mater mea.
6 Ecce veritatem diligis in intimis, et in abstruso sapientiam mihi manifestam facis.
7 Expia me hyssopo, et mundus ero: lava me, et nive ero candidior.
8 Fac ut audiam laetitiam et gaudium, exultent ossa quae tu contrivisti.
9 Absconde faciem tuam a peccatis meis, et omnes iniquitates meas dele.
10 Cor mundum crea mihi deus, et spiritum firmum intra me innova.
11 Ne abiicias me a facie tua, nec spiritum tuum sanctum a me auferas.
12 Restitue mihi laetitiam salutaris tui, et spiritu principali fulci me.
13 Docebo transgressores vias tuas, et peccatores ad te convertentur.
14 Libera me de sanguinibus deus deus salutis meae, lingua mea resonabit cum ovatione iustitiam tuam.
15 Aperi domine labia mea, ut os meum laudem tuam praedicet.
16 Nam hostiis non delectaris, alioqui eas obtulissem: holocaustum non vis.
17 Sacrificia deo spiritus confractus, cor confractum et contritum deus non despicies.
18 Benigne fac ex benevolentia tua Zioni, aedifica muros Ierusalem.
19 Tunc delectaberis hostiis sacrificio et holocausto iustitiae, tunc arae tuae vitulos imponent.

LII. Praefecto cantorum erudiens [carmen] Davidis, quum venisset Doeg Idumaeus ad Saulem, eique nunciasset atque dixisset, Venit David ad domum Ahimelech.
Quid gloriaris, in malitia potens, bonitas dei [extat] quotidie.
2 Corruptelas cogitat lingua tua, perinde ut novacula exacuata aberrans.
3 Amas nocere potius quam benefacere, mentiri potius quam quod iustum est loqui. Saela.
4 Amas loqui quaecunque pernitiem adferunt, lingua dolosa.
5 Etiam te deus dissipabit in aeternum, tollet te et abradet te de tabernaculo, ac radicem tuam e terra viventium. Saela.
6 Quod quum videbunt iusti, timebunt, deque illo ridebunt.
7 En [dicent] virum qui non posuit deum robur suum, sed in multitudine divitiarum suarum spem posuit, et roboravit se pravitatibus.
8 At ego similis oleae frondosae in domo dei, spem posui in bonitate dei in perpetuum.
9 Celebrabo te in saeculum, quoniam fecisti: et praestolabor nomen tuum, quoniam ante bonos tuos bonum est.

LIII. Praefecto cantorum carmen erudiens Davidis de miseria.
Dixit stolidus in corde suo, Non est deus, consceleratam et abominandam designarunt iniquitatem: non est, qui, quod bonum est, faciat.
2 Deus e coelo prospexit super filios hominum, ut videret num esset prudens aliquis, et qui deum quaereret.
3 Cuncti pariter deflexerunt, corrupti sunt, nemo est, qui, quod bonum est, faciat, ne unus quidem.
4 An non cognoverunt, operarii iniquitatis, qui populum meum vorant ut qui panem devorant, deum non invocant?
5 Illic pavore consternantur, ubi pavor non est, quia deus dissipat ossa obsidentis te, pudefecisti, quoniam deus aversatus est illos.
6 O utinam e Zione salus Israeli [contingat,] ut deus captivitatem populi sui finiat, ut laetetur Iacob, gaudeat Israel.

LIIII. Erudiens carmen Davidis praefecto cantorum ad instrumenta musica. Quum venirent Ziphaei et dicerent Sauli, An non David apud nos latitat?
Deus per nomen tuum salvum me fac, et virtute tua vindica me.
2 Deus audi precem meam, sermoni oris mei ausculta.
3 Nam alieni contra me insurrexerunt, et tyranni quaerunt animam meam, non habentes ob oculos deum. Saela.
4 En deus adiuvat me, dominus cum his adest qui me suffulciunt.
5 Rependet malum adversariis meis, in veritate tua extermina eos.
6 Voluntarium sacrificium faciam tibi, et celebrabo nomen tuum Domine, quoniam bonum est.
7 Nam ex omni adflictione eripuit me, et in hostibus meis optata videbit oculus meus.

LV. Erudiens carmen Davidis praefecto cantorum ad instrumenta musica.
Ausculta deus precationi meae, a deprecatione mea ne te subducas.
2 Attende et responde mihi, querulor in prece mea et infremo.
3 Propter vociferationem hostium, propter divexationem impiorum, qui mihi iniquitatem obtrudunt, et in ira mihi adversantur.
4 Cor meum intra me adflictatur, et terrores mortis irruerunt in me.
5 Timor et tremor inciderunt in me, et horror me adobruit.
6 Et dixi, Utinam essent mihi alae ut columbae, avolarem enim, et quiescerem.
7 En longe profugerem, commorarer in deserto. Saela.
8 Properarem ut a vento turbinoso et tempestate evaderem.
9 Degluti [eos] o domine, et finde linguas eorum, quoniam vidi violentiam et lites in civitate.
10 [Haec] illam dies noctesque in muris eius circumeunt, intra eam iniquitas et molestia.
11 Corruptelae intra eam, a plateis eius impostura et dolus nunquam declinant.
12 Neque enim hostis erat, qui me probro afficiebat, alioqui tulissem: neque extulit se contra me, qui prae se ferebat odium mei, abscondissem enim me ab illo.
13 Sed tu homo aequalis mihi, dux meus, et notus meus.
14 Mutuo enim et suaviter secreta communicabamus, in domum dei in coetu una ibamus.
15 De repente mors super illos irruat, descendant vivi ad inferos, nam mala sunt in habitaculis eorum, in intimis eorum.
16 Ego ad deum clamabo, et Dominus servabit me.
17 Vespere et mane et meridie precor, et importunus sum, et ipse vocem meam exaudivit.
18 Redemit animam meam a praelio quod mihi [intentatur,] pacemque donavit, nam plurimi fuerunt mecum.
19 Audiet deus, et adfliget eos, qui sedet ab initio. Saela.
20 Nam non est [spes] quod illi mutentur, nec deum timeant.
21 Iniecit ille manum in eos, quibus cum pacem [simulaverat,] et prophanavit foedus suum.
22 Os habet butyro mollius, sed corde bellum [gerit,] verba eius oleo magis lenia, quum sint stricti gladii.
23 Reiice in Dominum sarcinam tuam, et ipse te suffulciet, non permittet ut iustus perpetuo labascat.
24 Tu interim, o deus, detrudes sanguinarios istos et fraudulentos in puteum interitus, non perducent ad dimidium dies suos, ego autem spem meam in te collocabo.

LVI. Praefecto cantorum de vexatione manipuli alienigenarum. Insigne aureolum Davidis, quum eum Philistini comprehendissent in Gath.
Miserere mei deus, nam me homo fere absorpsit, quotidie oppugnans me obtrivit.
2 Absorbent me hostes mei omni tempore, multi nanque pugnant contra me o excelse.
3 Quocunque tempore timor me invadit, ego spem meam in te colloco.
4 In deo laudabo verbum eius, in deum speravi, nihil metuo quid mihi caro faciat.
5 Perpetuo verba mea calumniabantur, omnes cogitationes eorum in hoc erant, ut malum mihi pararent.
6 Concurrunt, speculantur ipsi, et vestigia mea observant, quandoquidem animae meae inhiant.
7 Vanitate sperant sese evasuros, at deus est qui in ira populos deiicit.
8 Fugas meas tu numeratas habes, lachrymas meas repone in lagunculam tuam, an non in rationario tuo?
9 Quoties [te] invoco, hostes mei retrocedunt, in hoc certus fio quod tu es deus meus.
10 In Deo laudabo verbum, in Domino laudabo sermonem.
11 In Deum spero, non metuam quid faciat mihi homo.
12 Vota nuncupabo tibi o deus, reddam laudes tibi.
13 Quoniam eripuisti animam meam a morte, an non et pedes meos a lapsu? ut incedam in conspectu dei in luce viventium.

LVII. Praefecto cantorum, Ne perdas. Insigne aureolum Davidis, quum a Saule fugisset in specum.
Miserere mei deus, miserere mei, quoniam in te confisa est anima mea, et in umbra alarum tuarum spero donec transeat corruptela.
2 Invocabo deum excelsum, ad deum qui me perficit.
3 Is coelo mittet et liberabit me opprobrio me absorbente perpetuo, mittet deus suam bonitatem et fidem suam.
4 Anima mea est in medio leonum, iaceo inter homines qui flammis exurunt, quorum dentes lanceae et sagittae sunt, et lingua gladius acutus.
5 Extollet te deus super coelos, super omnem terram gloriam tuam.
6 Rete pararunt gressibus meis, incurvata est anima mea, foderunt ante me foveam, et inciderunt in eam. Saela.
7 Paratum est cor meum o deus, paratum est cor meum, cantabo et psallam.
8 Expergiscere o gloria mea, expergiscere nablum et cithara, mature surgam.
9 Celebrabo te in populis o domine, canam te in nationibus.
10 Quoniam bonitas tua ingens est, ad coelos usque [pertingit,] et fides tua ad aethera usque.
11 Extolle te deus super coelos, et super omnem terram gloria tua.

LVIII. Praefecto cantorum, Ne perdas. Insigne aureolum Davidis.
Num vere, o manipule, quod iustum est pronunciatis, recte iudicatis mortalibus?
2 Quin potius iniquitates in corde concinnatis in terra, violentiam manus vestrae appendunt.
3 Abalienati sunt impii isti ab eo quod vulvam egressi sunt, errant iam inde quod e ventre prodierunt, loquentes mendacium.
4 Virus est illis ut virus serpentis, ut aspidis surdae, auremque suam obturantis.
5 Ne cogatur audire vocem incantantium, incantatoris inquam artibus magicis praestantis.
6 Contere o deus, dentes oris istorum, maxillares dentes iuvenum istorum leonum contunde o Domine.
7 Liqueant ceu aquae quae dilabuntur, ut cui tenso arcu sagittae diffringuntur.
8 Instar limacis colliquescentis diffluant, velut abortivum mulieris, quod solem nunquam aspexit.
9 Priusquam spinae vestrae in rhamnum adolescant, repente vivos sicut acerrimo furore tollat eos turbo.
10 Laetabitur iustus quum viderit ultionem, pedes suos in sanguine impii lavabit.
11 Et dicet homo, Certe iustum manet suus fructus, certe est deus iudicans in terra.

LIX. Praefecto cantorum, Ne perdas. Insigne aureolum Davidis, quum misisset Saul ad observandum domum eius, ut eum occideret.
Eripe me ab inimicis meis deus meus, ab iis qui contra me insurgunt protege me.
2 Eripe me ab his qui scelerate agunt, et a viris sanguinariis serva me.
3 Nam ecce animae meae insidiantur, conspirant adversum me feroces: non ob iniquitatem meam, nec ob peccatum meum, o Domine.
4 Nulla iniquitate mea [adducti] adcurrunt, instruxerunt sese, exurge ergo ut mihi succurras, et respice.
5 Et tu o Domine deus exercituum, deus Israelis, evigila, ut visites omnes gentes, neque misericordem te exhibeas omnibus scelerate praevaricantibus. Saela.
6 Revertuntur ad vesperam, fremunt ut canes, et urbem circuncursant.
7 Ecce loquuntur ore suo, et gladii sunt in labiis eorum, nam quis audit?
8 At tu o Domine ridebis eos, cum sanna cunctas gentes excipies.
9 Robur illius at te observabo, nam deus vice arcis sublimis est mihi.
10 Bonitas tua o deus meus antevertat me, fac deus [optata] in hostibus meis videam.
11 Ne [subito] interimas illos, ne forte obliviscatur populus meus, redde eos vagos in populo tuo, et deiice eos, protector noster Domine.
12 Propter peccatum oris eorum, et ob sermonem labiorum ipsorum, in superbia sua capiantur, ob periurium et mendacium quod loquuntur.
13 Consume in furore, consume ut non sint, ut sciant quod deus in Iacob, et usque ad fines terrae dominetur. Saela.
14 Ad vesperam revertuntur, fremunt ut canes, et urbem circuncursant.
15 Hi ipsi pro cibo vagabuntur, nec satiati cubabunt.
16 Ego autem cantabo fortitudinem tuam, mane ovabo de bonitate tua, quod arx sublimis mihi fueris: et dum premeret adversitas, perfugium.
17 O robur meum tibi canam, quoniam deus arx sublimis mihi est, et deus bonitatis meae.

LX. Praefecto cantorum super rosa testimonii, insigne aureum Davidis ad docendum. Dum bellum gereret contra eam partem Syriae, quae Mesopotamia vocatur: et contra Syriae partem, quae vocata est Zoba. Quum Ioab reversus percussisset Edomitarum in valle salis duodecim millia.
Deus repuleras nos, disieceras nos, iratus eras, at redhibebas rursus te nobis placatum.
2 Concusseras terram, et diruperas eam, cura fracturas eius, vacillat enim.
3 Dura fecisti experiri populum tuum, potum dedisti nobis vinum letale.
4 At sustulisti rursus timentibus te signum ut triumpharent, idque propter veritatem. Saela.
5 Ut eripiantur dilecti tui, serva dextera tua et exaudi me.
6 Deus loquutus est in sanctuario suo, laetabor, dividam Sichem, et vallem Succoth dimetiar.
7 Meus est Galaad, et meus est Manasses: Ephraim robur capitis mei, Iuda legistator meus.
8 Moab lebes ablutionis meae. Super Edom proiiciam calceamentum meum, ambi o Palestina amicitiam meam.
9 Quis ducet me in civitatem munitam? quis me usque in Edom deducet?
10 An non tu o deus qui nos repuleras, et tu deus qui non egrediebaris cum exercitibus nostris?
11 Fer nobis auxilium in angustia, nam hominum auxilium inane est.
12 In deo fortiter faciemus, et ipse conculcabit hostes nostros.

LXI. Praefecto cantorum ad instrumenta musica [carmen] Davidis.
Audi deus clamorem meum, orationi meae ausculta.
2 Ab extremo terrae ad te clamabo, dum cor meum fere exanimatum est, in rupem altiorem, quam in eam possim conscendere, subduc me.
3 Tu enim es asylum meum, turris praevalida, qua ab hoste [servor.]
4 Habitem in tentorio tuo perpetuo, tutus agam in latibulo alarum tuarum. Saela.
5 Tu enim deus exaudisti vota mea, dedisti haereditatem timentibus nomen tuum.
6 Dies diebus regis adiicies, annos eius in multa saecula produces.
7 Sedebit coram deo in saeculum, bonitatem et veritatem para quae eum custodiant.
8 Sic psallam nomini tuo in perpetuum, ut persolvam vota mea per singulos dies.

LXII. Praefecto cantorum pro Ieduthun, oda Davidis.
Utique ad deum silens respicit anima mea, ab ipso salus mea.
2 Utique ipse est petra mea et salus mea, ipse arx sublimis mea, ideo non labascam admodum graviter.
3 Quousque insidias struitis quibusvis? vos omnes interficiemini, perinde ut paries inclinatus, et maceria impulsa.
4 Utique ne ipse exaltetur consultant ut impellatur, diligunt mendacium, ore suo bene precantur, corde devovent. Saela.
5 Veruntamen respice ad deum silens, o anima mea, nam ab ipso [pendet] spes mea.
6 Utique ipse est petra mea, et salus mea, arx mea, non nutabo.
7 A deo [pendet] salus mea et gloria mea, petra fortitudinis meae, refugium meum in deo est.
8 Collocate spem in eum omni tempore o populi, effundite ante conspectum eius cor vestrum, deus refugium nobis. Saela.
9 Veruntamen filii hominum vani sunt, mendaces filii viri, si simul ponantur in bilance, ipsa vanitate leviores erunt.
10 Ne collocetis spem in iniuria et rapina, nolite vos dedere vanitati: opes si affluunt, ne cor apponatis.
11 Semel atque iterum loquutus est deus, idque audivi deo esse robur.
12 Quod et tibi domine bonitas adest, quodque tu rependis cuique iuxta opus suum.

LXIII. Psalmus Davidis quum esset in deserto Iuda.
Deus deus meus tu, summo diluculo te quaero: te sitit anima mea, te concupiscit caro mea, in hac terra torrida et siticulosa, cui desunt aquae.
2 Sic ut te contempler in sanctuario tuo, ut videam virtutem tuam et gloriam tuam.
3 Nam bonitas tua ipsa vita optabilior est, labiis meis te laudabo.
4 Sic benedicam te in vita mea, in nomine tuo attollo manus meas.
5 Tanquam adipe et pinguedine satiabitur anima mea, unde ovabunt labia mea, laudabit os meum.
6 Simul atque tui memor fuero in lecto meo, de te meditatus fuero in vigiliis nocturnis.
7 Tu etenim es qui mihi fers auxilium, et in umbra alarum tuarum ovabo.
8 Tibi adhaesit anima mea, dextera tua me suffulcit.
9 Isti qui animam meam devastare quaerunt, subibunt infima terrae.
10 Adigent eos in aciem gladii, sors vulpibus erunt.
11 Rex autem in deo laetabitur, gloriabitur quisquis per ipsum iuraverit, nam os illorum qui mendacium loquuntur, obstruetur.

LXIIII. Praefecto cantorum oda Davidis.
Audi deus vocem meam in querimonia mea, serva vitam meam ab hostis formidine.
2 Absconde me a consilio malorum, et a tumultu operantium iniquitatem.
3 Qui linguam suam instar gladii exacuunt, et ceu tenso arcu amara verba pro sagittis eiaculantur.
4 Ut in absconditis innocentem feriant, subito feriant eum, nec quicquam metuant.
5 Corroborant se in re mala, commentantur inter se de abscondendis laqueis, dicunt enim, Quis videbit eos?
6 Vestigant malitias, pervestigatam vestigationem abscondunt quisque in intimo, cordeque profundo.
7 Deus sagitta illos subito feriet, qua plagis adficientur.
8 Prosternentque super se linguam suam, quicunque aspexerint eos stupefacti facessent.
9 Videbunt [id] cuncti mortales, et narrabunt opus dei, et opera eius prudenter expendent.
10 Laetabitur iustus in Domino, et se fidei illius committet, et omnes recti corde gloriabuntur.

LXV. Praefecto cantorum psalmus Davidis et canticum.
Tibi o deus silentium laus in Zion, tibi persolvetur votum.
2 Tu exaudis precem, [hinc] omnis caro ad te venit.
3 Ratio iniquitatum superarat nos, tu vero transgressiones nostras expiasti.
4 Beatus quem tu elegeris, quem tibi adhibueris, habitabit ille in atriis tuis, satiabitur bonis domus tuae, et sacris templi tui.
5 Terribilia in iustitia respondebas nobis, o deus salus nostra, o asylum omnium finium terrae, quique remoti in mari degunt.
6 Qui montes virtute sua firmat accinctus potentia.
7 Qui compescit strepitum marium, strepitum undarum eorum, et fremitum populorum.
8 Et timebunt a signis tuis, quicunque extremos fines inhabitant: facis ovare exitus matutini et vespertini [temporis.]
9 Visitasti terram, et irrigasti eam, ditasti eam ampliter, rivus dei aquis exuberat: tu paras eis frumentum, quandoquidem sic illam instruis.
10 Irrigas liras eius, et quiescere facis sulcos eius: facis eam guttis colliquescere, et germen eius feliciter provenire facis.
11 Coronas annum tuis bonis, et vehicula tua stillant pinguedinem.
12 Stillant [pinguedine] speciosa pascua deserti, collesque exultatione accinguntur.
13 Vestientur campi gregibus, et valles amicientur frumento, iubilabunt atque canent.

LXVI. Praefecto cantorum canticum psalmi.
Iubilate deo omnis terra. Canite gloriam nomini eius, reddite gloriam laudi eius.
2 Dicite deo, Quam suspiciendus es in operibus tuis, ob amplitudinem virtutis tuae supplices tibi erunt (licet falso) hostes tui.
3 Te adorabunt omnes [habitatores] terrae, et psallent tibi, psallent nomini tuo. Saela.
4 Huc agite, contemplamini opera dei, quam stupenda sint eius consilia super filios hominum.
5 Mutat mare in aridam, facit ut pedibus flumen transeant, ibi in eo laetabamur.
6 Virtute sua ab aeterno imperat, oculi eius gentes contemplantur, defectores haudquaquam sese exaltabunt. Saela.
7 Praedicate o populi deum nostrum, et efficite ut audiatur vox laudis eius.
8 Hic est qui animam nostram servavit in vita, nec permisit vacillare pedes nostros.
9 Etiam si explores nos o deus, et excoquas nos ut argentum excoquitur.
10 Inducas nos in laqueum, catenam ponas in lumbis nostris.
11 Pateris ut homines super capita nostra inequitent, veniamus in ignem et aquam, educis tamen nos in refrigerium.
12 Ingrediar ergo domum tuam cum holocaustis, vota mea tibi persolvam.
13 Quae effecerunt ut aperirem labia mea, et ut loqueretur os meum quum essem in angustiis.
14 Holocausta pinguia offeram tibi, cum incenso arietum, faciam bobus et hircis. Saela.
15 Venite, audite quotquot deum timetis, narrabo quae nam animae meae fecerit.
16 Ad ipsum ore meo clamavi, et sub lingua mea exaltatus est.
17 Si iniquitatem respexissem in corde meo, non exaudiisset dominus.
18 Iam autem exaudivit deus, et vocem precationis meae attendit.
19 Laudandus deus, qui nec precem meam repulit, nec bonitatem suam a me subduxit.

LXVII. Praefecto cantorum psalmus et carmen ad instrumenta musica.
Deus misereatur nostri, benedicat nobis, atque illustret inter nos lumen vultus sui. Saela.
2 Ut cognoscatur in terra via tua, in omnibus gentibus salus tua.
3 Celebrent te populi o deus, celebrent te populi universi.
4 Gaudeant nationes et ovent, quod ius reddas ex aequitate populis, et nationes in terra deducas. Saela.
5 Celebrent te o deus populi, celebrent te populi universi.
6 Terra vero reddat proventum suum, et benedicat nobis deus, deus inquam noster.
7 Benedicat nobis deus, et metuant eum quicunque ad fines orbis usque habitant.

LXVIII. Praefecto cantorum psalmus et canticum Davidis.
Simul atque exurrexerit deus, inimici eius disperguntur, et fugiunt a conspectu eius qui ipsum odio habent.
2 Quemadmodum dispellitur fumus, tu dispellis [eos:] et sicut cera colliquescit ab igne, sic dispereunt impii a conspectu dei.
3 Iusti autem coram deo gaudent et laetantur, et prae gaudio gestiunt.
4 Cantate deo, psallite nomini eius: munite viam ei qui supremo coelo inequitat, in Ia nomine eius, exultate coram illo.
5 Pater est pupillorum, et causam agit viduarum, deus in habitaculo sanctitatis suae.
6 Deus qui orbis restituit familiam, educit qui vincti tenentur catenis, desertores autem terram torridam inhabitabunt.
7 Deus quum tu ante populum tuum progredereris, quum incederes per desertum. Saela.
8 Terra movebat, et coeli destillabant coram deo, iste Sinai, a deo, deo inquam Israelis.
9 Ex munificentia o deus, pluviam destillabas haereditati tuae, et laborantem confirmabas.
10 Ut in ea habitaret grex tuus, praeparasti pro bonitate tua pauperi o deus.
11 Dominus dabat verbum annunciatricibus magni exercitus.
12 Reges ingentibus copiis instructi, fugerunt, fugerunt inquam, qui domi desidebant divident spolia.
13 Etiamsi [hactenus] habitastis inter ollas, [eritis posthac ut] pennae columbae argento obductae: cuius alae fulvae sunt auro purissimo.
14 Quum dissiparet omnipotens in ea reges, candescebat veluti nix in Zalmon.
15 Mons dei [est] mons Basan, mons qui caseis [abundat,] mons Basan.
16 Quare invidetis vos montes (quantumvis clivosi) monti huic, quum deo volupe sit habitare in eo? Quin [hunc] perpetuo inhabitabit Dominus.
17 Equitatus dei [habet] bis dena millia, multa millia [angelorum:] dominus inter eos [sicut] in Sinai, in sanctuario.
18 Ascendisti in altum, cepisti captivitatem, accepisti dona in hominibus, etiam, defectores, ut habitet dominus deus.
19 Laudandus Dominus, qui nos quotidie cumulat [beneficiis,] deus salutis nostrae. Saela.
20 Deus noster, deus ad salutes, et Domino deo exitus mortis.
21 Veruntamen vulnerat deus caput hostium suorum, verticem capillatum eorum qui in delictis fuis ambulant.
22 Dixerat dominus, Restituam [meos, velut olim] ex Basan, restituam [ut olim] ex profundis maris.
23 Propterea pes tuus, et lingua canum tuorum sanguine rubet ab inimicis, ab ipso.
24 Viderunt incessus tuos o deus, incessus dei mei, regisque mei, qui est in sanctuario.
25 Praecedunt cantores, post [hos] ludentes musicis instrumentis, in medio puellae tympana [pulsantes.]
26 Vos qui estis de vena Israelis, in coetibus laudate dominum deum.
27 Ibi Beniamin parvulus, qui potestate inter eos fungitur: principes Iuda lapis illorum, principes Sebulon, principes Naphtali.
28 Mandavit deus tuus robur tuum, robora o deus quod fecisti nobis.
29 A templo tuo Hierosolymis, tibi offerant reges munera.
30 Increpa coetum hastatorum, coetum validorum, cum vitulis populorum qui sese contumaces praebent, ut cum fragmentis argenti [veniant,] dissipa gentes, quibus bella cordi sunt.
31 Venient optimates ex Aegypto, Aethiopia celeriter manus suas deo protendet.
32 Regna terrae cantate deo, psallite domino. Saela.
33 Equitanti super coelos coelorum ab initio, en edit vocem suam, vocem praevalidam.
34 Tribuite deo fortitudinem, cuius magnificentia est super Israelem, cuius fortitudo est in aethere.
35 Tremendus es o deus de sanctuariis tuis, deus Israelis ipse dat robur populo, laudandus deus.

LXIX. Praefecto cantorum super liliis [carmen] Davidis.
Servato me deus, quoniam penetrarunt aquae ad animam usque.
2 Demersus sum in limum profundissimum, in quo non est fundum: decidi in profundissimas aquas, et undae obruunt me.
3 Delassatus sum vociferando, aridum factum est guttur meum: defecerunt oculi mei, suspiciendo ad deum meum.
4 Qui me immerito odio prosequuntur, plures sunt quam capilli capitis mei: praevaluerunt qui absque causa me obterunt, inimici mei, ut quae non rapui, rependere cogar.
5 Tu nosti o deus quae per ignorantiam admisi, et delicta mea te haudquaquam latent.
6 Ne pudefiant in me o Domine deus exercituum qui te expectant, ne ignominia afficiantur in me o Deus Israelis qui te studiose quaerunt.
7 Nam tui causa hoc opprobrium fero, faciem meam ignominia obtexit.
8 Alienus factus sum fratribus meis, extraneus filiis matris meae.
9 Aemulatio enim pro domo tua exedit me, et probra eorum qui te probro afficiunt, in me reciderunt.
10 [Si quando] fletu et ieiunio adfligebam me, idipsum quoque probro mihi vertebatur.
11 Sacco me pro veste involvebam, sic quoque fabula illis fiebam.
12 De me fabulantur qui desident in porta, et carmina [canunt] qui siceram bibunt.
13 At ego precem meam ad te o Domine, si quando tempus sit o deus, quo ob multam bonitatem tuam propitium te exhibeas, annue mihi pro fide tua qua opem ferre soles.
14 Eripe me e luto ne demergar, [fac] eripiar ab his qui me odio prosequuntur, et ab aquis profundis.
15 Ne me adobruant undae aquarum, neve deglutiat vorago, neque super me os suum puteus claudat.
16 Annue mihi o Domine quandoquidem benigna est bonitas tua: respice ad me iuxta multitudinem miserationum tuarum.
17 Et ne faciem tuam a servo tuo abscondas, nam adfligor, propera, annue mihi.
18 Accedito propius ad animam meam ut eam adseras, libera me propter inimicos meos.
19 Tu nosti quid feram opprobrii, quid pudoris, quid ignominiae, coram te sunt qui me infestant.
20 Opprobrium frangit cor meum, adflictor, et expecto si quis mei causa circumcursitet, sed nemo erat: consolatores, nec inveni.
21 Et dederunt in cibo meo fel: et quum sitirem, potarunt me aceto.
22 Sit illis mensa sua laqueus: et ubi pacem sperant, illic impingant.
23 Obtenebrentur oculi eorum ne videant, et lumbos eorum fac semper labascere.
24 Effunde super eos furorem tuum, et aestus irae tuae apprehendat illos.
25 Palatium eorum desolatum reddatur, nec sit qui tabernacula eorum inhabitet.
26 Nam eum quem tu percussisti, persequuntur, et ad dolorem vulneratorum tuorum admetiuntur.
27 Fac ut illis iniquitas iniquitati accumuletur, nec unquam veniant in iustitiam tuam.
28 Deleantur de libro viventium, et inter iustos non scribantur.
29 Me vero, quandoquidem adflictus sum et dolens, salus tua protegat o deus.
30 Laudabo nomen dei cum cantico, et extollam illud celebri laude.
31 Gratius id erit Domino, quam si bovem [offeram] aut vitulum, cornua producentem et ungulas.
32 Videbunt [haec] mansueti, et gaudebunt: qui sedulo quaeritis deum, et vivet cor vestrum.
33 Nam audit inopes Dominus, et vinctos suos minime spernit.
34 Laudent eum coeli et terra, maria, et quidquid reptat in illis.
35 Nam servabit deus Zionem, et urbes Iuda instaurabit: ibi habitabunt, [terramque] istam haereditario possidebunt.
36 Posteri servorum eius in haereditatem illam accipient: quicunque diligunt nomen eius, in illa habebunt sedem suam.

LXX. Praefecto cantorum Davidis ad commemorandum.
Deus ut me liberes, Domine ut me adiuves propera.
2 Pudore et probro afficiantur, qui vitae meae insidiantur: agantur retro, et ignominiae pateant, qui malis meis delectantur.
3 Repellantur eo quod me pudefacere conantur, qui dicunt, Haehae, haehae.
4 Exultent et laetentur in te quicunque te sedulo quaerunt: et qui amant salutem tuam, dicant iugiter, Magnificetur deus.
5 Ego o deus adflictus sum et inops, propera ad me, adiutor et ereptor meus tu es, Domine ne moreris.

LXXI. In te Domine speravi, ne sinas ut unquam pudefiam.
2 Pro tua iustitia erue me, et libera me: inclina ad me aurem tuam, et me servato.
3 Sis mihi vice robustissimae rupis, ad quam iugiter confugiam, constituisti ut me servares, nam petra mea et arx mea tu es.
4 Eripe me o deus meus de manu impii, de vola perversi et violenti.
5 Quoniam tu es a quo pendeo, Domine deus tu is es quo a puero nitor.
6 Te nitor ab utero, ex visceribus matris meae tu es extractor meus, de te laus mea iugiter.
7 Factus sum ceu portentum multis, at tu asylum meum es praevalidum.
8 Replebitur os meum laude tua, quotidie magnificentia tua.
9 Ne abiicias me tempore senectutis, quum defecerit robur meum, ne me deferas.
10 Quoniam hostes mei de me loquuti sunt, quique observant animam meam, una consultarunt.
11 Dicunt, Deus deseruit eum, persequimini, apprehendetis eum, nec enim erit qui eripiat.
12 Deus ne sis procul a me: deus mi ut me adiuves propera.
13 Afficiantur pudore, pereant qui vitae meae adversantur: obtegantur probro et ignominia, quotquot student me malo afficere.
14 At ego iugiter expectabo, et omnibus laudibus tuis adiiciam.
15 Os meum enumerabit iustitiam tuam, quotidie salutem tuam, neque enim numerum novi.
16 Veniam in fortitudinibus Domine deus, memor ero iustitiae tuae solius.
17 Deus tu docuisti me a puero, et usque in praesens, admiranda facinora tua depraedicabo.
18 Quin et in senectam usque et canos haudquaquam deseres me, o deus, donec praedicem brachium tuum praesenti, fortitudinem tuam omni posteritati.
19 Et iustitiam tuam o deus in altum efferam, qui tam ingentia patrasti: quis tibi o deus conferendus?
20 Qui fecisti experiri me adflictiones multas et malas, rursum conversus vitae me restitues, et ex abyssis terrae rursum subduces me.
21 Augebis dignitatem meam, et rursum me consolaberis.
22 Et ego quoque celebrabo te instrumento meo, nablo videlicet, fidem tuam deus meus, psallam tibi cithara, o sancte Israelis.
23 Ovabunt labia mea quum canam tibi, et anima mea quam redemisti.
24 Quin et lingua mea quotidie de tua iustitia loquetur, quum pudore et probro affecti fuerint, quicunque malo me afficere student.

LXXII. Solomoni vel Solomonis.
Da deus regi iudicia tua, et iustitiam tuam filio regis.
2 Ut ius dicat populo tuo ex iustitia, et adflictis tuis in iudicio.
3 Ferant montes pacem populo, et colles iustitiam.
4 Vindicabit adflictos in populo, servabit pauperes, et violentum calumniatorem contundet.
5 Timebunt te dum sol et luna lucebunt, in omne aevum.
6 Descendat ceu pluvia super desectum [pratum,] ut guttae imbris sensim irrigantis terram.
7 Floreant ipso regnante iusti, multaque pax sit, donec luna desierit.
8 Imperitet a mari ad mare usque, et a flumine usque ad terminos terrae.
9 Coram illo procumbant accolae deserti, et inimici eius pulverem lingant.
10 Reges mediterranei maris et insularum munera adferant, reges Scheba et Seba honoraria adducant.
11 Et adorent eum omnes reges, omnes gentes serviant ei
12 Nam liberabit pauperem clamantem, et adflictum cui deest adiutor.
13 Beneficus erit in attritos et inopes, et animas pauperum servabit.
14 Redimet animas eorum a foenore et violentia, et pretiosus erit sanguis eorum in oculis suis.
15 Vivet, et dabitur ei de auro Scheba, orabunt pro eo iugiter, et quotidie eum laudabunt.
16 Et erit pugillus frumenti in terram in verticibus montium proiectus, ut fructus ex eo prognatus agitetur ut Libanus, progerminabuntque e civitate instar herbae terrae.
17 Nomen eius perpetuo celebre erit, dum sol luxerit propagabitur nomen eius, beatosque se censebunt in eo cunctae gentes, et beatum eum praedicabunt.
18 Laudandus Dominus deus, deus Israelis, qui solus mira edit facinora.
19 Nomen gloriae eius perpetuo laudetur, et impleatur gloria eius universa terra. Amen et Amen.

Finem habent precationes Davidis filii Isai.

LXXIII. Oda Asaph.
At tamen bonus est deus Israeli, his nempe qui mundo sunt corde.
2 Parum abfuit quin nutassent pedes mei, fere effusi fuissent gressus mei.
3 Nam urebat me aemulatio propter stultos, quum prosperitatem impiorum viderem.
4 Neque enim sunt eis nexus ad mortem, quin pingues sunt et praevalidi.
5 Nulla eos, ut reliquos mortales, premit molestia: malorum quibus alii homines afficiuntur immunes sunt.
6 Hinc fit ut superbia eos totos possideat, et ceu veste involvantur violentia.
7 Prae pinguedine oculi eorum exeunt, in imaginationibus cordis pergunt.
8 Contabuerunt, loquuntur violentiam et iniuriam e sublimi loquuntur.
9 Protendunt os suum in coelum, et lingua eorum orbem pervagatur.
10 Propterea revertitur populus eius huc, et aquae foecundi [calicis] exprimuntur eis.
11 Quin et dicere audent, Quomodo haec cognosceret deus? est ne cognitio apud altissimum?
12 En isti impii sunt, et tamen felices sunt in hoc saeculo, adsequuti divitias.
13 Profecto frustra purum servavi cor meum, et [frustra] manus meas innocentia abluo.
14 Plagasque quotidie pertuli, singulisque diebus mane reprehensus.
15 Quum ad hunc inquam modum mecum reputarem, parum abfuit quin a natione filiorum tuorum defecissem.
16 Instituebam cogitationem, si possem haec cognoscere, sed idipsum molesta res erat in oculis meis.
17 Donec in sacratiora dei adyta penetrarem, et intelligerem, ut postremo essent quique habituri.
18 Certe velut in lubrico constituisti eos, deiicies illos praecipites, ut plane vastentur.
19 Quam subita calamitate oppressi sunt? perierunt, et terroribus consumpti sunt?
20 Non aliter quam somnium, posteaquam quis evigilaverit, domine despicatas reddes in civitate imagines illorum.
21 Quum effervesceret fermenti instar cor meum, et renes mei acuebantur.
22 Bardus eram, nec quicquam intelligebam, et eram apud te veluti pecus.
23 Semper tamen tecum eram, manum dexteram meam tu apprehenderas.
24 Consilio tuo me deducebas, et postea in gloriam me recipies.
25 Quis mihi in coelis? et in terra tecum nullo oblector.
26 Consumitur caro mea et cor meum, deus autem petra est cordis mei, et portio mea in aeternum.
27 Nam ecce qui a te procul recedunt, peribunt, perdes omnem illum qui a te deficit.
28 Ego itaque bonum mihi duxi deo me adiungere, posui Dominum deum asylum meum, ut enarrem omnia opera eius.

LXXIIII. Erudiens [carmen] Asaphi.
Ecquare deus perpetuo nos repellis? cur fumat nasus tuus in gregem pascuae tuae?
2 Memor sis coetus tui, quem iam pridem comparavisti: sortis haereditariae, quam vindicasti: montis Zionis, in quo habitare es solitus.
3 Leva gressus tuos, ut funditus vastes omnes hostes qui malum inferunt sanctuario tuo.
4 Rugierunt adversarii tui in medio synagogarum tuarum, signa sua posuerunt pro signis.
5 Ut olim eorum qui securibus caedebant densa arborum ad structuram templi, insigne et nobile opus erat.
6 Ita habetur modo si quis sculpturas eius pariter bipenni et malleis comminuit.
7 Sanctuaria tua igni incenderunt, ad terram adfligentes tabernaculum nominis tui profanarunt.
8 Dixerunt in cordibus suis, Saeviemus in eos pariter, exusserunt cunctas synagogas dei in terra.
9 Signa nostra non videmus, nullus superest propheta, nemoque nobiscum qui sciat quousque tandem?
10 Quam diu o deus probra in nos iaciet hostis? blasphemabit hostis nomen tuum perpetuo?
11 Quare manum tuam et dexteram tuam retraxisti? e sinu plene profer eam.
12 Equidem deus rex meus ab initio, qui salutes in medio terrae operatur.
13 Tu virtute tua mare dissipas, capita draconum in aquis confringis.
14 Tu confringis capita ceti grandis, et in cibum tribuis eum populo desertum incolenti.
15 Tu excindis fontem et fluvium, tu fluvios praevalidos exiccas.
16 Tuus est dies, tua etiam nox, tu lucem et solem praeparasti.
17 Tu cunctos fines orbis constituisti, aestatem et hyemem tu finxisti.
18 Sis memor huius, quod hostis probris et contumelia afficit Dominum, et populus stolidus nomen tuum execratur.
19 Ne obiicias animam turturis tuae coetui [hostium,] coetus adflictorum tuorum ne perpetuo obliviscaris.
20 Respice foedus, quoniam tenebricosae habitationes terrae violentia et iniuria repletae sunt.
21 Ne pateant ignominiae qui contriti sunt repulsam a te passi, adflicti et inopes [potius] laudent nomen tuum.
22 Exurge deus, defende causam tuam, memor sis opprobrii tui, quo te quotidie stolidi homines adficiunt.
23 Ne oblivioni tradas vocem infestorum tuorum, tumultus eorum qui contra te insurgunt iugiter crescit.

LXXV. Praefecto cantorum oda carminis Asaphi, Ne perdas.
Celebrabimus te deus, celebrabimus: etenim prope est nomen tuum illis qui miranda facinora tua enumerant.
2 Quum statutum tempus nactus fuero, ego quod aequum et rectum est iudicabo.
3 Diffluxerat terra, et quicunque eam inhabitabant, ego columnas eius suffulsi. Saela.
4 Dixi stolidis, Nolite insanire: et impiis, Nolite attollere cornu.
5 Nolite in sublime attollere cornu vestrum, nolite collo praefracto loqui.
6 Nam nec ab Oriente, nec ab Occidente, neque a Meridie exaltatio contingit.
7 Deus siquidem iudex est, is hunc deiicit, illum extollit.
8 Nam calix in manu Domini est vino meraco plene adornatus, e quo fundet, attamen feces eius exugent ac epotabunt omnes impii in terra.
9 Ego autem in perpetuum adnunciabo, psallamque deo Iaacob.
10 Confringam quoque omne cornu impiorum, cornua vero iustorum erigentur.

LXXVI. Oda carminis Asaphi ad instrumenta musica praefecto cantorum.
Notus in Iuda deus, praeclarum nomen eius in Israele.
2 In Salem est tabernaculum eius, et mansio eius in Zione.
3 Illic confregit ignita iacula arcus, clypeum, gladium et bellum. Saela.
4 Illustrior es et magnificentior quam montes in quibus laceratur.
5 Praedae se exposuerunt magnanimi, consopiti sunt somno suo, nihil [virium] invenientes in manibus suis omnes viri fortes.
6 Ab increpatione tua deus Iacob consopitus est currus et equus.
7 Tu terribilis es, tu inquam, et quis consisteret coram facie tua, simul atque ira tua [exarserit?]
8 E coelo fecisti audire iudicium, terra timuit, et siluit.
9 Quum exurgeret ad iudicandum deus, ad servandum omnes adflictos terrae. Saela.
10 Etenim furor hominis [cedit] in laudem tuam, quodque reliquum est irarum, constringes.
11 Nuncupate vota, et persolvite ea Domino deo vestro, quotquot estis in circuitu eius, offerte munera terribili.
12 Qui intercipit spiritum principum, et est terribilis regibus terrae.

LXXVII. Psalmus Asaph pro Ieduthun praefecto cantorum.
Voce mea quum clamarem ad deum, ad deum quum [clamarem] voce mea, aurem praebuit mihi.
2 Quo tempore angustum mihi erat, dominum quaerebam, manus mea noctu sparsa erat, sine cessatione, renuebat consolari anima mea.
3 Dei memoriam quum repeterem, infremebam, querulabar, et deficiebat spiritus meus. Saela.
4 Tu tenebas vigilias oculorum meorum, attonitus eram, ut loqui non possem.
5 Tunc repetebam retro tempora, et annos [priorum] saeculorum.
6 In memoriam revocabam carmina mea noctu, cum corde meo colloquebar, spiritus meus rimatus est.
7 Num perpetuo repudiabit dominus? num unquam placidus fiet ultra?
8 Periitne in perpetuum bonitas eius? finemne habet in omnes aetates oraculum?
9 Oblitus est ne misereri deus? continebitne in ira misericordias suas? Saela.
10 [Tandem] cogitabam, Haec mea est infirmitas, dextera excelsi vices mutat.
11 Recordabor operum Domini, memoria repetam mirabilia facinora tua quae olim edidisti.
12 Meditabor quoque in omnibus operibus tuis, et de consiliis tuis loquar.
13 O deus viae tuae sunt in sanctitate, quis deus magnus ut deus?
14 Tu deus es qui admiranda facis, claram reddidisti in populis virtutem tuam.
15 Vindicasti in brachio populum tuum, filios scilicet Iacob et Ioseph. Saela.
16 Viderunt te aquae o deus, viderunt te aquae, et viribus destitutae sunt, conterritae etiam sunt abyssi.
17 Densae nubes nimbos depluerunt, nubes ediderunt tonitru, quin et sagittae tuae discurrerunt.
18 Vox tonitrus tui in rota, fulgura in orbem emicant, tremit ac movet tellus.
19 In mari viae tuae, et semitae tuae in aquis praevalidis, et vestigia tua non deprehenduntur.
20 Ducebas velut gregem populum tuum, per manum Mosis et Aharonis.

LXXVIII. Erudiens [carmen] Asaphi.
Ausculta popule mi institutionem meam, inclinate aures vestras ad sermones oris mei.
2 Aperiam ad insignia quaedam facta os meum, eloquar abstrusa quaedam [temporis] prisci.
3 Quae audivimus, quaeque cognovimus, et [quae] patres nostri narraverunt nobis.
4 Neque nos ergo caelabimus [ea] filios eorum, aetatibus posteris narrabimus laudes Domini, robur eius, stupendaque opera eius quae gessit.
5 Constituit enim contestatione [quadam] in Iacob, et legem tulit in Israele, qua praecepit patribus nostris, ut ea nota facerent filiis suis.
6 Ut cognoscat aetas postera, filii scilicet qui nati sunt, quum adoleverint, narrent eadem filiis suis.
7 Indeque in deo fidutiam suam ponant, nec obliviscantur operum dei, mandataque eius observent.
8 Nec evadant similes patribus suis, nationi deficienti et rebelli, nationi quae recte cor suum haudquaquam instituit, et cuius spiritus nunquam vere deo credidit.
9 Filii Ephraim armati, iaculantes arcu, verterunt [terga] in die belli.
10 Non observarunt foedus dei, et in lege eius noluerunt ambulare.
11 Sed obliti sunt factorum eius, et admirandorum facinorum eius quae illis ostenderat.
12 Coram patribus eorum stupenda opera fecit in terra Aegypti in campo Zoan.
13 Secuit mare, et traduxit illos, consistere iussit aquas velut acervum.
14 Et deduxit eos interdiu nube, et singulis noctibus per lumen ignis.
15 Secuit rupes in deserto, et potum [eis] dedit ut ex magna abysso.
16 Et eduxit rivos e petra, et fecit decurrere tanquam flumina aquas.
17 Adhuc tamen peccarunt ei, et exasperarunt excelsum in solitudine.
18 Et tentaverunt deum in corde suo, quum poscerent cibum animabus suis.
19 Et contra deum loquuti sunt, dicentes, Num potest deus mensam instruere in deserto?
20 En petram percussit, et effluxerunt aquae, et fluvii inundarunt, num et panem dare poterit? num parare carnes poterit populo suo?
21 Idcirco Dominus [haec] audivit, et exarsit, et succensus est ignis contra Iacob, et ira contra Israelem ascendit.
22 Quod non credidissent deo, et in salutem eius non speravissent.
23 Et mandavit nubibus superne, et ostia coeli aperuit.
24 Et depluit illis Man ut ederent, et frumentum coeleste dedit eis.
25 Panem fortium edit homo, demisit illis commeatum ad saturitatem usque.
26 Coelo movebat Eurum, et virtute sua Africum adduxit.
27 Et depluit super eos carnem tanquam pulverem, et alatas volucres, velut arenam maris.
28 Quas deiecit in medium castrorum illorum, et circum tabernacula eorum.
29 Et ederunt, saturatique sunt abunde, et satisfecit gulae eorum.
30 Non sunt fraudati desiderio suo, eratque adhuc cibus eorum in ore ipsorum.
31 Quum ira dei desaevire in eos inciperet, occideretque pingues eorum, atque selectiores in Israele deiiceret.
32 Super haec omnia iterum contra eum peccabat, nec stupendis eius factis fidem habuerunt.
33 Temere ergo finiebat dies eorum, et annos eorum celeriter.
34 Quum trucidaret eos, quaerebant ipsum, ac mature ad deum [supplicando] revertebantur.
35 Tum recordabantur deum esse ipsorum petram, et deum excelsum esse eorum redemptorem.
36 Ore suo blanditi sunt ei, lingua autem sua ei mentiebantur.
37 Cor eorum non erat rectum erga illum, nec fidi fuerunt in foedere eius.
38 Ipse tamen, ad misericordiam propensus, propitius fuit iniquitati [eorum,] nec disperdidit, et saepenumero revocavit iram suam, nec omnem suam excandescentiam excitavit.
39 Memor quod caro essent ipsi, et ventus qui abit, nec redit.
40 Quoties exasperarunt eum in deserto, et molesti ei fuerunt in solitudine?
41 Ut aversi tentarent deum, sanctumque Israelis circunscriberent?
42 Non fuerunt memores manus eius, nec temporis illius quo eos ex angustiis redemit.
43 Signorum quoque eius quae fecit in Aegypto, et portentorum [quae edidit] in territorio Zoan.
44 Quum lacus eorum verteret in sanguinem, et rivos eorum, ne biberent.
45 Immisit in eos turbam insectorum, quae vorarunt illos, et ranas quae eos perdiderunt.
46 Et dedit brucho proventum eorum, et laborem eorum locustis.
47 Perdidit vineas eorum grandine, et sycomoros eorum concretis ex nube lapidibus.
48 Tradidit quoque grandini iumenta eorum, et pecora eorum ignitis iaculis.
49 Immisit in eos aestum nasi sui, impetum, indignationem et angustiam, cacodaemonum incursiones.
50 Libravit semitam irae suae, animae illorum a morte non pepercit, sed vitam eorum pesti devovit.
51 Percussitque omne primogenitum in Aegypto, primitias dolorum, in tentoriis Cham.
52 Et traduxit populum suum tanquam gregem, minavit eos ut gregem per desertum.
53 Deduxit eos tuto ut non expavescerent, hostes vero eorum mare obtexit.
54 Et introduxit eos ad terminum sanctuarii sui, ad montem istum, quem vendicavit dextera eius.
55 Expulit ante eos gentes, admensus est eis haereditatem fune, et fecit habitare in tentoriis illorum tribus Israel.
56 Attamen tentarunt et exasperarunt deum excelsum, et testimonia eius non servarunt.
57 Deflexerunt et perfide egerunt quemadmodum patres eorum, retroacti, ut arcus qui fallit.
58 Provocaverunt eum ad iram excelsis suis, et sculptilibus suis eum ad aemulationem accenderunt.
59 Audivit deus, et commotus est, et admodum aversatus est Israelem.
60 Ut desereret tabernaculum Silo, tentorium quo inter homines habitabat.
61 Permisit capi virtutem suam, et tradidit magnificentiam suam in manum hostis.
62 Tradidit populum suum in gladium, et contra haereditatem suam indignatus est.
63 Iuvenes eius voravit ignis, et virgines eius non sunt laudatae.
64 Sacerdotes eius gladio ceciderunt, et viduae eius non fleverunt.
65 Et evigilavit ac si dormisset dominus, tanquam heros aliquis fortis prae vino iubilans.
66 Et percussit hostes suos in podicem, sempiterno opprobrio eos affecit.
67 Attamen repudiavit tentorium Ioseph, et tribum Ephraim non elegit.
68 Sed tribum Iuda elegit, montem Zion, quem dilexit.
69 Et extruxit sanctuarium suum tanquam excelsa [palatia,] veluti terram quam fundavit, ut perpetuo subsistat.
70 Et elegit Davidem servum suum, a caulis ovium tulit eum.
71 Post foetas [euntem] abduxit eum, ut pasceret Iacob populum suum, et Israelem haereditatem suam.
72 Pavit igitur eos pro integritate cordis sui, et minavit eos manibus suis in prudentia.

LXXIX. Psalmus Asaphi.
Venerunt deus gentes in haereditatem tuam, polluerunt regiam sanctuarii tui, redegerunt Ierusalem in acervos.
2 Dederunt cadavera servorum tuorum, cibum volucribus coelorum, et carnem beneficorum tuorum bestiis terrae.
3 Effuderunt sanguinem eorum circa Ierusalem velut aquam, nec est qui sepeliat.
4 Probro fuimus vicinis nostris, irrisioni et ludibrio his qui circum nos habitant.
5 Quousque tandem o Domine? succensebisne perpetuo? ardebitne ceu ignis aemulatio tua?
6 Effunde iram tuam in gentes, quae te non agnoscunt: et in regna, quae nomen tuum non invocant.
7 Nam vorarunt Iacob, et habitacula eius vastarunt.
8 Ne sis nobis memor iniquitatum priorum, subito antevertat nos misericordia tua, nam vehementer attenuati sumus.
9 Auxiliare nobis o deus salutis nostrae, propter gloriam nominis tui, et libera nos, et propitius sis peccatis nostris propter nomen tuum.
10 Cur dicerent gentes, Ubi est deus eorum? nobilis evadat inter gentes, nobis videntibus, ultio sanguinis servorum tuorum qui effusus est.
11 Penetret in conspectum tuum gemitus vinctorum, pro magnitudine brachii tui fac superstites eos qui morti iam addicti sunt.
12 Repende vicinis nostris septuplum in sinum eorum, opprobrium eorum quo te o Domine affecerunt.
13 Et nos populus tuus, et grex pascuorum tuorum te celebremus in saeculum, et per omne aevum praedicabimus laudes tuas.

LXXX. Testimonium et psalmus Asaphi praefecto cantorum super liliis.
O Pastor Israelis ausculta, qui minas velut gregem Ioseph, quique insides Cherubim, affulge.
2 Ante Ephraim, Beniamin, et Manasse potentiam tuam excita, et veni ad servandum nos.
3 Deus restitue nos, et fac illucescere faciem tuam, et salvi erimus.
4 Domine deus exercituum, quousque tandem excandesces in oratione populi tui?
5 Lachrymis velut pane cibasti eos, et pro potu propinasti eis lachrymas maxima mensura.
6 Posuisti nos ut materia simus vicinis nostris iurgandi, utque hostes nostri nobis illudant.
7 O deus exercituum restitue nos, fac illucescere faciem tuam, et salvi erimus.
8 Vitem ex Aegypto traduxisti, quam eiectis gentibus plantasti.
9 Repurgasti diligenter superficiem eius, et quum radices suas egisset, terram occupavit.
10 Umbra eius montes obtexit, rami eius cedros dei.
11 Extendebat ad mare palmites suos, et usque ad fluvium pampinos suos.
12 Quare rupisti sepem eius, ut ex ea decerpant quicunque illac transeunt?
13 Aper e saltu eam vastat, et omnis generis ferae quae in agris degunt, eam depascuntur.
14 Deus exercituum redi obsecro, intuere e coelis, aspice, et invise vineam istam.
15 Vitiarium quod plantavit dextera tua, et propaginem ipsam quam tibi roborasti.
16 Exusta est igni, amputataque, ab increpatione vultus tui peribunt.
17 Sit manus tua cum viro dexterae tuae, cum filio hominis quem tibi corroborasti.
18 Et non retroflectemus a te, [dum] vitam nobis restituis, in nomine tuo invocabimus.
19 O Domine deus exercituum, restitue nos, fac illucescere faciem tuam, et salvi erimus.

LXXXI. Asaphi praefecto cantorum super torcularibus.
Iubilate deo robori nostro, classicum canite deo Iacob.
2 Sumite psalmum, date tympanum, citharam suavem cum nablo.
3 Clangite cornu nova luna, stato die sacrificii nostri.
4 Hic enim ritus est Israeli, ius deo Iaacob.
5 Testimonium hoc posuit in Ioseph, quum exiret de terra Aegypti, Labium quod non cognoram, audiebam.
6 Subduxi oneri humerum eius, manus eius ab ollis [conficiendis] transibant.
7 In angustiis invocabas me, et eripiebam te: clam per tonitru respondebam tibi, periculum tui faciebam ad aquas iurgii. Saela.
8 Audi popule meus, contestabor enim te, o lsrael, si me audieris.
9 Non erit in te deus alienus, neque adorabis deum peregrinum.
10 Ego sum Dominus deus tuus, qui eduxit te de terra Aegypti, dilata os tuum, et implebo illud.
11 At populus meus vocem meam non audivit, Israel noluit me.
12 Permisi igitur eos libidini cordis ipsorum, ut irent iuxta consilia sua.
13 O si populus meus me audisset, si Israel in viis meis ambulasset.
14 Quam brevi inimicos eorum deiecissem, et contra infestantes eos vertissem manum meam.
15 Qui odio habent Dominum, essent illis serviliter supplices, ipsorum autem aevum perpetuum esset.
16 Et cibaret eum medulla tritici, et melle de petra te satiassem.

LXXXII. Oda Asaphi.
Deus constitit in coetu dei, in medio deorum iudicem agit.
2 Quousque tandem [inquiens] iudicabitis inique, et facies impiorum suscipietis? Saela.
3 Vindicate pauperem et pupillum, afflictum et miserum absolvite.
4 Eripite tenuem, et inopem de manu impiorum liberate.
5 Nihil norunt nec intelligunt, in tenebris ambulant, nutarunt cuncta fundamenta terrae.
6 [Equidem] dixeram, Vos dii estis, et vos omnes filii excelsi.
7 Attamen sicut homines moriemini, et sicut unus ex principibus cadetis.
8 Surge deus iudica terram, nam tibi universae gentes haereditario iure debentur.

LXXXIII. Carmen psalmi Asaphi.
Ne te in silentio contineas o deus: ne dissimules, neve cesses, o deus.
2 Ecce enim hostes tui tumultuantur: et qui te odio habent, extollunt caput.
3 Adversus populum tuum vafre consultarunt, contra absconditos tuos inierunt consilium.
4 Dixerunt, Agite, deleamus eos ne sint amplius gens, ut ne mentio quidem sit ultra nominis Israelitici.
5 Quoniam una ex corde conspirarunt, foedus adversus te icerunt.
6 Tentoria Edom et Ismaelitarum, Moabitarum et Hagarenorum.
7 Gebalitae, Ammonitae et Amalekitae, Palestini cum Tyriis.
8 Assyrii quoque illis iuncti sunt, brachium fuerunt filiis Lot. Saela.
9 Fac illis ut Madianitis, ut Siserae, ut Iabin ad torrentem Kishon.
10 Qui fracti sunt in Endor, facti sterquilinium terrae.
11 Fac ut ipsi principesque eorum habeant sicut Oreb, et sicut Seeb: sicut Sebah et Zalmuna cuncti illorum duces.
12 Qui dixerunt, Vendicemus nobis habitacula dei.
13 Deus meus, redige huc illos ut sint ceu rota, et ut stipula coram vento.
14 Ut ignis incendens sylvam, et ut flamma montes comburens.
15 Sic persequitor eos procellis tuis, et turbine tuo consterna illos.
16 Perfunde facies eorum ignominia, ut requirant nomen tuum Domine.
17 Pudefiant et consternantur in omne aevum, pudore afficiantur et pereant.
18 Ut cognoscant quod tu, cuius nomen Dominus, solus es excelsus super omnem terram.

LXXXIIII. Psalmus filiorum Korah, praefecto cantorum ad torcularia.
Quam sunt amabilia, o Domine exercituum, tabernacula tua.
2 Ardet, et etiam deperit anima mea ad atria Domini, cor meum et caro mea ad deum vivum clamarunt.
3 Etiam passer invenit sibi domicilium, et hirundo nidum ubi reponat pullos suos, altaria tua o Domine virtutum, rex meus et deus meus.
4 Beati qui in domo tua habitant, perpetuo te laudabunt. Saela.
5 Felices illi homines, quorum robur in te situm est, in quorum cordibus semitae sunt.
6 Transeuntes vallem fletus, fontibus [abundantem] reddent, etiam piscinas replebit pluvia.
7 Ibunt de virtute in virtutem, comparebit [quisque eorum] apud deum in Zion.
8 Domine deus exercituum exaudi orationem meam, ausculta deus Iacob. Saela.
9 Clypeus noster aspice deus, et intuere faciem uncti tui.
10 Quia potior est dies in atriis tuis, quam [alias] mille: malo ad limen desidere domus dei, quam habitare in tentoriis impiorum.
11 Nam sol et clypeus est Dominus deus, dabit Dominus gratiam et gloriam, nullo bono destituit eos qui in integritate ambulant.
12 O Domine exercituum, felix homo qui in te confidit.

LXXXV. Psalmus filiorum Korah praefecto cantorum.
Propitius eris o Domine terrae tuae, captivitatem Iacob avertes.
2 Auferes iniquitatem populi tui, obteges cuncta ipsorum peccata. Saela.
3 Tolles omnem aestum tuum, fervorem irae tuae sedabis.
4 Restitue nos deus salutis nostrae, solve tuam erga nos indignationem.
5 Num continenter succensebis nobis? extrahes furorem tuum in omne aevum?
6 An non tu is es, qui conversus vitae nos restitues? et populus tuus in te laetabitur.
7 Ostende nobis o Domine bonitatem tuam, et salutem tuam da nobis.
8 Audiam quid Dominus deus loquatur, quoniam loquetur pacem ad populum suum, et ad beneficos suos, ne recidant ad stultitiam.
9 Profecto salus eius prope adest iis qui ipsum timent, ut inhabitet gloria in terra nostra.
10 Bonitas et veritas sibi invicem occurrent, iustitia et pax se mutuo osculabuntur.
11 Fides e terra progerminabit, et iustitia e coelis prospiciet.
12 Etiam Dominus dabit bonitatem, et terra nostra reddet proventum suum.
13 Iustitia ante ambulabit coram eo, et ponet in via gressus suos.

LXXXVI. Precatio Davidis.
Praebe mihi Domine aurem tuam, et annue mihi, nam adflictus sum et miser.
2 Custodi vitam meam, quoniam beneficus sum: serva tu deus meus servum tuum, qui in te confidit.
3 Beneficus esto mihi o Domine, quoniam te quotidie invoco.
4 Exhilara animum servi tui, nam ad te o domine animum meum attollo.
5 Etenim tu domine bonus es et propitius, ampla bonitate in omnes qui te invocant.
6 Ausculta Domine precationi meae, et attende vocem deprecationis meae.
7 Quo die in angustiis sum, te invoco, nam soles mihi annuere.
8 Non est tibi o domine inter deos quisquam conferendus, nec est qui faciat opera qualia tu facis.
9 Cunctae gentes quas fecisti venient, et adorabunt coram facie tua o domine, et nomen tuum cum gloria praedicabunt.
10 Quandoquidem magnus tu, quique stupenda edis facinora, tu solus es deus.
11 Dirige me Domine in viis tuis, ambulo in veritate tua, coge pectus meum, ut timeat nomen tuum.
12 Celebrabo te domine deus meus ex toto corde meo, et nomen tuum perpetuo cum gloria celebrabo.
13 Magna siquidem est in me bonitas tua, et liberasti animam meam ex inferno inferiori.
14 Deus superbi insurrexerunt adversus me, et coetus violentorum quaerunt animam meam, et non proposuerunt te in conspectu suo.
15 At tu domine deus pronus es ad misericordiam, propensus ad beneficentiam, tardus ad iram, multae bonitatis et fidei.
16 Respice ad me, et beneficus esto mihi: da robur tuum servo tuo, et serva filium ancillae tuae.
17 Ede signum aliquod bonitatis erga me tuae, ut qui me odio habent, pudore suffundantur, quum vident quod tu o Domine me iuveris, et consolatus sis me.

LXXXVII. Psalmus et canticum filiorum Korah.
Fundamenta eius in montibus sanctis.
2 Diligit Dominus portas Zionis, prae omnibus tabernaculis Iacob.
3 Praeclara in te dicuntur, o civitas dei. Saela.
4 Faciam meminisse Rahab et Babylonis, hos qui me noverunt, en Palestina et Zor cum Aethiopibus, ille natus est in ea.
5 At de Zione dicetur, Vir et vir natus est in ea, et ipse excelsus confirmabit eam.
6 Dominus conscribendo numerabit populos, insignis ille natus est in ea. Saela.
7 Cantores simul cum ducentibus chorum, omnes scaturigines meae in te.

LXXXVIII. Carmen Psalmi filiorum Korah, praefecto cantorum de miseria ad adfligendum. Erudiens [carmen] ipsius Heman Esraitae.
Domine deus salus mea, die ac nocte clamo coram te.
2 Veniat precatio mea in conspectum tuum, inclina aurem tuam clamori meo.
3 Nam anima mea satiata est malis, et vita mea usque ad sepulchrum pertigit.
4 Quin iam reputor inter eos qui in foveam subeunt, sum ut vir cui nihil est virtutis.
5 Ut liber [a rebus huius vitae adnumeratus sum] mortuis, velut interempti qui dormiunt in sepulchro, quorum nulla amplius superest memoria, quique a manu tua abscisi sunt.
6 Collocasti me in foveam inferiorem, in loca tenebrosa atque profunda.
7 Incubuit in me fervens indignatio tua, omnibus fluctibus tuis deiecisti me. Saela.
8 Effecisti ut noti mei procul a me discederent, reddidisti me illis abominandum, conclusus sum, ut egredi non possim.
9 Dolet oculus meus prae adflictione, invoco te o Domine tota die, ad te expando manus meas.
10 Edisne admiranda facinora mortuis? num mortui resurgent et celebrabunt te? Saela.
11 Num annunciabitur in sepulchro bonitas tua? aut fides tua in interitu?
12 Num cognoscentur mirabilia tua in tenebris? aut iustitia tua in terra, ubi [omnium rerum] est oblivio?
13 At ego ad te o Domine clamavi, et oratio mea mane te praeveniet.
14 Cur repulis animam meam o Domine? abscondis a me faciem tuam?
15 Adflictus ego sum, et tantum non animam ago ab adolescentia, et animi dubius terrores tuos fero.
16 Super me transierunt furores tui, et terrores tui me confecerunt.
17 Circundederunt me velut aquae quotidie, cinxerunt me pariter.
18 Effecisti ut procul a me sint amici et proximi, ut noti mei sint in tenebris.

LXXXIX. Erudiens Ethan Ezraitae.
Bonitates Domini perpetuo canam, fidem tuam ore meo notam faciam in omne aevum.
2 Sic enim [apud me] statui, Bonitas tua perpetuo aedificabitur, in ipsis coelis fidem tuam confirmasti.
3 Pepigi foedus cum electo meo, iuravi Davidi servo meo.
4 Semen tuum in aeternum confirmabo, et stabiliam solium tuum ad omnem posteritatem. Saela.
5 Coeli admiranda facinora tua celebrant o Domine, quin et fidem tuam in coetu sanctorum.
6 Quis enim in aethere aequabitur Domino? aut quis inter filios fortium Domino assimiletur?
7 Deus vehementer formidandus in concilio sanctorum, et tremendus super omnes qui circa ipsum sunt.
8 Domine deus exercituum quis ut tu, praestans virtute o existens, omnia circum te, fides sunt.
9 Tu potestatem exerces in fastum maris, quum attollit fluctus suos, tu compescis eos.
10 Tu contudisti tanquam cadaver superbum, brachio roboris tui dispersisti inimicos tuos.
11 Tui sunt coeli, et tua est terra, orbem, et quidquid in eo est, tu fundasti.
12 Aquilonem et Meridiem tu condidisti, Thabor et Hermon in nomine tuo ovabunt.
13 Tu brachium habes omnipotentia praeditum, roboras manum tuam, attollis dexteram tuam.
14 Iustitia et aequitate stabilitum est regale solium tuum, bonitas et fides antecedunt faciem tuam.
15 O felicem populum qui agnoscit clangorem, o Domine [tales] in lumine vultus tui incedent.
16 In nomine tuo quotidie exultabunt, et in iustitia tua sese attollent.
17 Tu enim decus es fortitudinis eorum, et pro benevolentia tua extolles cornu nostrum.
18 Quoniam Domini est clypeus noster, et Sancti Israelis rex noster.
19 Tum loquutus es per visum bonis tuis, et dixisti, Auxilium suppeditabo heroi, extuli electum e populo.
21 Inveni Davidem servum meum, oleo meo sancto unxi eum.
22 Ut manus mea firma esset cum eo, quin et brachium meum roboraret eum.
23 Hostis non imponet ei, pravus non adfliget eum.
24 Conteram ante faciem eius hostes eius, et odientes illum conficiam.
25 Fides mea et bonitas mea cum ipso erunt, et in nomine meo altum erit cornu eius.
26 Ponam in mari manum eius, et in fluminibus dexteram eius.
27 Ipse invocabit me, [dicens,] Pater meus es tu, deus meus, et petra salutis meae.
28 Etiam ego primogenitum constituam illum, celsiorem regibus terrae.
29 In semipternum custodiam illi bonitatem meam, et foedus meum firmum ei permanebit.
30 Efficiam ut perpetuum sit semen eius, et solium eius sicut dies coeli.
31 Si filii eius legem meam deseruerint, et in iudiciis meis non ambulaverint.
32 Si statuta mea prophanarint, et praecepta mea non custodierint.
33 Praevaricationes eorum virga visitabo, et iniquitates eorum flagellis.
34 At bonitatem meam non auferam ab eo, nec fallam illi fidem meam.
35 Non prophanabo foedus meum, quodque egressum est de labiis meis, nunquam mutabo.
36 Semel per sanctitatem meam iuravi, haudquaquam Davidem fefellero.
37 Semen eius in aeternum erit, solium eius coram me ut sol perstabit.
38 Firmum ut luna manebit, quae est certus in aethere testis. Saela.
39 At tu repulisti, aversatus es, succensusque ira contra Christum tuum.
40 Dissolvisti foedus quod cum servis tuis pepigisti, humi contaminasti diadema eius.
41 Dirupisti omnes sepes eius, munitiones eius contrivisti.
42 Diripiunt eum quicunque transeunt viam, opprobrio factus est vicinis suis.
43 Extulisti dexteram eorum qui ei infesti sunt, cunctos hostes eius exhilarasti.
44 Etiam retudisti aciem gladii eius, nec superiorem fecisti eum in praelio.
45 Effecisti ut cessarit dignitas eius, et solium eius in terram collisisti.
46 Praecidisti dies iuventutis eius, obtexisti eum ignominia. Saela.
47 Quousque absconderis o Domine? anne in perpetuum? ardebitne ut ignis fervens indignatio tua?
48 Memor sis quantuli aevi ego sim, num frustra condideris universos homines?
49 Quis enim vir est, qui vivat et non moriatur? qui eripiat vitam suam a violentia sepulchri? Saela.
50 Ubi sunt o domine bonitates tuae pristinae, quas Davidi ex fide tua iurasti?
51 Memor sis o domine, opprobrii quod ferunt servi tui, tuli in sinum meum cuncta [opprobria] multorum populorum.
52 Quibus nos affecerunt inimici tui o Domine, quibus affecerunt vestigia Christi tui.
53 Laudandus Dominus in aeternum. Amen et amen.

XC. Oratio Mosis viri dei.
Domine tu habitaculum nobis fuisti per omnia saecula.
2 Priusquam montes nascerentur, et terra formaretur ac orbis, a saeculis usque ad saecula tu es deus.
3 Tu reducis hominem donec conteratur, ac tum dicis, Revertimini o mortales.
4 Nam mille anni coram te sunt ut dies hesternus qui praeteriit, imo ut noctis vigilia.
5 Ceu nimbum dilabi illos impetu quodam facis, sunt velut somnium, mane velut herba immutantur.
6 Quae mane floret ac vires accipit, vesperi arefacta resecatur.
7 Etenim ira tua deficimus, et fervente indignatione tua terremur.
8 Iniquitates nostras in conspectum tuum collocasti, occulta nostra in lumen faciei tuae.
9 Cuncti dies nostri te irascente dilabuntur, annos nostros finimus dicto citius.
10 Dies annorum nostrorum quibus [vivimus] anni sunt septuaginta, aut ad summum octoginta: iam praestantissimum horum labor est et molestia, velociter transit, nosque avolamus.
11 Quis vim irae tuae novit? ut te quique timent, ita in eos indignatio tua [saevit.]
12 Ut ergo dierum nostrorum numerum sciamus, tu nobis plane indica, ut sapientiae animum intendamus.
13 Redi o Domine, quousque? placare servis tuis.
14 Satia nos mane bonitate tua, ovabimus et laetabimur cunctis diebus nostris.
15 Exhilara nos pro diebus quibus nos adflixisti, pro annis quibus mala sumus experti.
16 Effulgeat in servis tuis opus tuum, gloriaque tua in filiis eorum.
17 Decor domini dei nostri adsit nobis, et opus manuum nostrarum in nobis confirma, opus inquam manuum nostrarum confirma.

XCI. Sedens in abdito excelsi, sub umbra omnipotentis commoratur.
2 Dicam Domino, Asylum meum et arx mea, deo meo nitar.
3 Nam is a laqueo venatoris, aque peste exitiali te liberabit.
4 Alis suis te obteget, sub pennis eius tutus eris, tectus fide eius tanquam lancea et parma.
5 Ut neque nocte metuendum sit tibi a terroribus, neque interdiu a sagitta volante.
6 Non a peste quae in obscuro grassatur, non ab exterminio vastante meridie.
7 Cadant licet a latere tuo mille, et a dextris tuis decem millia, ad te tamen non pertinget.
8 Duntaxat talionem impiis reddi videbis, et inspicies tuis ipsius oculis.
8 Quoniam tu o Domine asylum mihi es quo nitor, in edito collocasti habitationem tuam.
9 Non accidet tibi malum, neque plaga tabernaculo tuo appropinquabit.
10 Nam angelis suis tua causa praecipiet, ut in omnibus viis tuis te custodiant.
11 Manibus te gestabunt, ne ad lapidem pes tuus impingat.
12 Pardum calcabis et aspidem, conculcabis leunculum atque draconem.
13 Quandoquidem me amplexus est, eruam eum, superiorem eum faciam, agnovit enim nomen meum.
14 Me invocabit, ideo eum exaudiam, adero ei in adflictione, eripiam eum et gloriosum eum reddam.
15 Vita longaeva satiabo eum, et exhibebo ei salutem meam.

XCII. Oda carminis ad diem sabbati.
Commodum nunc est celebrare Dominum, et psallere nomini tuo o altissime.
2 Praedicare mane bonitatem tuam, et fidem tuam in noctibus,
3 Ad decachordum, ad nablum, ad Higaion, cum cithara.
4 Tu enim o Domine operibus tuis me exhilaras, in factis manuum tuarum ovabo.
5 Quam magna sunt facta tua o Domine, vehementer profunda consilia tua.
6 Vir stupidus istuc non cognoscit, neque stultus intelligit.
7 Quod quum impii sicut herba germinant, in hoc floreant cuncti facinorosi, ut in perpetuum excindantur.
8 Tu autem excelsus es in sempiternum o Domine.
9 Nam ecce inimici tui o Domine, nam ecce inimici tui pereunt, disperduntur quicunque dediti sunt iniquitati.
10 Meum vero cornu extolletur ut monocerotis, delibutus ero oleo virenti.
11 Videbit [optata] oculus meus in insidiantibus mihi, audiet de his qui in me insurgunt [grata] auris mea.
12 Iustus ut palma florebit, et sicut cedrus in Libano in altum succrescet.
13 Plantati in domo Domini, in atriis dei nostri florebunt.
14 Adhuc in senecta germinabunt, succulenti et virentes.
15 Ad praedicandum quod aequus sit Dominus, petra mea, neque ulla sit in eo pravitas.

XCIII. Dominus rex est, induit celsitudinem, induit inquam Dominus robur seque accinxit: quin et orbis sic firmatus est, ut non nutet.
2 Iam inde ab exordio constitutum est solium tuum, tuque ab aeterno es.
3 Sustulerunt flumina o Domine, sustulerunt inquam flumina strepitum suum, sustulerunt flumina fluctus suos.
4 At plus quam strepitus aquarum immanium, procellarumque maris admirabilium, potens est Dominus qui in excelso [praesidet.]
5 Quae enim tu testatus es super domo tua pulchra et sancta, vera et firma permanebunt o Domine in longissima tempora.

XCIIII. Domine deus [scelerum] ultor, deus ultor, conspicuus appare.
2 Attolle te o iudex terrae, redde talionem superbis.
3 Quousque impii Domine, quousque impii petulanter exultabunt?
4 Effutient, loquentur grandia, iactabunt sese omnes flagitiosi?
5 Populum tuum Domine atterunt, quos tibi haereditario iure vindicasti adfligunt.
6 Viduas et advenas occidunt, et pupillos interimunt.
7 Interim dicunt, Dominus non videt, neque deus Iacob intelligit.
8 Intelligite stupidi in populo, et stulti quando demum sapietis?
9 Is qui aurem condidit, quomodo non audiret? qui oculum finxit, quo pacto non videret?
10 Qui [totas] gentes corripit, quique homines scientiam docet, [vos] non argueret?
11 Novit Dominus cogitationes hominum vanas esse.
12 Felix vir quem tu o domine castigaveris, et quem in lege tua institueris.
13 Ut tranquillitatem illi pares a tempore adverso, dum interim impio fodiatur fovea.
14 Non enim abiiciet Dominus populum suum: et quos sibi in haereditatem adsumpsit, non deseret.
15 Donec ad iustitiae normam restituat iudicium, hanc sectabuntur omnes qui recto sunt corde.
16 Quis consurgat pro me contra impios? aut quis consistat mecum contra sceleratos?
17 Nisi Dominus auxilio mihi fuisset, brevi apud inferos habitasset anima mea.
18 Quum dicerem, Nunc lapsus est pes meus, bonitas tua o Domine me sustentabat.
19 Pro aestu multarum cogitationum intra me recrearunt animam meam consolationes tuae.
20 Num tibi quidquam commune est cum solio tyrannico, quod adflictionem fingit praetextu legis?
21 Concursant adversus animam iusti, sanguinem innoxium impietatis damnant.
22 At Dominus pro arce est mihi, et deus meus petra in qua fido.
23 Et rependet illis iniquitatem ipsorum, et in malitia eorum perdet ipsos, Dominus inquam deus noster eos perdet.

XCV. Adeste ovemus Domino, petrae salutis nostrae iubilemus.
2 Laude faciem eius antevertamus, odis ei iubilemus.
3 Nam Dominus deus magnus est, et rex magnus prae omnibus diis.
4 In cuius manu sunt abstrusissima terrae, eius sunt montium cacumina.
5 Cuius est mare, nam fecit illud, et continentem manus eius finxerunt.
6 Agite ergo prosternamur, incurvi procumbamus, genua submittamus ante conspectum Domini factoris nostri.
7 Nam ipse est deus noster, nos vero populus pascuorum eius, et grex manus eius.
8 Si hodie voci eius auscultaveritis, ne induretis cor vestrum, ut in Meriba, ut in die Masa in deserto.
9 Quum patres vestri me tentarunt, explorarunt me, ac etiam viderunt opera mea.
10 Annos quadraginta cum taedio pertuli gentem illam, ita ut dicerem, Populus iste corde errat, ipsique vias meas ignorant.
11 Quibus iuravi iratus, Nunquam ingredientur in requiem meam.

XCVI. Canite Domino canticum novum, canite Domino quicunque habitatis terram.
2 Cantate Domino, laudate nomen eius, evangelizate singulis diebus salutem eius.
3 Gloriam eius inter gentes narrate, stupenda eius facta in omnibus populis.
4 Nam magnus est Dominus, et plurima laude dignus, tremendus ipse prae omnibus diis.
5 Siquidem cuncti dii populorum nihili sunt, at Dominus coelos condidit.
6 Coram ipso decus est et honor, potentia et magnificentia in sanctuario suo.
7 Tribuite Domino familiae populorum, tribuite Domino gloriam ac potentiam.
8 Tribuite Domino gloriam nomini eius dignam, ferte munus, et venite in atria eius.
9 Prosternite vos Domino in magnifico et splendido sacrario, metuite ab ipso quotquot in terra habitatis.
10 Dicite in gentibus, Dominus regnat, et orbis firmabitur ne nutet, ius dicet populis cum aequitate.
11 Laetentur coeli, exultet terra, reboet mare, et quidquid est in eo.
12 Exultet ager et quidquid in eo continetur, tum quoque cunctae arbores saltus ovent.
13 Coram Domino quoniam venit, nam venit ut terram iudicet, iudicet orbem in iustitia, et populos ex fide.

XCVII. Dominus regnat, exultet terra, et insularum multitudo laetetur.
2 Nubes et caligo circum eum sunt, iustitia et aequitas sunt firmamentum throni ipsius.
3 Ignis ante eum praecedet, ut circunquaque hostes eius inflammet.
4 Fulgura eius orbem illustrarunt, vidit, et dolore consternata est terra.
5 Montes a conspectu Domini tanquam cera colliquescebant, a facie inquam dominatoris universae terrae.
6 Annunciarunt coeli iustitiam eius, et cuncti populi gloriam eius viderunt.
7 Pudefiant quotquot idola colunt, inque diis nihili gloriantur, procumbite coram eo dii universi.
8 Audivit et gavisa est Zion, exultaveruntque filiae Iuda propter iudicia tua o Domine.
9 Nam tu Domine excelsior es omnibus quae in terra sunt, plurimum super omnes deos exaltatus.
10 Qui amatis Dominum, odio habete malitiam, ille animas suorum qui bonitati student, custodit, eque manu impiorum eos eripit.
11 Lux sata est iustis, et iis qui integro sunt corde laetitia.
12 Laetamini iusti in Domino, et gratulamini in commemoratione sanctitatis eius.

XCVIII. Canticum.
Canite Domino canticum novum, nam admiranda facinora patravit, salutem sibi paravit sola dextera sua, et brachio suo sancto.
2 Notam fecit Dominus salutem suam, in gentium oculis iustitiam suam revelavit.
3 Memor fuit bonitatis suae et fidei erga domum Israelis, viderunt omnes fines terrae salutem dei nostri.
4 Iubilate Domino omnis terra, erumpite in vocem, ovate et psallite.
5 Psallite Domino cithara, citharae vocem psalmi iungite.
6 Tubis et sonitu buccinae iubilate coram rege Domino.
7 Reboet mare et quidquid in eo continetur, orbis et qui eum inhabitant.
8 Flumina manu plaudant, simulque montes ovent.
9 Coram Domino, qui venit ad iudicandum terram, iudicabit orbem ex iustitia, et populos ex aequitate.

XCIX. Domino regnante, cum tumultu populi concurrunt: insidet Cherubim, terra movet.
2 Dominus in Zion magnus est, et super omnes populos sublimis.
3 Celebrent nomen tuum, magnum enim et tremendum et sacrosanctum est.
4 Robur regis aequitatem diligit, tu aequitates praeparasti, tu quod iustum et aequum est facis in Iacob.
5 Exaltate Dominum deum nostrum, et prosternite vos ad scabellum pedum ipsius, sanctus enim est.
6 Moses et Aharon inter sacerdotes eius, et Samuel inter eos qui invocant nomen eius, clamabant ad Dominum, et exaudiebat eos.
7 E columna nubis alloquebatur eos, quia contestationem et ceremonias quas dederat eis, observarunt.
8 Domine deus noster tu exaudiebas eos, tu eras eis deus indulgens, studia quoque eorum vindicans.
9 Exaltate Dominum deum nostrum, et prosternite vos ad montem sanctitatis eius, est enim sacrosanctus Dominus deus noster.

C. Psalmus ad laudem.
Iubilate Domino omnis terra.
2 Colite Dominum in laetitia, venite in conspectum eius ovantes.
3 Agnoscite quod Dominus est deus, ipse nos fecit, et non ipsi nos: sumus populus eius, et grex pascuorum eius.
4 Ingredimini portas eius gratias acturi: et atria eius, cantaturi laudes: celebrate illum, et nomen eius laudate.
5 Quoniam bonus est Dominus, bonitasque eius infinita est, fidesque eius in omnes aetates.

CI. Psalmus Davidis.
Bonitatem et iudicium canam, tibi Domine psallam.
2 Prudenter me geram in via integra donec ad me venias, domi meae in cordis integritate versabor.
3 Scelus nepharium ante oculos meos quod designem, non proponam, defectores odio prosequar, nec unquam mihi adhaerescent.
4 Cor perversum facessat a me, malitiosum non agnoscam.
5 Qui clam obtrectat proximo suo, eum funditus perdam: qui elatis est superciliis, animoque arroganti, hunc non feram.
6 Oculi mei [intenti erunt] ad eos qui in terra veritati student, ut mecum versentur: qui in via innocentiae ambulat, mihi ministrabit.
7 Non habitabit domi meae qui dolum facit: qui mendacia loquitur, nihil firmi apud me habebit.
8 Mature perdam omnes impios terrae, ut e civitate omnes facinorosi excindantur.

CII. Precatio humili [congruens,] quum anxius est, ac suam querimoniam effundit coram Domino.
Domine exaudi precationem meam, et clamor meus ad te perveniat.
2 Ne mihi abscondas faciem tuam, [sed] praebeas aurem tuam, quum angustia me premit, [et] cito mihi annue quum te invoco.
3 Dies enim mei absumpti sunt ut fumus, et ossa mea ut focus exusta sunt.
4 Effectum est, ut cor meum percussum exarescat sicut foenum, usque adeo ut sim oblitus cibum capere.
5 Ossa [etiam] mea et caro mea cohaerescunt prae gemitibus meis.
6 Similisque factus sum onocrotalo [gaudente] solitudine, ac buboni [agenti] in locis desertis.
7 Vigilo [equidem,] et similis sum passeri seorsim agenti in tecto.
8 Quotidie [nanque] inimici mei probris me incessunt, [et] gloriantes de me, per me iurant.
9 Nam cinerem ut panem comedi, et potum meum fletu miscui.
10 Ob indignationem tuam et iracundiam tuam, quia me alte sublatum afflixisti.
11 Mei dies inclinaverunt tanquam umbra, et ego ut foenum exarui.
12 Tu autem Domine in aeternum permanes, et memoria tua sempiternis temporibus.
13 Tu exurgens miserearis ipsius Zion, quia tempus illi benefaciendi, quia prae finitum tempus advenit.
14 Nam servi tui afficiuntur favore in lapides eius, et pulverem eius evehere cupiunt.
15 Timeantque gentes nomen Domini, et omnes reges terrae maiestatem tuam.
16 Quia Dominus aedificavit Zion, [et] visus est in sua maiestate.
17 Ac rationem habuit precationis humilium, neque precationem eorum sprevit.
18 Quod quidem literarum monimentis transmittetur ad posteros, et populus qui creabitur, laudabit deum.
19 Siquidem prospicit e sublimi sanctuario suo, [et] terram intuetur Dominus e coelo.
20 Ut audiat gemitum vincti, [et] vinculis eripiat morti addictos.
21 Ut celebrent [homines] nomen Domini in Zion, et laudem eius in Ierusalem.
22 Quando simul congregabuntur populi et regna, ut colant Dominum.
23 Afflixit [autem] in via meas vires, [atque] praescidit dies meos.
24 Dicam [ergo,] Mi deus, ne tollas me in media aetate mea, nam tui quidem anni sempiternis temporibus [existunt.]
25 Nam primum terrae fundamenta iecisti, et coeli sunt opus manuum tuarum.
26 Quae interibunt, tu autem perstas, et universa ut vestis veterascunt, teque immutante illa immutantur.
27 Verum tu idem es perpetuo, et anni tui non finiuntur.
28 Permaneant et filii servorum tuorum, eorumque semen ante te firmetur.

CIII. Davidis.
Praedica Dominum anima mea, et omnia viscera mea nomen eius sanctissimum.
2 Praedica Dominum anima mea, et non obliviscere omnia quae in te contulit.
3 Qui condonat omnes iniquitates tuas, qui sanat omnes morbos tuos.
4 Qui vindicat ab interitu vitam tuam, et undique te cumulat benignitate et misericordia.
5 Et os tuum suavitate implet, ut recuperes iuventam tuam sicut aquila.
6 Dominus iudicium et iustitiam reddit omnibus oppressis.
7 Et monstravit Mosi vias suas, suaque studia filiis Israel.
8 Misericors est et beneficus Dominus, patiens etiam, et magnae benignitatis.
9 Qui non perpetuo solet litigare, neque aeternum retinet memoriam acceptae iniuriae.
10 Non tractat nos pro peccatis nostris, neque rependit nobis quod iniquitates nostrae merentur.
11 Nam quanto intervallo coelum altius est terra, tantum praevalet benignitas eius erga timentes ipsum.
12 Et quam longe distat ortus solis ab Occasu, tam longe removit a nobis scelera nostra.
13 Utque pater miseretur liberorum, ita Dominus miseretur timentium eum.
14 Ipse enim novit conditionem nostram, recordans quod simus pulvis.
15 Hominis aetas foeno similis est, floretque ut flos in agro.
16 Qui nullus erit, quum eum ventus pervaserit, neque [homines] loci eius agnoscent eum.
17 Domini autem benignitas erga timentes eum [durat] ab aeterno in sempiternum tempus, et eius iustitia usque ad filios filiorum.
18 Qui servant foedus eius, et memores sunt constitutionum illius, ut eas perficiant.
19 Dominus in coelo paravit solium suum, eiusque regnum dominatur in omnibus.
20 Praedicate Dominum angeli eius, qui pollentes virtute exequimini eius negotia obediendo voci verborum eius.
21 Praedicate Dominum omnes illius exercitus, qui quum administri eius sitis perficitis ipsius voluntatem.
22 Praedicate Dominum omnia ipsius opera in omnibus locis sui dominii: anima mea praedica Dominum.

CIIII. Anima mea praedica Dominum, Domine deus meus [rebus gestis] maximus es, [et] gloriam atque decus induisti.
2 Luce [nanque] amictus est tanquam vestimento, et coelos ut cortinam extendit.
3 Qui coenacula sua contignavit in aquis, posuitque nubes suum vehiculum, et volat pennis venti.
4 Qui legatos suos effecit spiritus, et ministros suos ignem flammantem.
5 Terramque fundavit suis basibus, ut sempiternis temporibus non moveatur.
6 Abyssum [quoque] occultavit quasi vestimento, ut supra montes stent aquae.
7 Quae fugiunt ab increpatione tua, et a sono tonitrui tui praecipites feruntur.
8 Ascenduntque montes, et in valles descendunt ad eum locum, quem eis fundasti.
9 Terminumque praestituisti, quem transgredi nequeunt, ne iterum terram operiant.
10 Et emittis fontes, qui fiunt torrentes, ut inter montes decurrant.
11 Ut potent feras omnes, [et] onagri levent sitim suam.
12 Et iuxta eos degant aves coeli, quae inter ramos [arborum] vocem edunt.
13 Qui rigat montes e suis coenaculis, et de fructu operum satura fit terra.
14 [Et] producit foenum pecori, et herbam ad usum hominis, ut proferat panem de terra.
15 Et vinum quod exhilarat cor hominis, et oleum quod nitidam reddat faciem, et panem qui cordi vires sumministret.
16 Arboresque Domini succo abundant, [velut] Cedri in Libano quas plantavit.
17 Ubi aves nidificant, et ciconiae domus est in abietibus.
18 Celsos montes ibicibus, et petras [dedit] confugium alpinis muribus.
19 Lunam fecit, ut tempora distinguat, et sol novit suum occasum.
20 Quum tenebras inducis, fit nox, in qua omnes ferae sylvestres prodeunt.
21 [Quemadmodum] leonis catuli rugientes ad praedam, et ut quaerant cibum suum a deo [sibi paratum.]
22 Ubi sol ortus est, sese recipiunt, et in cubilia sua cubitum eunt.
23 Homo autem aggreditur opus suum, et negotio suo [instat] usque ad vesperam.
24 Quanta sunt opera tua Domine, quae universa fecisti per sapientiam? Estque terra plena tuis possessionibus.
25 Ipsum mare vastum et latissimum est, ubi reptilia innumera sunt animalia tum parva tum magna.
26 Illac eunt naves, et ista balena, quam formasti ut in eo ludat.
27 Universa autem ex te pendent, ut eis cibum des suo tempore.
28 Teque dante colligunt, et te manum aperiente, satiantur bonis.
29 Si autem abscondas faciem tuam, turbantur: sique spiritum eis eripias, expirant et revertuntur in suum pulverem.
30 [Rursum animalia] creantur, si tuum spiritum mittas, et renoves terrae faciem.
31 Sit Domini maiestas aeterna, et gaudeat Dominus operibus suis.
32 Quo prospiciente in terram, illa tremit: quo tangente montes, illi fumant.
33 Canam [igitur] Domino quoad vivam, [et] psallam deo meo quandiu superstes ero.
34 Eritque sermo meus de illo dulcis, et ego in Domino gaudebo.
35 Conficientur autem peccatores de terra, neque amplius impii supererunt: praedica Dominum anima mea: haleluia.

CV. Confitemini Domino, invocate nomen eius, et studia illius edocete inter populos.
2 Ipsum canite, [et] ipsi psallite, deque illius miraculis sermones habete.
3 Gloriamini in eius sanctissimo nomine, sitque laetum cor quaerentium Dominum.
4 Inquirite Dominum et eius potentiam, semperque faciem eius quaerite.
5 Cogitate res mirandas quas gessit, et illius portenta, et iudicia oris eius.
6 O semen Abrahami cultoris ipsius, o filii Iacobi [homines] ipsius electissimi.
7 Ipse est Dominus deus noster, cuius iudicia [extant] in tota terra.
8 Perpetuo [enim] meminit sui foederis, et verbi quod mandavit in mille aetates [observandum.]
9 Quod [sanxit] foedere icto cum Abrahamo, et iuramento quo se Isaac obstrinxit.
10 Eamque rem confirmavit, ut esset Iacobo decretum, et Israeli in foedus sempiternum.
11 Dicens, Tibi tradam Chananaeorum terram, ut sit tibi haereditaria sors.
12 [Itaque] quum essent numero pauci, et exigua familia, et peregrini ea in terra.
13 Et migrarent de una gente ad aliam gentem, [et] de regno [quopiam] ad alium populum.
14 Non permisit homini cuiquam ut eos opprimeret, ac propter eos reges coarguit.
15 [Dixit autem,] Ne attingatis homines mihi consecratos, et nihil mali prophetis meis inferatis.
16 Et evocavit famem, ut ea laboraret terra, [et] omnem annonam compressit.
17 Eisque praemisit virum, [et] Ioseph venditus est in servitutem.
18 Cuius pedes constrinxerunt compede, [et] in ferro periclitata est anima eius.
19 Donec venit verbum eius, [et] eloquium Domini conflando exploravit eum.
20 [Tunc enim] nuncio misso rex eripuit eum, et dominator populorum solvit eum.
21 Eumque dominum constituit domus suae, et qui dominaretur in universa ipsius possessione.
22 Ut vinciret principes eius pro suo arbitratu, et seniores ipsius sapientiam doceret.
23 Itaque Israel ingressus est Aegyptum, et Iacob peregrinus egit in terra Cham.
24 Et valde quidem [deus] auxit populum suum, et potentiorem fecit eum suis hostibus.
25 Vertitque cor eorum in odium sui populi, ut dolum commolirentur in servos ipsius.
26 Misit [autem] Mosen servum suum, [et] Aharonem quem elegerat.
27 Qui prodigiosa ipsius negotia gesserunt inter eos, et portenta in terra Cham.
28 Et immisit tenebras, quibus [omnia] obscuravit, neque reluctati sunt verbo eius.
29 Aquas eorum vertit in sanguinem, et occidit pisces eorum.
30 Edidit [quoque] terra eorum ranas, in regum arcanissima loca penetrantes.
31 Eius etiam iussu venerunt omnis generis insecta et pediculi per omnes fines eorum.
32 Et pro pluviis eorum dedit grandinem, et ignem flammantem in ipsorum terra.
33 Percussitque vites eorum et ficus eorum, et confregit arbores per ipsorum fines.
34 Eius quoque iussu venerunt locustae et innumeri bruchi.
35 Qui depasti sunt omnes herbas in ipsorum regione, depasti etiam sunt fructus telluris ipsorum.
36 Occidit denique omnia primogenita in regione ipsorum, primitias [videlicet] universae virtutis eorum.
37 Et eduxit eos onustos argento et auro, nec quisquam fuit infirmus in tribubus eius [Israelis.]
38 Estque Aegyptus laetata quum exirent, quia formido eorum invaserat eos.
39 Expandit [quoque] nubem pro velo, et ignem qui noctu luceret.
40 [Populo] petente adduxit coturnices, et pane coelesti saturavit eos.
41 Postremo aquae profluxerunt aperto saxo, quae decurrerunt per loca arentia ut flumen.
42 Memor enim fuit sui verbi sanctissimi ad Abrahamum cultorem suum.
43 Et eduxit populum suum cum laetitia, et delectos suos homines cum iubilo.
44 Ac tradidit eis regiones gentium, ut possiderent labore populorum conquisita.
45 Nimirum ut servent decreta eius, et leges ipsius teneant: haleluia.

CVI. Haleluia.
Confitemini Domino, quoniam bonus est, quoniam sempiterna est ipsius benignitas.
2 Quis enunciaret fortia facta Domini? aut quis promeret universam laudem ipsius?
3 O beatos qui servant iudicium, et faciunt semper quod iustum est.
4 Memento mei Domine per favorem erga tuum populum, meique rationem habeto per tuam salutem.
5 Ut videam bonum electis tuis hominibus [paratum,] et gaudeam gaudium gentium tuarum, et glorier cum haereditario tuo [populo.]
6 Peccavimus aeque ut patres nostri, egimus inique, impia gessimus.
7 [Nam] patres nostri non prudenter perpenderunt miracula tua in Aegypto, neque memores fuerunt maximorum beneficiorum tuorum, et immorigeri fuerunt ad mare, ad mare [inquam] rubrum.
8 Servavit tamen eos propter nomen suum, ut notiorem faceret fortitudinem suam.
9 Increpuitque mare rubrum, ut exaresceret, ac traduxit eos per abyssum tanquam per desertum.
10 Et servavit eos eripiens manui hostili, ac vindicavit eos a manu inimici.
11 Aquae autem operuerunt hostes eorum, ut ne unus quidem superstes relinqueretur.
12 Tuncque fidem adhibuerunt verbis eius, ut decantarent laudem ipsius.
13 Verum confestim obliti sunt opera eius, neque morati sunt consilium eius.
14 Et concupiscentia exarserunt in deserto, ac tentaverunt deum in solitudine.
15 Ac dedit quod poposcerunt, sed [simul] immisit macilentiam ipsorum animae.
16 Inviderunt etiam Mosi in castris, et Aharoni sacrosancto Domini.
17 [Quamobrem] terra se aperiens absorpsit Dathan, et operuit congregationem Abiramicam.
18 Ignis etiam exarsit in coetu istorum, [et] flamma quae impios corripuit.
19 Fecerunt et vitulum apud [montem] Horeb, et fusile simulachrum adoraverunt.
20 Et permutaverunt maiestatem [dei] sui effigie bovis comedentis herbam.
21 Suntque obliti deum, qui eos servaverat, quique res magnas gesserat in Aegypto.
22 Et miracula in terra Cham, resque terrificas ad mare rubrum.
23 Decreverat autem delere illos, nisi Moses vir ipsius electus intercessisset ei, sedans iram ipsius, ne perderet.
24 Respuerunt etiam terram exoptatam, non fidem tribuentes verbo ipsius.
25 Et obmurmurarunt in suis tentoriis, neque obediverunt voci divinae.
26 Quare iuravit eis se prostraturum esse ipsos in deserto.
27 Prostraturum etiam sobolem eorum inter gentes, et eventilaturum eos in regiones.
28 Initiati sunt etiam velut sub iugum ipsius Baal Peor missi, et comederunt immolata mortuis [diis.]
29 Suisque studiis iram conflarunt, ut grassaretur per eos caedes.
30 Quando Phinehas stetit, ac vindicandum iudicavit, et caedes prohibita est.
31 Quod ei est imputatum pro iustitia sempiternis temporibus.
32 Lacessiverunt etiam apud Memeriba, et Mosen [deus] affecit malo propter ipsos.
33 Ita enim divexarunt animum eius, ut perperam aliquid loqueretur suis labiis.
34 [Praeterea] non deleverunt populos, quos Dominus iusserat eos [delere.]
35 Et commercium habuerunt cum gentibus, ac didicerunt facta ipsorum.
36 Ut colerent simulachra eorum, quae fuerunt eis laqueus.
37 Nam filios suos et filias suas mactaverunt victimas daemonibus.
38 Et fuderunt sanguinem innoxium, sanguinem filiorum suorum et filiarum suarum, quos mactaverunt victimas simulachris Chananaeorum: terraque polluta capitalibus sceleribus.
39 Ac fuerunt immundi factis suis, et scortati sunt studiis suis.
40 Et excanduit ira Dominus in populum suum, abhorruitque a sua haereditate.
41 Ut traderet eos gentibus in manus, et inimici eorum dominarentur eis.
41 Quos afflixerunt hostes ipsorum, et subegerunt eos suae potestati.
43 Aliquoties liberavit eos, verum ipsi lacessiverunt suo consilio, et in paupertatem devenerunt per suam iniquitatem.
44 Tamen quum cerneret eos in angustiis, et audiret clamorem ipsorum.
45 Memor fuit sui foederis icti cum eis, et poenituit eum, ut maxima est eius benignitas.
46 Et fecit eos gratiosos apud victores suos universos.
47 Serva nos Domine deus noster, et congrega nos ex gentibus, ut confiteamur nomini tuo sanctissimo, et celebremus te laudibus tuis.
48 Praedicandus est Dominus deus Israelis ab aeterno in aeternum tempus: et universus populus dicat, Amen, haleluia.

CVII. Confitemini Domino, quoniam bonus est, quoniam aeterna est eius benignitas.
2 In libertatem vindicati a Domino dicant, quod eos vindicaverit a manu hostili.
3 Quodque congregaverit eos ex regionibus ab Oriente, et Occidente, Aquilone, et a mari.
4 Qui errabant in deserto, in solitudine per itinera, quibus oppidum habitatum non inveniebant.
5 Famelici etiam et sitibundi, qui deficiebant animo.
6 Clamaverunt Dominum in periculis suis, et eripuit eos ex angustiis ipsorum.
7 Eosque deduxit in viam rectam, qua pervenirent ad oppidum habitatum.
8 Confiteantur tribuentes Domino suam benignitatem et miracula sua inter homines.
9 Quia saturat animam avidam, et animam famelicam explet rebus bonis.
10 Sedentes in tenebris et densissima caligine constricti miseria et ferreo [compede.]
11 Quia sermonibus divinis reluctati sunt, et flocci penderunt consilium summi [dei.]
12 Unde molestias imposuit, ut desponderent animum, et impingerent nemine ferente opem.
13 Hi clamaverunt Dominum in suis periculis, qui servavit eos ex angustiis eripiens.
14 Eosque eduxit ex tenebris et densissima caligine, ac perrupit eorum vincula.
15 Confiteantur tribuentes Domino suam benignitatem et miracula sua inter homines.
16 Quia effregit valvas aereas, et refellit obices ferreos.
17 Stulti qui scelerato vitae instituto et iniquitatibus suis morbos sibi accersiverunt.
18 Ut anima ipsorum fastidiat omnem cibum, et pertigerint ad portas mortis.
19 Clamaverunt etiam Dominum in suis periculis, qui servavit eos eripiens e suis angustiis.
20 Missoque verbo suo sanavit eos, et asseruit ab aegrotationibus ipsorum.
21 Confiteantur Domino tribuentes benignitatem suam, et miracula sua inter homines.
22 Et immolent victimas confessionis, ac narrent facta eius cum iubilo.
23 Qui mare navibus ingrediuntur, quique negotium suum peragunt in vastissimis aquis.
24 Illi viderunt opera Domini, et ipsius miracula in profundo [mari.]
25 Qui suo imperio ciet ventum procellosum, qui alte fluctus ipsius attollit.
26 Ut modo in coelum ascendant, modo in abyssum descendant, animaque ipsorum malis pressa colliquescat.
27 Et eant in orbem, ac oberrent ut ebrii, omnisque sapientia illis eripiatur.
28 Hi etiam clamaverunt Dominum in suis periculis, qui educit eos e suis angustiis.
29 Et sedata tempestate reddit mare tranquillum, ut desinant fluctus quibus iactabantur.
30 Et laetantur quod quieverint, ac [deus] in portum optatum eos deduxerit.
31 Confiteantur Domino tribuentes suam benignitatem, et miracula sua inter homines.
32 Eumque extollant in coetu populi, et laudent eum in consessu seniorum.
33 Qui flumina vertit in desertum, et venas aquarum in loca siticulosa.
34 Et terram frugiferam in sterile solum propter incolarum vitiositatem.
35 Qui vertit desertum in stagnum aquarum, et torridam terram in venas aquarum.
36 Ibique collocat famelicos, ut urbem celebrem extruant.
37 Ac sementem faciant in arvis, et colant vineas, quae copiosum fructum proferant.
38 Eosque fortunat, ut valde crescant, nec pecus eorum minuit.
39 Minuuntur etiam, et decidunt per angustiam, et malum, et laborem.
40 [Nam deus] effundit contemptum in principes, et errare facit eos per vastitatem inviam.
41 In arce autem collocat pauperem extra miseriam, et familias tractat velut oves.
42 Quae quum vident probi, gaudent, nec habent ulli iniqui quod vituperent aut querantur.
43 Quisquis [igitur] sapit, custodiet haec, et beneficia Domini considerabit.

CVIII. Carmen, hymnus Davidis.
Paratum est cor meum o deus, ut canam, et psallam etiam o gloria mea.
2 Expergiscere nablum et cithara, evigilabo equidem in aurora.
3 Tibique confitebor inter populos, et te psallam inter nationes.
4 Tua enim benignitas usque adeo magna est, ut coelos superet, tuaque veritas usque ad aethera [pertingit.]
5 Sublimior coelo sis o deus, et maiestas tua [sublimior sit] terra.
6 [Et] ut liberentur tui dilecti, servato per dextram tuam, et annue mihi.
7 Deus loquutus est in sanctuario suo, [Quare] exultabo, et partiar Sichem, ac metiar vallem Sucoth.
8 Meus est Gilead, meus est Manasses, Ephraim autem robur capitis mei, et Iuda meus legumlator.
9 Moab [vero] lebes ablutionis meae, Idumaeam pedibus meis emetiar, et super Palestina iubilabo.
10 Quis ducet me ad urbes munitas? Quis ducet me in Idumaeam?
11 An non tu deus, qui nos repuleras, neque profectus fueras cum nostro exercitu?
12 Fer nobis opem, [qua defendamur] ab hoste: siquidem vana est salus hominis.
13 Caeterum deo iuvante res praeclaras geremus, et ipse conculcabit hostes nostros.

CIX. Praefecto cantorum, Davidis hymnus.
O Deus, qui laudaris a me, ne taceas.
2 Nam os impii, et os dolosum patent contra me, et mecum loquuntur falsa lingua.
3 Et verba ex odio profecta me circumvenerunt, meque oppugnant abs re.
4 Pro amore autem meo aversantur mihi, ego tamen [intentus sum] precationi.
5 Ac reddunt mihi malum pro bono, [et] odium pro dilectione mea.
6 Constitue contra eum impium, et adversarius stet ad dexteram eius.
7 Quum adductus fuerit in iudicium, pronuncietur impius, et deprecando peccatum admittat.
8 Sint dies [vitae] ipsius pauci, et ipsius functionem alius accipiat.
9 Sint ipsius liberi orphani, et uxor eius vidua.
10 Oberrent liberi eius et mendicent, ac [victum] quaerant e ruinosis suis aedificiis [prodeuntes.]
11 Foenerator nexu obliget omnia quae habet: necnon hostes diripiant, quod labore ipsius partum est.
12 Non obtingat ei qui benignitatem proroget, nec sit qui benefaciat orphanis quos reliquit.
13 Posteritas eius excidio sit obnoxia, et in altero saeculo deleatur nomen ipsius.
14 Revocetur in memoriam apud Dominum iniquitas patrum eius, et peccatum matris eius non aboleatur [oblivione.]
15 Ac semper obversentur [oculis] Domini, qui deleat eorum memoriam e terra.
16 Siquidem non cogitavit benignitatem exhibere, et persecutus est virum humilem et pauperem, et dolentem animo, ut interficeret.
17 Ac amavit maledictionem, quae obvenit ei: et noluit benedictionem, quae longe recessit ab eo.
18 Induitque maledictionem ut vestimentum, et ingressa est in partes ipsius interiores ut aqua, et in ossa eius ut oleum.
19 Sit ei pro veste, quam induat: et pro cingulo, quo semper cingatur.
20 Atque haec parata sunt a Domino meis adversariis, et eis qui loquuntur malum adversus animam meam.
21 Tu autem Domine deus meus praesto mihi adsis propter nomen tuum, et libera me, siquidem benignitas tua optima est.
22 Ego enim humilis et pauper sum, et cor meum intra me saucium est.
23 [Et] abeo ut umbra quum declinat, ac velut locusta excutior.
24 Genuaque mea nutant prae inedia, et detracta pinguedine alius iam habitus est corporis mei.
25 Equidem illis sum probrosus, qui me conspicati iactant caput suum.
26 Opem fer Domine deus meus, [et] servato me pro tua benignitate.
27 Et intelligant hanc tuam esse potentiam, quodque tu Dominus haec facias.
28 Ipsi quidem maledicant, tu autem benedicas: ipsi insurgant, et pudefiant, servus autem tuus laetetur.
29 Induant adversarii mei ignominiam, et amiciant se pudore tanquam pallio.
30 Ego autem valde confitebor Domino ore meo, et in magno coetu laudabo eum.
31 Quoniam a dextra stetit pauperis, ut servaret animam eius ab iis qui vitae ac necis arbitrium in eum sibi arrogabant.

CX. Davidis hymnus.
Dixit Dominus domino meo, Sede mihi ad dextram, donec inimicos tuos subdam scabellum tuis pedibus.
2 Dominus emittet virgam tuae potentiae e Zion, dominare [ergo] inter inimicos tuos.
3 Habes promptissimum populum, quum educes tuas copias: tibi [etiam] est ros generationis tuae in summo decore et sanctitate ex utero aurorae.
4 Iuravit Dominus, nec poenitet eum, ut tu sis sacerdos aeternus ritu Melchizedek.
5 Dominus [stat] a dextra tua, qui contudit reges, quo die iratus fuit.
6 Iudicabit [Messias] in gentibus, et omnia plena cadaveribus erunt, quando contundet capita in multis regionibus.
7 De torrente in via bibet, ac propterea caput attollet.

CXI. Haleluia.
Confitebor Domino ex toto corde in concilio et coetu proborum.
2 Magna sunt Domini facta, quae inquiruntur ab omnibus qui delectantur ipsis.
3 Opus ipsius est gloria et decus, et iustitia eius aeternum perstat.
4 Memoriae consecravit sua miracula beneficus et misericors Dominus.
5 Escam dedit ipsum timentibus, [et] aeternum memor est sui foederis.
6 Potentiam operum suorum declaravit suo populo, dando eis haereditatem gentium.
7 Suntque opera manuum eius veritas et iudicium, [et] omnes constitutiones ipsius firmae sunt.
8 Suntque stabilitae, ut durent sempiternis temporibus, quippe per veritatem et rectitudinem factae.
9 Misit [etiam] ad populum suum per quos redimeret, ac praecepit foedus suum perpetuo [servandum,] cuius nomen sanctissimum et terrificum est.
10 Principium sapientiae est timor Domini, et salutaris prudentia contingit omnibus qui versantur in his rebus: quorum laus aeternum perstat.

CXII. Haleluia.
Beatus vir est qui timet Dominum, et valde praeceptis eius delectatur.
2 [Nam] potens erit in terra semen eius, [et] proborum natio fortunabitur.
3 Copia rerum et divitiae erunt in domo eius, et iustitia ipsius aeternum perstabit.
4 Oritur in tenebris lux probis, [homini] benefico, et misericordi, et iusto.
5 Vir bonus confert beneficia, et dat mutuo, suasque res obit exactissimo iudicio.
6 Quia non movebitur in aeternum, et memoria iusti usque durabit.
7 Ad famam tristem non expavescet, quia cor eius firmum est [ac] fretum Domino.
8 Cor ipsius stabilitum est, ut non expavescat, donec spectet in hostibus suis quod cupierat.
9 Spargit [ac] dat pauperibus, cuius iustitia aeternum perstabit, cornuque eius altum erit cum gloria.
10 Ut impius cernens indignetur, suisque dentibus frendeat et contabescat, minimeque impii assequentur quod desiderant.

CXIII. Haleluia.
Laudate cultores Domini, laudate nomen Domini.
2 Praedicandum est [enim] nomen Domini ab hoc tempore usque in aeternum.
3 Ab ortu solis usque ad occasum eius laudibus vehendum est nomen Domini.
4 Dominus [enim] sublimior est omnibus gentibus, et maiestas ipsius coelo [sublimior est.]
5 Quis similis est Domino deo nostro, qui in alto [rebus] praesidet.
6 Seque demittit, ut inspiciat quaecunque sunt in coelo et in terra.
7 Qui erigit tenuem ex pulvere, et pauperem e stercore evehit.
8 Ut collocet [eum] cum principibus, cum principibus sui populi.
9 Qui sterilem matremfamilias efficit matrem gaudentem liberis: haleluia.

CXIIII. Quum egrederetur Israel ex Aegypto, 2 [et] domus Iacobi a populo diversae linguae.
3 Iuda factus est eius sanctuarium, [et] Israel ipsius imperium.
4 Quod quum mare vidisset, refugit, [et] Iordanis retrorsum repulsus est.
5 Montes [autem] subsilierunt ut arietes, [et] colles ut agni ovium.
6 Quid accidit tibi o mare, quod refugisti? [quid tibi] o Iordanis, quod repulsus es retrorsum?
7 [Quid vobis] o montes quod exiliistis ut arietes, et colles ut agni ovium?
8 Tuque terra expavescito metu domini, metu dei Iacob.
9 Qui vertit saxum in stagnum aquosum, et silicem in fontem abundantem aquis.

CXV. Non nostram Domine, non nostram, sed tui nominis gloriam amplifices propter tuam benignitatem, et propter veritatem tuam.
2 Cur [enim] dicant gentes, Ubi quaeso est deus ipsorum?
3 Atqui deus noster in coelo est, qui perficit quicquid voluerit.
4 [Caeterum] simulachra ipsorum sunt argentea et aurea, opus quod manibus hominis producitur.
5 Habent [enim] os, et non loquuntur: habent ocuios, et non vident.
6 Habent aures, nec audiunt: habent nasum, nec odorantur.
7 Manus habent, nec palpant: pedes habent, nec ambulant, neque sonum edunt suo gutture.
8 Quibus similes evadant qui ea faciunt, [et] quicunque fidit eis.
9 O Israel fide Domino, quia vestrum auxilium, et vestrum scutum est.
10 Domus Aharonis fidite Domino, quia vestrum auxilium, et vestrum scutum est.
11 Timentes Dominum fidite Domino, quia vestrum auxilium, et scutum vestrum est.
12 Dominus memor est nostri, qui felicem reddet, felicem reddet domum Israelis, felicem reddet domum Aharonis.
13 Felices reddet timentes Dominum pariter parvos et magnos.
14 Cumulabit etiam Dominus vobis beneficia beneficiis: nec solum vobis, verum et liberis vestris.
15 Vos quidem felices redditi estis a Domino, qui condidit coelum et terram.
16 [Et] coelum, coelum [inquam] Domino [servatum est,] terram autem dedit hominibus.
17 Caeterum mortui non laudant deum, nec omnes quotquot in sepulchrum descendunt.
18 Nos autem praedicemus deum ab hoc tempore usque in aeternum: haleluia.

CXVI. Diligo Dominum, quandoquidem exaudivit supplicem meam vocem.
2 Quia praebuit mihi aurem suam, quem toto vitae meae tempore vocabo.
3 Cinxerant me funes mortis, et angustiae inferni me comprehenderant, ac incideram in periculum et difficultatem.
4 Vocavi autem nomen Domini [dicens,] Obsecro Domine, eripito animam meam.
5 Beneficus Dominus, et iustus, et deus noster misericors.
6 Dominus defendens simplices, quum attritus essem, me servavit.
7 Revertere anima mea ad locum tuum quietum, quia Dominus in te beneficium contulit.
8 Quia tu eripuisti animam meam morti, oculos meos lachrymis, [et] pedes meos lapsui.
9 [Quare] sancte vitam degam coram Domino in regionibus viventium.
10 Fidem in deum retinui, etiam quum ipse cogerer dicere, me vehementer deiectum esse.
11 Quum dicerem in praecipiti mea fuga, omnes homines mendaces esse.
12 Quam gratiam referam Domino pro illis omnibus quae in me contulit beneficiis?
13 Sumpto calyce quo gratiae aguntur pro accepta salute, nomen Domini vocabo.
14 Meaque vota exolvam Domino nunc coram universo populo ipsius.
15 Nam apud Dominum mors benignorum ipsius hominum maximi est momenti.
16 Ah Domine equidem servus tuus sum, ego servus tuus sum, et filius ancillae tuae, qui vincula mea solvisti.
17 Tibi [ergo] mactabo victimam confessionis, et nomen Domini vocabo.
18 Meaque vota exolvam nunc coram universo populo ipsius.
19 In atriis domus Dominicae, intra te o Ierusalem: haleluia.

CXVII. Laudate Dominum omnes gentes, praedicate ipsum omnes populi.
2 Nam benignitas eius erga nos praepollet, ac veritas Domini aeternum [permanet:] haleluia.

CXVIII. Confitemini Domino, quoniam bonus est, quoniam benignitas ipsius sempiterna est.
2 Israel nunc dicat, quod sempiterna sit ipsius benignitas.
3 Dicat nunc domus Aharonis, quod sempiterna sit ipsius benignitas.
4 Dicant nunc timentes Dominum, quod sempiterna sit ipsius benignitas.
5 Quum in angustiis essem, vocavi deum, et deus annuit mihi in latitudine.
6 [Proin] Domino a me stante, non timebo quid mihi homo inferre conetur.
7 Domino [enim] existente inter meos auxiliares, spectabo in meis inimicis, quod desidero.
8 [Etenim] spem habere in Domino, melius est quam fidere homini.
9 Spem habere in Domino, melius est quam fidere principibus.
10 Si me omnes gentes circundederint, [spero] quod per nomen Domini excisurus sim eas.
11 Si me circundederint, et sane me circundederint, [spero] quod per nomen Domini sim eas excisurus.
12 Si me circundederint ut [examen] apum, deficient ut ignis spinas [corripiens:] et spero quod eas per nomen Domini excisurus sim.
13 Prorsus me impuleras ut caderem, sed tamen Dominus opem mihi tulit.
14 [Nam] robur meum et carmen meum, et salus mea deus est.
15 Vox iubili et salutis [partae auditur] in tabernaculis iustorum, [postquam] dextra Domini res praeclaras egit.
16 Dextra Domini superior fuit, dextra Domini res praeclaras egit.
17 Non moriar, sed vivam, et recensebo facta dei.
18 Me nanque probe castigavit deus, attamen non permisit ut morerer.
19 Aperite mihi portas iustitiae [gratia transeundas,] per quas ingressus deo confitebor.
20 Haec porta Domini est, per quam iusti ingredientur.
21 Tibi [enim] confitebor, quod me exaudiveris, et mihi saluti fueris.
22 [Nam] lapis quem reiecerunt aedificantes, factus est caput anguli.
23 Quod quidem a Domino factum est, et nobis miraculum videtur.
24 Illa est dies quam fecit Dominus, in qua exultemus et laetemur.
25 Ah Domine serva quaeso, ah Domine da quaeso felicem successum.
26 Optima quaeque illi precamur, qui venit in nomine Domini.
27 Nosque fausta imprecamur vobis e domo Domini.
28 Deus Dominus est, qui lucem nobis [prosperitatis] intulit: itaque victimam alligate funibus ad cornua altaris.
29 Tu es deus meus, tibique confitebor, teque extollam mi deus.
30 Confitemini Domino, quoniam bonus est, quoniam benignitas ipsius sempiterna est.

CXIX. Aleph
O beatos qui [vitae] integrum iter tenent, incedentes ad praescriptum legis Domini.
2 O beatos qui conservant obtestationes ipsius, eumque ex toto corde quaerunt.
3 Nam qui per tuas vias incedunt, non patrant iniquitatem.
4 Tu [nanque] mandasti constitutiones tuas, quas [homines] summopere custodiant.
5 Utinam sic viae meae parentur, ut custodiam decreta tua.
6 Tunc [enim] minime pudefiam, quum inspexero omnia praecepta tua.
7 Tibique confitebor ex animo syncero, ubi didicero iudicia tuae iustitiae.
8 Summoque studio decreta tua servabo, si me non deseras.
Beth
9 Quo pacto adolescens vitam inculpatam aget? nempe si eam custodiat, ut dictat verbum tuum.
10 Quum autem te quaeram ex toto corde meo, ne sinas me aberrare a mandatis tuis.
11 Qui reposui eloquium tuum in corde meo, ne peccem in te.
12 Tu Domine praedicandus es, doce me decreta tua.
13 [Nam] labiis meis recensere solitus sum omnia iudicia oris tui.
14 [Et] incedere per viam obtestationum tuarum magis iuvat, quam omnium rerum copia propemodum.
15 Ac de tuis constitutionibus dissero, et intueor semitas tuas.
16 Meque oblecto in tuis decretis, nunquam commissurus, ut obliviscar verbi tui.
Gimel
17 Hoc beneficium servo tuo confer, ut vivam, et custodiam verbum tuum.
18 Et velamen detrahe oculis meis, ut inspiciam admirabilem sapientiam quae recondita est in lege tua.
19 Quumque peregrinus sim in terra, ne me celes tua mandata.
20 [Nam] anima mea omni tempore desiderio iudiciorum tuorum atteritur.
21 Increpas [autem] superbos, ut execrabiles sint, aberrantes a praeceptis tuis.
22 Remove a me probrum et contemptum, quod obtestationes tuas conservo.
23 Nam et principes consident ac obtrectant mihi, quod servus tuus disserit de tuis decretis.
24 Quodque obtestationes tuae sunt meae deliciae, et consiliarii mei.
Daleth
25 Quum humi iaceat anima mea, recrea me secundum verbum tuum.
26 Negotia mea tibi exposui, tuque exaudivisti me, [quare] doceto me decreta tua.
27 Concede mihi ut norim viam constitutionum tuarum, et disseram de tuis miraculis.
28 Diffluxit anima mea prae solicitudine, refice me [ergo] secundum verbum tuum.
29 Averte iter mendax a me, et legem tuam benigne mihi proponito.
30 Nam viam certam elegi, et iudicia tua ob oculos habeo.
31 Quumque obtestationibus tuis adhaeream, Domine haudquaquam me pudefacias.
32 Viam praeceptorum tuorum curram, postquam in latitudinem eduxisti cor meum.
He
33 Deduc me Domine in viam tuorum decretorum, ut eam retineam usque in finem.
34 Doceto me ut retineam legem tuam, et toto corde illam custodiam.
35 Deduc me in semitam praeceptorum tuorum, nam ea mihi placet.
36 Inclina cor meum ad obtestationes tuas, et non ad avaritiam.
37 Averte oculos meos, ne videant vanitatem, et vivifica me in via tua.
38 Praesta servo tuo quod eloquium tuum pollicetur habentibus timorem tui.
39 [Et] prohibe a me probrum quod formido, nam iudicia tua bona sunt.
40 Ecce desidero tuas constitutiones, vivifica [igitur] me per tuam iustitiam.
Vau
41 Et obveniant mihi Domine tua beneficia, et salus tua secundum eloquium tuum.
42 Ut habeam verba quibus respondeam exprobranti mihi, quod fidam verbo tuo.
43 Et ne omnino eripias ab ore meo verbum veritatis, siquidem tua iudicia expecto.
44 Et semper temporibusque sempiternis custodiam legem tuam.
45 Equidem spatiabor in latitudine, quia constitutiones tuas quaesivi.
46 Ac loquar de tuis obtestationibus coram regibus, neque me pudebit [earum.]
47 Meque oblecto in tuis mandatis, quae amo.
48 Et admovebo manus meas praeceptis tuis, quae amo: deque decretis tuis disseram.
Zain
49 Memor sis verbi ad servum tuum [prolati] quo me in spem adduxisti.
50 Hoc [enim] meum solatium est in meis miseriis, quia eloquium tuum recreat me.
51 Quumque me superbi irrident supra modum, non tamen deflecto a lege tua.
52 Ac recolens iudicia tua a condito mundo Domine, ex iis magnum solatium accipio.
53 Horror invadit me cogitantem de impiis, qui legem tuam deserunt.
54 Mihi vero decreta tua sunt carmina in domo quam incolo.
55 Et noctu Domine recordor tui nominis, tuamque legem custodio.
56 Quae quidem mea est, quandoquidem conservo tuas constitutiones.
Heth
57 Dixi Domine meam sortem esse, ut custodiam verba tua.
58 Suspicio faciem tuam supplex toto meo corde, proin beneficum te mihi exhibeas secundum verbum tuum.
59 Cogitatione oblivi meas vias, et reduxi pedes meos ad obtestationes tuas.
60 Festinavi, et nullam moram feci, ut custodirem praecepta tua.
61 Funes impiorum conati sunt me abstrahere, caeterum legis tuae non sum oblitus.
62 Media nocte surgo ad confitendum tibi propter iudicia tuae iustitiae.
63 Sumque omnibus socius qui te reverentur, et custodiunt constitutiones tuas.
64 Benignitate tua Domine plena est terra, [quare] doceto me decreta tua.
Teth
65 Benigne cum servo tuo egisti Domine secundum verbum tuum.
66 Bene iudicandi facultatem et scientiam doce me, qui praeceptis tuis fidem adhibeo.
67 Antequam in aerumnas incidissem, errabam, nunc autem eloquium tuum custodio.
68 Tu bonus es, et bene facis, doce [igitur] me decreta tua.
69 Superbi consuerunt adversum me mendacia, ego [autem] toto corde retineo constitutiones tuas.
70 Quorum cor crassescit ut adeps, ego autem ex lege tua voluptatem capio.
71 Utilissimum quoque mihi fuit quod in miseriam deiectus sum, ut discerem decreta tua.
72 Tuique oris lex melior mihi est quam auri et argenti millenarii.
Iod
73 Manus tuae fecerunt me, et adornaverunt me: erudias me [ergo,] ut discam praecepta tua.
74 Ut cernentes me qui te reverentur, gaudeant, quia in verbo tuo spem habeo.
75 Scio Domine quod iudicia tua sint iustitia et fides, quum me detrusisti in miseriam.
76 Verum obtingat quaeso mihi tua benignitas, quae me consoletur secundum eloquium tuum, [quod spem aperuit] servo tuo.
77 Obveniat mihi tua misericordia, ut vivam, siquidem lex tua meae deliciae sunt.
78 Pudefiant [autem] superbi, qui mendacio me opprimere quaerunt, quum ego de constitutionibus tuis disseram.
79 Redeant ad me qui te timent, quique norunt obtestationes tuas.
80 Sitque cor meum integrum in tuis decretis, propterea non pudefiam.
Caph
81 Defecit anima mea [desiderans anxie] salutem tuam, [quia] in verbo tuo spem habeo.
82 Defecerunt oculi mei [spectando] quando veniat, quod pollicetur eloquium tuum, ut dicam, Quando me consolaberis?
83 Similis enim evasi utri in fumo pendenti, attamen decreta tua non sum oblitus.
84 Quandiu servus tuus expectabit? quando exiges poenas a persequentibus me?
85 Superbi foderunt mihi foveas, quod non sit secundum legem tuam.
86 Omnia tua praecepta sunt fides, quum [igitur] inique me persequantur, fer mihi opem.
87 Parum abfuit, quin me confecissent in terra, ego tamen non deservi tuas constitutiones.
88 Vivifica me pro tua benignitate, et custodiam obtestationem oris tui.
Lamed
89 Verbum tuum Domine perstat aeternum in coelo.
90 Tuaque fides per universa saecula, qui parasti terram, ut consistat.
91 Eaque persistunt usque in hodiernum diem tuis iudiciis, omnia enim tibi serviunt.
92 Nisi lex tua meae deliciae essent, periissem in miseria mea.
93 Neque obliviscar aeternum constitutiones tuas, quoniam illis recreasti me.
94 Quum vero tuus sim, serva me, quia constitutiones tuas inquisivi.
95 Me observant impii, ut me perdant, quum obtestationes tuas perpendo.
96 Video finem habere omnia etiam perfectissima, tuum autem praeceptum latissime patet.
Mem
97 Quantum ego tuam legem amo? de qua meus sermo est quotidie.
98 Tu me sapientiorem reddidisti meis inimicis per tuum praeceptum, nam id perpetuo meum est.
99 Plus [etiam] sapio quam ii qui me docent, quia de obtestationibus tuis mihi sermo est.
100 Et rectius perpendo omnia quam senes, quia conservo tuas constitutiones.
101 Pedes meos prohibeo ab omni via ducenti ad vitia, propterea quod verbum tuum custodio.
102 Neque a iudiciis tuis decedo, quia tu vivendi normam praescripsisti mihi.
103 Quam dulce est palato meo eloquium tuum? certe ori meo dulcius melle est.
104 Ex tuis constitutionibus recte res perpendo, et propterea odi omnem semitam fallacem.
Nun
105 Verbum tuum lucerna est pedibus meis, et lux ad iter meum.
106 Iuravi, idque constanter praestabo, ut custodiam iudicia tuae iustitiae.
107 Supra modum deiectus sum, quamobrem recrea me Domine secundum verbum tuum.
108 Gratae igitur sint tibi Domine oblationes, quas sponte nuncupavit os meum, et iudicia tua doce me.
109 In discrimine vitae semper versor, non tamen obliviscor legis tuae.
110 Impii tetenderunt mihi laqueum, non tamen a constitutionibus tuis aberro.
111 Aeterna haereditate mihi venerunt obtestationes tuae, sunt enim gaudium cordis mei.
112 Adieci animum meum decretis tuis, ut exequar illa in finem usque, et adeo aeternum.
Samech
113 Odi cogitationes quibus distrahitur animus, amo autem legem tuam.
114 Tu meum confugium et scutum meum es, et in verbo tuo spem collocavi.
115 Recedite a me pravi homines, ego enim conservabo mandata dei mei.
116 Suffulcias me eloquio tuo, et vivam, et ne me pudefacias frustratum expectatione mea.
117 Stabilito me, et servabor, ac semper ex contemplatione decretorum tuorum voluptatem capiam.
118 Conculcabis omnes quicunque aberrant a decretis tuis, nam fallacia est ipsorum vafricies.
119 Tollis ut scoriam omnes impios in terra, quamobrem amo tuas obtestationes.
120 Perhorrescit corpus meum prae timore tui, et iudicia tua revereor.
Ain
121 Feci iudicium et iustitiam, ne [igitur] me tradas oppressoribus meis.
122 Oblecta servum tuum rebus bonis, et ne sinas ut me opprimant superbi.
123 Oculi mei defecerunt [anxie spectando] ad salutem tuam, et eloquium tuae iustitiae.
124 Age cum servo tuo pro tua benignitate, et decreta tua doce me.
125 Servus tuus sum, erudi [ergo] me, ut intelligam tuas obtestationes.
126 Est autem Domino tempus [idoneum] ut agat, siquidem ruperunt legem tuam.
127 Quamobrem praecepta tua amavi magis quam aurum et obrizum.
128 Eamque ob rem omnes constitutiones universas defendo ut rectissimas, omnem autem semitam fallacem odio prosequor.
Pe
129 Quia mirificae sunt obtestationes tuae, iccirco anima mea conservavit eas.
130 Ingressus verborum tuorum lucem offert, et erudit simplices.
131 Eoque aperio meum os, et traho anhelitum, quia praecepta tua desidero.
132 Respice ad me, et benigne mecum agito, ut assoles facere erga nominis tui amatores.
133 Formato gressus meos eloquio tuo, et ne dominetur mihi ulla vanitas.
134 Redimito me ab oppressione humana, ut custodiam tuas constitutiones.
135 Et serenum vultum ostende servo tuo, ac doce me tua decreta.
136 Rivi aquarum descendunt ab oculis meis propter illos qui non custodiunt legem tuam.
Zade
137 Iustus es Domine, et rectum iudicium tuum.
138 Omnino autem praecepisti iustitiam obtestationum tuarum.
139 Conficit me indignatio mea, quod hostes mei obliti sunt verborum tuorum.
140 Est eloquium tuum purgatissimum, idque servus tuus amat.
141 Parvus quidem et contemptus sum, non tamen obliviscor constitutionum tuarum.
142 Iustitia tua sempiterna est iustitia, et lex tua veritas.
143 Periculum et angustia deprehenderunt me, [tamen] praecepta tua meae deliciae sunt.
144 Iustitia obtestationum tuarum aeterna sunt, erudi [ergo] me, ut vivam.
Kuph
145 [Quia] clamo toto corde, annue mihi Domine, ut conservem decreta tua.
146 [Quia] te clamo, serva me, ut custodiam obtestationes tuas.
147 In crepusculo antevertens clamo, et habeo spem in verbo tuo.
148 Oculi mei antevertunt vigilias, ut disseram aliquid de tuo eloquio.
149 Vocem meam exaudi Domine pro tua benignitate, et recrea me secundum iudicium tuum.
150 Propius [me] accesserunt sectantes scelus, qui longe discesserunt a lege tua.
151 Tu [quoque] praesto ades Domine, et omnia praecepta tua veritas.
152 Quod iampridem novi ex obtestationibus tuis, quoniam aeternum eas fundasti.
Res
153 Respice miseriam meam, et eripe me, quoniam tuae legis non sum oblitus.
154 Age causam meam, et me vindica, et recrea me oblato eloquio tuo.
155 Longe absistit ab impiis salus, quia decreta tua non inquirunt.
156 Plurima est misericordia tua Domine, [quocirca] recrea me secundum iudicium tuum.
157 Multos quidem habeo persecutores et hostes, non tamen deflexi a tuis obtestationibus.
158 Videns praevaricatores meipsum excrucio, eo quod eloquium tuum non custodiunt.
159 Respice quod constitutiones tuas amem, o Domine recrea nos pro tua benignitate.
160 A primo tempore [quo in hominum notitiam venit,] verbum tuum veritas est, et omne iudicium tuae veritatis aeternum est.
Schin
161 Principes me persecuti sunt abs re, cor autem meum reveretur verbum tuum.
162 Laetor equidem in eloquio tuo tanquam is qui opima spolia reperit.
163 Mendacium odi, et abominor, tuam autem legem amo.
164 Septies in die laudo te propter iudicia tuae iustitiae.
165 Magna felicitas parata est amantibus legem tuam, quique non impingunt in aliquod offendiculum.
166 Expectavi tuam salutem Domine, tuaque praecepta executus sum.
167 [Et] anima mea custodivit tuas obtestationes, quas ego valde amo.
168 [Et] custodio tuas constitutiones tuasque obtestationes, nam omnes viae meae tibi expositae sunt.
Thau
169 Perveniat meus clamor ad te Domine, [et] erudi me secundum verbum tuum.
170 Perveniat ad te precatio mea, [et] eripe me secundum eloquium tuum.
171 Promant labia mea laudem, quum docueris me decreta tua.
172 Reddat lingua mea eloquiam tuum, nam omnia tua praecepta sunt veritas.
173 Adsit tua manus, quse mihi opem ferat, quia elegi tuas constitutiones.
174 Desidero tuam salutem Domine, tuaque lex deliciae meae sunt.
175 Vivat anima mea, et te laudet, tuumque iudicium ferat mihi opem.
176 Erravi ut ovis quae it perditum, [verum] require servum tuum, quoniam praecepta tua non sum oblitus.

CXX. Canticum graduum.
Dominum in magno meo periculo clamavi, qui annuit mihi.
2 Libera Domine animam meam a labio mendaci, et a lingua dolosa.
3 Quid inferat tibi [deus,] aut quam rem adhibeat tibi o lingua dolosa?
4 Pariter sagittis acutis, quas vir fortis intorquet, et carbonibus iuniperorum similis est.
5 Hei mihi, qui peregrinor inter Mesech, et ago in tentoriis Cedar.
6 Diu anima mea degit cum odientibus pacem.
7 [Nam studeo] paci, sed quum loguor, ipsi ad bellum [parati sunt.]

CXXI. Canticum graduum.
Levo meos oculos ad montes, unde nam veniat auxilium meum.
2 Auxilium meum [venit] a Domino conditore coeli et terrae.
3 Non sinet pedem tuum vacillare, neque dormiscet custos tuus.
4 Ecce non dormiscet, neque dormiet, qui custodit Israelem.
5 Dominus custodit te, Dominus est umbra tua [adstans] tibi ad dextram.
6 [Ideo] sol interdiu non te percutiet [radiis,] neque luna noctu.
7 Dominus custodiet te, ne accidat ullum malum, [et] custodiet animam tuam.
8 Dominus custodiet te quaecunque agentem ab hoc tempore in aeternum.

CXXII. Canticum graduum Davidis.
Laetor quum mihi dicunt, Eamus ad domum Domini.
2 Steterunt pedes nostri o Ierusalem in portis tuis.
3 Ierusalem aedificata est, ut sit civitas in qua simul consociantur homines.
4 Ad quam ascendunt tribus, [nempe] tribus dei, ex obtestatione qua Israelitae obstricti sunt, ut confiteantur nomini Domini.
5 Illic enim constitutae sunt sedes ad iudicium, nempe sedes domus Davidicae.
6 Precamini felicitatem ipsi Ierusalem, ac bene sit iis qui diligunt eam.
7 Sit pax intra tua propugnacula, et prosperitas in palatiis tuis.
8 Propter fratres meos et amicos meos loquar, quod tuam felicitatem concernat.
9 Propter domum Domini dei nostri quaeram quod prosit tibi.

CXXIII. Canticum graduum.
Ad te levo meos oculos qui habitas in coelis.
2 Ecce quemadmodum oculi servorum [intenti sunt] ad manum dominorum suorum, [et] quemadmodum oculi ancillae ad manum suae dominae, sic nostri oculi [conversi sunt] ad Dominum deum nostrum, donec nobis benefaciat.
3 Benigne agas nobiscum Domine, benigne agas nobiscum, quia valde saturati sumus contemptu.
4 Multo iam [tempore] anima nostra satiata est irrisione opulentorum, [et] contemptu superborum.

CXXIIII. Canticum graduum Davidis.
Nisi Dominus qui praesto nobis est, [iuvisset,] dicat nunc Israel.
2 Nisi Dominus qui praesto nobis est, [iuvisset,] insurgentibus in nos hominibus.
3 Vivos iam nos deglutivissent, quum ira in nos aestuarunt.
4 Iam [ut] aquae nos inundassent, et torrens caput nostrum superasset.
5 Iam aquae tumidae superassent animam nostram.
6 Praedicandus est [nobis] Dominus, qui non tradidit nos praedam eorum dentibus.
7 Anima [enim] nostra erepta est laqueo aucupum, et laqueo perrupto nos erepti sumus.
8 Est [ergo] nostrum auxilium in nomine Domini conditoris coeli et terrae.

CXXV. Canticum graduum.
Qui fidunt Domino, ut mons Zion non movebuntur, [sed] permanebunt aeternum.
2 Quemadmodum circum Ierusalem sunt montes, ita Dominus circum suum populum ab hoc tempore in aeternum.
3 Non enim permanebit impietatis pertica in forte iustorum, ne iusti manus suas admoliantur iniquitati.
4 Benefac Domine bonis, et eis qui sunt proba mente.
5 Quique deflectunt ad suas pravitates, eos ducat Dominus [damnatos] cum facinorosis, ut incolumitas sit Israeli.

CXXVI. Canticum graduum.
Quum Dominus restituet postliminio ipsam Zion, videbimur nobis per somnium mala pertulisse.
2 Tuncque os nostrum risu implebitur, et lingua nostra iubilo: tunc dicent inter gentes, Dominus res maximas cum istis egit.
3 Dominus res maximas nobiscum egit, nosque laeti facti sumus.
4 Reduc Domine nostram captivitatem, ut torrentes Austro [siccas.]
5 Qui seminant cum lachrymis, cum iubilo metent.
6 Qui portat vas seminarium, perget flendo: sed portans manipulos suos sub inde redibit cum iubilo.

CXXVII. Canticum graduum Solomonis.
Nisi Dominus aedificet domum, frustra molestias perferunt qui eam aedificant: nisi Dominus custodiat civitatem, frustra vigilat custos.
2 Frustra est quod mane surgitis, et sero quietem capitis, edentes cibum doloribus partum, quum [deus] interim charis hominibus somnum concedat.
3 Ecce liberi sunt haereditas Domini, et fructus ventris est praemium.
4 Liberi in iuventute obtingentes similes sunt sagittis manu validi viri missis.
5 Et beatus est qui pharetram suam illis implevit, [quia] non pudefient, quum disceptabunt cum suis aemulis in porta.

CXXVIII. Canticum graduum.
Beatus est qui timet Dominum incedens per vias ipsius.
2 Nam labore manuum tuarum [parta] edes, beatus eris, et optime habebis.
3 Uxor tua erit similis viti fructiferae in lateribus domus tuae, filiique tui similes plantulis olivarum circum mensam tuam.
4 Ecce enim sic felix reddetur vir qui timet Dominum.
5 Felicem te reddet Dominus e Zion, ut spectes sospitatem Ierusalem omnibus diebus vitae tuae.
6 Et videas filios filiorum tuorum, et salvum statum Israelis.

CXXIX. Canticum graduum.
Saepius oppugnaverunt me a iuventute mea, dicat nunc Israel.
2 Saepius [quidem] oppugnaverunt me a iuventute mea, caeterum non praevaluerunt mihi.
3 Araverunt in dorso meo aratores, et longos duxerunt sulcos.
4 Dominus [autem] iustus dissecuit funes impiorum.
5 Pudefiant, et repellantur retrorsum quotquot odio prosequuntur ipsam Zion.
6 Et similes evadant foeno quod in tectis [nascitur,] quod arescit antequam [quisquam] evellat.
7 Ut metens non impleat manum suam, neque sinum suum qui manipulos colligit.
8 Neque praetereuntes dicunt, Benedictio Domini vobis [obtingat,] bene precamur vobis in nomine Domini.

CXXX. Canticum graduum.
Ex profundo [malorum] te voco Domine.
2 Domine audi vocem meam, tuaeque aures sint intentae ad vocem meae precationis.
3 Si [enim] iniquitates observare velis o deus, domine quis subsistet?
4 Verum apud te clementia est, [et] propterea timeris.
5 Expectavi Domine, expectavit [et] anima, et in verbo tuo spem habeo.
6 Anima mea [expectat] dominum ab agentibus vigilias matutinas usque ad agentes vigilias matutinas.
7 Israel praestoletur Dominum, quia benignitas est apud Dominum, et copiosa redemptio apud eum est.
8 Qui redimet Israelem ab omnibus suis iniquitatibus.

CXXXI. Canticum graduum Davidis.
Domine cor meum non superbivit, neque oculi mei elati fuerunt, neque ostentavi res magnas, nec quae non concessae fuerant, arrogavi mihi.
2 [Male sit mihi] si non comparavi, et similem iudicavi animam meam puero ablactato apud matrem suam: estque anima mea in me similis puero ablactato.
3 Israel praestolare Dominum ab hoc tempore in aeternum.

CXXXII. Canticum graduum.
Memento Domine omnium quibus afflictus fuit David, ut ei bono sit.
2 Qui iuravit Domino, et vovit potenti [deo] Iacobi.
3 [Male sit mihi] si tabernaculum domus meae subiero, si conscendero spondam lecti mei.
4 Si concessero meis oculis somnum, et palpebris meis dormitionem.
5 Donec inveniam locum Domino, et habitacula potenti [deo] Iacobi.
6 Quem audivimus in Ephratha, et invenimus eum in agris sylvestribus.
7 Adeamus habitacula eius, [et] adoremus scabellum pedum eius.
8 Surge Domine [perventurus] ad requiem tuam, tu et arca tuae fortitudinis.
9 Sacerdotes tui iustitiam induant, et homines tui benigni iubilent.
10 Non repulsam a te accipiat unctus tuus propter Davidem servum tuum.
11 Iuravit Dominus Davidi veritatem, neque discedet ab ea: de fructu ventris tui [aliquem] solio tuo imponam.
12 Si custodierint filii tui foedus meum, et obtestationes illas quas docebo eos, etiam ipsorum filii sedebunt tibi in solio in aeternum tempus.
13 Nam Dominus elegit Zion, [et] expetivit eam sibi sedem.
14 [Inquiens,] Haec mea est requies sempiterna, hic habitabo, quoniam expetivi eam.
15 Annonam eius magna felicitate cumulabo, et pauperes eius pane saturabo.
16 Ac sacerdotes eius induam salute, eiusque benigni homines impense iubilabunt.
17 Ibi cornu Davidi germinare efficiam, [et] lucernam paravi uncto meo.
18 Cuius inimicos induam pudore, super ipsum autem efflorebit diadema ipsius.

CXXXIII. Canticum graduum Davidis.
Ecce quam bonum et quam iucundum est, si fratres etiam cohabitent.
2 Perinde est, ac si unguentum bonum capiti [infusum] descendat in barbam, in barbam [inquam] Aharonis, quod descendat in capitium vestimentorum eius.
3 Sicut ros [montis] Hermon, qui descendit in montes Zion: quia Dominus mandavit ibi esse benedictionem, et vitam sempiternam.

CXXXIIII. Canticum graduum.
Ecce praedicate Dominum omnes servi Domini, qui statis in domo Domini [etiam] noctu.
2 Tollite manus vestras cum sanctitate, et praedicate Dominum.
3 Donet te felicitate Dominus e Zion, qui condidit coelum et terram.

CXXXV. Haleluia.
Laudate nomen Domini, vos servi Domini laudate.
2 Qui statis in domo Domini, in atriis domus dei nostri.
3 Laudate deum, quia bonus est Dominus, [et] psallite nomini eius, quia iucundum est.
4 Deus enim elegit sibi Iacobum, et Israelem in suum peculium.
5 Scio enim quod magnus sit Dominus, et dominus noster antecellat omnes deos.
6 Qui fecit quaecunque voluit in coelo et in terra, in mari et in omnibus abyssis.
7 Qui elevat nubes ab extremitate terrae, et fulgura convertit in pluviam, educitque ventum e suis thesauris.
8 Qui percussit primogenita Aegypti pariter in genere hominum, et in pecore.
9 [Et] immisit signa et portenta Aegypto mediae, ipsique Pharaoni et omnibus servis eius.
10 Qui percussit gentes plurimas, et occidit potentissimos reges.
11 Ipsum Sihon regem Amorrhaeorum, et Og regem Basanitidis, et omnia regna Chananaeorum.
12 Deditque terram ipsorum haereditariam, haereditariam suo populo Israel.
13 O Domine tuum nomen aeternum est, o Domine tua memoria sempiterna est.
14 Dominus enim iudicabit suum populum, et de servis suis solatium reportabit.
15 Simulachra gentium sunt argentea et aurea, opus quod manibus hominis producitur.
16 Habent [enim] os, et non loquuntur: habent oculos, et non vident.
17 Habent aures, et non audiunt: nasum habent, nullus tamen flatus est in ore ipsorum.
18 Quibus similes evadant qui ea faciunt, [et] quicunque fidit eis.
19 O domus Israel praedicate Dominum, domus Aharonis praedicate Dominum.
20 Domus Levi praedicate Dominum, o timentes Dominum, praedicate Dominum.
21 Praedicandus est Dominus e Zion, qui Ierusalem inhabitat: haleluia.

CXXXVI. Confitemini Domino, quoniam bonus est, quoniam benignitas ipsius sempiterna est.
2 Confitemini deo deorum, quoniam benignitas ipsius sempiterna est.
3 Confitemini domino dominorum, quoniam benignitas ipsius sempiterna est.
4 Qui solus edit ingentia miracula, quoniam benignitas ipsius sempiterna est.
5 Qui coelum condidit sua intelligentia, quoniam benignitas ipsius sempiterna est.
6 Qui extendit terram super aquas, quoniam benignitas ipsius sempiterna est.
7 Qui fecit luminaria magna, quoniam benignitas ipsius sempiterna est.
8 Solem qui dominium teneat diei, quoniam benignitas ipsius sempiterna est.
9 [Et] lumen atque stellas, quae dominium teneant noctis, quoniam benignitas ipsius sempiterna est.
10 Qui percussit Aegypti primogenita, quoniam benignitas ipsius sempiterna est.
11 Et Israelem eduxit e medio ipsorum, quoniam benignitas ipsius sempiterna est.
12 Manu valida, et brachio extento, quoniam benignitas ipsius sempiterna est.
13 [Et] fidit mare rubrum sectionibus, quoniam benignitas ipsius sempiterna est.
14 Ac traduxit per illud Israelem, quoniam benignitas ipsius sempiterna est.
15 Subvertit autem Pharaonem et eius exercitum in mari rubro, quoniam benignitas ipsius sempiterna est.
16 Qui deduxit populum suum per desertum, quoniam benignitas ipsius sempiterna est.
17 Qui percussit reges magnos, quoniam benignitas ipsius sempiterna est.
18 Et occidit reges potentissimos, quoniam benignitas ipsius sempiterna est.
19 Ipsum Sichon regem Amorrhaeorum, quoniam benignitas ipsius sempiterna est.
20 Et Og regem Basanitidis, quoniam benignitas ipsius sempiterna est.
21 Deditque terram ipsorum haereditariam, quoniam benignitas ipsius sempiterna est.
22 Haereditariam Israeli servo suo, quoniam benignitas ipsius sempiterna est.
23 Qui memor fuit nostri quum essemus oppressi, quoniam benignitas ipsius sempiterna est.
24 Nosque asseruit ab hostibus nostris, quoniam benignitas ipsius sempiterna est.
25 Qui cibum dat omnibus animantibus, quoniam benignitas ipsius sempiterna est.
26 Confitemini deo coeli, quoniam benignitas ipsius sempiterna est.

CXXXVII. Ad flumina Babylonis sedemus, et lachrymamur, quum ipsius Zion memoria subit.
2 Nostrasque citharas suspendimus in salices quae sunt in ea.
3 Ibi enim petierunt a nobis carmina, et qui velut in acervos nos redegerunt, laetitiam [petierunt, dicentes,] Canite nobis carmen aliquod de Zion.
4 Quomodo autem caneremus carmen Domini in terra aliena?
5 Si tui obliviscar o Ierusalem, obliviscatur dextera mea [artis musicae.]
6 Et haereat lingua mea palato meo, si non tui meminero, [et] si non meae laetitiae memoriam ipsius Ierusalem infero.
7 Memento Domine, ut se gesserint filii Edom quum Ierusalem vastaretur, dicentes, Evacuate, evacuate usque ad ipsius fundamentum.
8 O filia Babylonis, quae vastaris, beatus est, qui reddet tibi ea quae nobis intulisti.
9 Beatus qui apprehendet allidetque tuos infantes ad petram.

CXXXVIII. Davidis.
Confitebor tibi toto corde meo, et coram iudicibus psallam tibi.
2 Adorabo in templo tuo sancto, et confitebor nomen tuum propter benignitatem tuam, et propter veritatem tuam, quia eloquium tuum excellentius fecisti omnibus quae praedicantur de te.
3 Quo die te vocavi, annuisti mihi, [et] animo meo robur amplius indidisti.
4 [Quare] confitebuntur tibi Domine omnes reges terrae, quia sermones oris tui audiverunt.
5 Et cantabunt vias Domini, quia magna est Domini maiestas.
6 Nam Dominus sublimis existit, et quod humile est, intuetur: et quod altum est, eminus cognoscit.
7 Quum versabor in medio periculo, recreabis me, [et] manum naso meorum inimicorum impinges, meque servabit dextera tua.
8 Dominus perficiet quod in me inchoavit, Domine tua benignitas sempiterna est, nec opera manuum tuarum omittes.

CXXXIX. Praefecto cantorum, Davidis hymnus.
Domine tu me scrutatus es, et pernovisti.
2 Tu nosti, sive sedeam, sive surgam, [et] procul intelligis cogitationem meam.
3 Incessum meum et accubitum meum eventilasti, et omnes vias meas exploratas habes.
4 Quia non est verbum in lingua mea, quod non universum noveris Domine.
5 A tergo et a fronte me finxisti, et mihi admolitus es manum tuam.
6 Admirabilem in me formando scientiam exhibuisti, et sublimiorem quam ut eam possim attingere.
7 Quo discedam a spiritu tuo? et quo a facie tua fugiam?
8 Si [enim] ascendero in coelum, tu ibi es: et si sternam lectum meum in inferno, tu ades.
9 Si sumam pennas aurorae, et habitem in extrema parte maris.
10 Etiam ibi manus tua reget me, et dextera tua praehendet me.
11 Et si dicam, Verum tenebrae me contegent, etiam nox ipsa lux est circa me.
12 Ac ne tenebrae quidem aliquid tibi occultant, et nox ut dies lucet, tenebraeque et lux tibi iuxta habentur.
13 Tu enim possides renes meos, et me contexisti in ventre matris meae.
14 Tibi confiteor, quod miris et stupendis modis formatus sim, quodque eximia sint opera tua quae optime novit anima mea.
15 Robur meum non tibi occultatum est, quum in abstruso formarer, et velut opere Phrygio effingerer in novissimis terrae partibus.
16 Oculi tui me viderunt quum essem foetus informis, et in libro tuo universa [membra] descripta fuerunt, quae [deinceps multis] diebus formarentur, quibus ne unus quidem dies apud te conficitur.
17 Caeterum o deus, quam paucas tuas cogitationes assequor? et grandes summae excrescunt?
18 Quas si numerare velim, plures sunt quam arena, et experrectus adhuc de te cogito.
19 Siquidem occidis impium o deus, discedant a me sanguinarii.
20 Qui hostes tui loquuntur audacissime, et usurpant [nomen tuum] temere.
21 An non Domine odissem inimicos tuos, et meipsum excruciarem, quum tibi resistunt?
22 Imo consummato odio illos persequor, mihique erunt hostes [perpetuo.]
23 Scrutare me deus, et cognoscito cor meum: proba me, et cognoscito cogitationes meas.
24 Et videto num machiner aliquid pravi, ac deduc me in viam universis in mundo calcandam.

CXL. Praefecto cantorum hymnus Davidis.
Eripe me Domine a pravo homine, [et] a violento viro me conserva.
2 Qui machinantur in corde mala, [et] quotidie concurrunt ad bella.
3 Suamque linguam acuerunt ut serpens, [et] venenum aspidis est in labiis eorum. Saela.
4 Custodi me Domine a manibus impii, [et] conserva me a violento viro, qui cogitant impellere gressus meos.
5 Superbi [enim] absconderunt mihi laqueum et funes, rete quoque propter tramitem extenderunt, [et] laqueos mihi posuerunt. Saela.
6 Dixi Domino, Tu es deus meus, Domine percipito auribus vocem mearum precum.
7 Domine domine fortitudo ad me servandum, tu protegis caput meum, quo die arma capienda sunt.
8 Ne facias Domine impium desideriorum suorum compotem, neve conatus eius provehas, ut superior sit. Saela.
9 Tum caput [hostium] undique me prementium, tum alios operiat malum quod labiis suis struxerunt.
10 Carbones in eos provolvantur, [et deus] igne illos prosternat celeriter, ne resurgant.
11 Vir linguax non sit stabilis in terra, et violentum virum malum venetur, ut praeceps impellatur.
12 Scio quod Dominus faciet iudicium [in causa] humilis, et iudicium [in causa] pauperum.
13 Profecto iusti confitebuntur nomini tuo, [et] probi permanebunt in conspectu tuo.

CXLI. Hymnus Davidis.
Domine te voco, [quare] ad me festina, meamque vocem auribus percipe quum ad te clamo.
2 Valeat precatio mea pro incenso ante te, [ac] levatio manuum mearum pro vespertino sacrificio.
3 Appone Domine custodiam ori meo, et quod conservet ostium labiorum meorum.
4 Ne flectas cor meum ad rem [quancunque] pravam, ne quid moliar cum impietate coniunctum utens opera facinorosorum hominum, neque fruar deliciis ipsorum.
5 Percutiat me iustus benignitate, et arguat me: neque unguentum optimum offendet meum caput: nam ita perstabo, et precatione utar, quum isti mihi mala struunt.
6 Demittentur iudices eorum per loca saxosa, et audient meos sermones, siquidem iucundi erunt.
7 Ossa nostra morti proxima dispersa sunt, perinde ac si quis [ligna] findat, aut terram proscindat.
8 Ad te enim Domine domine oculi mei [coniecti sunt,] et in te spem habeo: ne [igitur] profundas meam animam.
9 Custodi me, ne incidam in laqueum quem mihi tetenderunt, neque in tendiculas facinorosorum.
10 Impiique simul incidant in casses suos, ego autem usque progrediar.

CXLII. Eruditiuum carmen Davidis, precatio [videlicet] quum esset in spelunca.
Voce mea Dominum clamabo, meaque voce ad Dominum precabor.
2 Effundam ante illum eloquium meum, eique exponam meum periculum.
3 Quum deficit in me spiritus meus, tu novisti semitam meam, et quod laqueum mihi absconderunt in via per quam ambulo.
4 Dum respecto ad dextram et video, non est index mihi, et effugium mihi praeclusum est, nec quisquam rationem habet animae meae.
5 Proinde Domine te clamo, [ac] dico, Tu es meum confugium, [et] sors mea in terra viventium.
6 Ausculta meum clamorem, quia valde inops sum, meque a persecutoribus meis eripito, quia praevaluerunt mihi.
7 [Et] educ animam meam e carcere, ut confitear nomen tuum, [ac] iusti coronas imponant sibi propter me, quia in me beneficia contulisti.

CXLIII. Carmen Davidis.
Audi Domine supplicationem meam, [et] percipe meas preces, et per tuam fidem atque iustitiam tuam exaudi me.
2 Neque ambules in ius cum servo tuo, nullus enim vivens coram te iustus est.
3 Inimicus enim persequitur animam meam, et vitam meam humum afflixit, meque detrusit in loca tenebricosa velut iam olim mortuos.
4 Meusque spiritus in me deficit, et cor meum intra me stupuit.
5 Recolo [tamen] tempora superiora, et de omnibus factis tuis commentor, ac dissero de opere manuum tuarum.
6 Expando manus meas ad te, [et] anima mea te [optat] ut terra siticulosa. Saela.
7 Cito exaudi me Domine, [quia] spiritus meus defecit, neque mihi occultes faciem tuam, quia similis factus sum descendentibus in foveam.
8 Fac ut mane audiam benignitatem tuam, quoniam tibi fido, [et] monstra mihi viam quam ingrediar, siquidem te affecto.
9 Eripe me inimicis meis Domine, [nam] apud te [me] abscondi.
10 Doce me ut perficiam voluntatem tuam, quia tu es deus meus: tuusque spiritus bonus deducat me per terram planam.
11 Recrea me Domine propter nomen tuum, et animam meam periculo eripe per tuam iustitiam.
12 Et excinde inimicos meos per tuam benignitatem, ac perde universos hostes animae meae, siquidem servus tuus sum.

CXLIIII. Davidis.
Praedicandus est Dominus rupes mea, qui asuefacit manus meas ad praelium, et digitos meos ad bellum.
2 Benignitas mea, et munitio mea, arx mea, et liberator meus, ac meus clypeus, in quo spem habeo, qui mihi subdit populum meum.
3 Domine quid est homo, quod rationem illius habeas: [et] filius hominis, quod cogites de eo?
4 Homo vanitati similis est, et dies eius umbrae praetereunti.
5 Inclina Domine coelum tuum, et descende, tange montes ut fument.
6 Iaculare fulmen, et dissipa eos, [et] mitte sagittas tuas, ac turba eos.
7 Missis manibus tuis de excelso erue me, [ac] eripe aquis multis, [et] manui alienigenarum.
8 Quorum os loquitur vanitatem, et dextra eorum patrat iniquitatem.
9 O deus canam tibi novum carmen, [et] psallam tibi nablo decachordo.
10 Qui confert salutem regibus, [et] subtraxit Davidem servum suum gladio noxio.
11 Erue me, et eripe me manui alienigenarum, quorum os loquitur vanitatem, et dextra eorum patrat iniquitatem.
12 Ut filii nostri adolescant in iuventute sua velut plantae, [et] filiae nostrae similes sint anconibus, et ornatae ad formam palatii.
13 Sintque cellae nostrae plenae exhibentes annonam perpetuam, ovesque nostrae pariant mille et decies mille in vicis nostris.
14 Boves nostri sub onere exerceantur, non sit ruptura [murorum,] non quisquam abiens in exilium, non etiam clamor in plateis nostris.
15 Beatum populum, cui contigit ita vivere: beatum populum, cuius deus est Dominus.

CXLV. Laus Davidis.
Extollam te, o mi deus rex, et praedicabo nomen tuum sempiternis temporibus.
2 Quotidie te praedicabo, et nomen tuum laudabo sempiternis temporibus.
3 Magnus est Dominus, et impense laudandus, cuius magnitudo impervestigabilis est.
4 Omnia saecula laudibus ferunt opera tua, et fortia facta tua referunt.
5 De maiestatis gloriae tuae decore, et rebus tuis admirandis disseram.
6 Praedicabunt [homines] robur admirandorum operum tuorum, et ego narrabo magnitudinem tuam.
7 Tuaeque bonitatis ingentis memoriam [homines] proment, et iustitiam tuam laeti celebrabunt.
8 Dominus [enim] beneficus est et misericors, patiens et magnae benignitatis.
9 Bonus est Dominus in omnes, et misericordia eius superat omnia opera ipsius.
10 Tibi Domine confitentur omnia opera tua, et benigni tui homines te praedicant.
11 Maiestatem regni tui narrant [homines,] et de tua fortitudine loquuntur.
12 Ut fortia tua facinora, et maiestatem decoris regni tui exponant hominibus.
13 Regnum tuum regnum est sempiternum, et dominium tuum per saecula universa durat.
14 Dominus fulcit omnes corruentes, et erigit omnes inclinatos.
15 Omnium oculi te morantur, tuque illis cibum suum praebes tempestive.
16 Tu aperis manum tuam, et saturas desiderium omnium animantium.
17 Iustus est Dominus in omnibus viis suis, et benignus in omnibus operibus suis.
18 Praesto adest Dominus omnibus vocantibus eum, omnibus eum vocantibus cum veritate.
19 Facit [autem] quicquid volunt timentes eum, et clamorem eorum exaudit, ac servat eos.
20 Dominus custodit omnes diligentes ipsum, perdit autem omnes impios.
21 Domini laudes proferet os meum, omnisque caro praedicabit nomen ipsius sanctum temporibus sempiternis.

CXLVI. Haleluia.
Anima mea lauda Dominum.
Equidem Dominum laudabo dum vivam, et psallam deo meo dum superstes ero.
2 Nolite fidere principibus, [aut] homini, qui servandi facultatem non habet.
3 Cuius corpus redibit in terram suam ubi animam efflaverit, tuncque occidunt omnes ipsius cogitationes.
4 Beatus est qui deum Iacobi habet in suis auxiliis, et spem in Domino deo suo.
5 Qui fecit coelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt, quique custodit aeternum veritatem.
6 Qui vindicat oppressos, [et] panem praebet famelicis, Dominus solvit vinctos.
7 Dominus aperit oculos caecorum, Dominus erigit inclinatos, Dominus amat iustos.
8 Dominus custodit peregrinos, evehitque orphanum et viduam, depravat autem viam impiorum.
9 Aeternum regnabit Dominus, et per omnia saecula deus tuus o Zion: haleluia.

CXLVII. Laudate deum, quia deo nostro psallere bonum, et iucundum est, et decet laudes impendere.
2 Dominus [enim] aedificat Ierusalem, et congregabit profugos Israelitas.
3 Qui sanat fractos corde, et medetur ipsorum doloribus.
4 Qui stellas in numerato habet, ac universas vocat nominibus.
5 Magnus est dominus noster, et ingentis potentiae, cuius intelligentia innumerabilis est.
6 Dominus [enim] evehit mansuetos, [et] deprimit impios usque ad terram.
7 Alternis canite Domino cum gratiarumactione, [et] psallite deo nostro cum cithara.
8 Qui operit coelum nubibus, [et] parat pluviam terrae, et producit foenum in montibus.
9 Qui dat pecori suum pastum, [et] pullis corvorum qui [eum] vocant.
10 Non probat fortitudinem equi, neque delectatur tibiis viri.
11 Delectatur autem Dominus timentibus ipsum, quique praestolantur ipsius benignitatem.
12 Laudibus Dominum prosequere Ierusalem, tuque Zion lauda deum tuum.
13 Quia roborat vectes portarum tuarum, et filiis tuis qui sunt intra te felicitatem donat.
14 Qui pacem constituit intra fines tuos, et te saturat adipe frumenti.
15 Qui mittit eloquium suum terrae, ut verbum eius celeriter currat.
16 Qui dat nivem tanquam lanam, et pruinam spargit ut cinerem.
17 [Et] proiicit glaciem suam ut laminas: quis frigus ipsius sustinebit?
18 Missoque verbo suo liquefacit ea, et vento suo afflat ut aquae fluant.
19 Nunciat autem verbum suum Iacobo, et decreta sua et iudicia sua Israeli.
20 Non egit ad hunc modum cum omnibus gentibus, neque manifestavit eis iudicia: haleluia.

CXLVIII. Haleluia.
Laudate Dominum coelites, laudate eum in excelsis locis.
2 Laudate eum omnes angeli eius, laudate eum omnes exercitus eius.
3 Laudate eum sol et luna, laudate eum omnes stellae clarae.
4 Laudate eum coeli supremi, et aquae quae supra coelos sunt.
5 [Haec inquam] laudent nomen Domini, ipso enim iubente creata sunt.
6 Eaque stabilivit, ut aeternum perstent, ac legem praescripsit, quam transgredi nequeunt.
7 Laudate Dominum terrestres, dracones, et omnes abyssi.
8 Ignis et grando, nix et exhalatio, ventus procellosus, qui verbum eius prosequitur.
9 Montes et omnes colles, arbor fructifera et omnes cedri.
10 Bestia et omne pecus, reptile et avis pennata.
11 Reges terrae et omnes populi, principes et omnes iudices terrae.
12 Iuvenes et virgines, senes pariter et adolescentes.
13 [Hi] laudent nomen Domini, quia nomen ipsius solum sublime est, cuius gloria superat terram et coelum.
14 Et erexit cornu suo populo, [et] laudem omnibus suis benignis hominibus, filiis Israel, populo ipsi coniuncto: haleluia.

CXLIX. Haleluia.
Canite Domino carmen novum, [et] laudem eius in coetu benignorum.
2 Laetetur Israel in conditore suo, filiique Zion exultent in rege suo.
3 Laudent nomen eius cum tibia, tympano, et cithara psallant ei.
4 Dominus enim favet suo populo, [et] ornat mansuetos salute.
5 Gestiant benigni cum honore, [et] iubilent in suis lectis.
6 Voces deum extollentes sint in gutture ipsorum, et gladius anceps in manu eorum.
7 Ut in gentes ulciscantur, [et] corripiant populos.
8 Ut vinciant reges illorum manicis, et magnates eorum compedibus ferreis.
9 Ut [deus] ulciscatur in eos, quemadmodum scriptum est, quod decori erit omnibus ipsius benignis hominibus: haleluia.

CL. Haleluia.
Laudate deum in sanctuario ipsius, laudate eum in firmamento suae potentiae.
2 Laudate eum ob fortitudinem ipsius, laudate eum pro eius eximia magnitudine.
3 Laudate eum clangore tubae, laudate eum nablo et cithara.
4 Laudate eum tympano et tibia, laudate eum organis et fidicula.
5 Laudate eum cymbalis sonoris, laudate eum cymbalis resonantibus.
6 Omnis spiritus laudet deum: haleluia.