JACOBI A VORAGINE
LEGENDA AUREA
VULGO HISTORIA LOMBARDICA DICTA.
AD OPTIMORUM LIBRORUM FIDEM
RECENSUIT
DR. TH. GRAESSE,
POTENTISSIMI REGIS SAXONIAE BIBLIOTHECARIUS.
EDITIO SECUNDA.
CUM APPROBATIONE REV. ADMINISTRATORIS ECCLESIASTICI PER
SUPERIOREM LUSATIAM.
LIPSIAE,
IMPENSIS LIBRARIAE ARNOLDIANAE.
MDCCCL.


pp 741-750


De sancto Martino episcopo.

Martinus quasi Martem tenens, id est bellum, contra vitia et peccata, vel Martinus quasi martirum unus. Fuit enim martir saltem voluntate et carnis mortificatione. Vel Martinus interpretatur quasi irritans vel provocans seu dominans. Ipse namque per meritum suae sanctitatis irritavit dyabolum ad invidiam, provocavit Deum ad misericordiam, dominatus est carni suae per macerationem continuam. Cui scilicet carni ratio sive animus dominari debet, ut dicit Dionysius in epistola ad Demophilum, sicut dominatur dominus servo aut pater filio aut senior lascivo juvenculo. Ejus vitam Severus cognomento Sulpicius discipulus sancti Martini, quem Gennadius inter illustres viros connumerat, scripsit.

Martinus Sabariae Pannoniorum oppido oriundus, sed intra Italiam Papiae alitus cum patre suo, tribuno militum, sub Constantino et Juliano Caesaribus militavit, non tamen sponte, quia ab infantia divinitus inspiratus, cum esset annorum duodecim, invitis parentibus ad ecclesiam fugit et catechumenum se fieri postulavit, et extunc eremum intrasset, nisi carnis infirmitas obstitisset. Sed cum Caesares decrevissent, ut veteranorum filii pro patribus militarent, Martinus, cum esset annorum quindecim, ad militandum urgetur, uno tantum contentus servo, cui tamen Martinus serviens saepius ministrabat et calceamenta detrahebat atque tergebat. Quodam hyemali tempore per portam Ambianensium transiens pauperem quendam nudum obvium habuit. Qui cum a nullo elemosinam accepisset, Martinus hunc sibi servatum intelligens arrepto ense chlamydem, quae sibi supererat, dividit et partem pauperi tribuens reliquam partem rursus induit. Sequenti igitur nocte Christum chlamydis suae, qua pauperem texerat, parte vestitum vidit ipsumque ad circumstantes angelos sic loquentem audivit: Martinus adhuc catechumenus hac me veste contexit. Unde vir sanctus non in gloriam elatus, sed Dei bonitatem cognoscens, cum esset annorum decem et octo, baptizari se fecit et adhuc ad instantiam tribuni sui, qui tempore sui tribunatus expleto se saeculo abrenuntiaturum promittebat, per biennium militavit. Interea irruentibus intra Gallias barbaris Julianus Caesar contra eos pugnaturus pecuniam militibus erogavit, at Martinus nolens deinceps militare donativum recipere noluit, sed Caesari dixit: Christi ego miles sum, pugnare mihi non licet. Indignatus Julianus dixit, quod non religionis gratia, sed metu belli imminentis militiae renuntiaret. Cui Martinus intrepidus respondit: si hoc ignaviae, non fidei adscribitur, crastina die ante aciem inermis adstabo et in nomine Christi signo crucis, non clypeo protectus aut galea hostium cuneos penetrabo securus. Unde custodiri jubetur, ut inermis, ut dixerat, barbaris objiceretur. Sed die sequenti hostes legationem miserunt sua omnia seque dantes. Unde non dubium est, meritis sancti viri talem victoriam sine sanguine datam esse. Exinde relicta militia ad sanctum Hilarium Pictaviensem episcopum perrexit et ab eo acolytus ordinatus monetur a domino per soporem, ut parentes suos adhuc gentiles visitaret. Profectus igitur multa adversa passurum se esse praedixit. Nam inter Alpes incidit in latrones, cumque unus securim in caput ejus vibrasset, ictum ferientis dextrae sustinuit alter. Vinctis tamen post tergum manibus uni eorum custodiendus traditur, percunctanti vero latroni, an timuisset, respondit, nunquam se ita fuisse securum, quia sciret misericordiam Dei maxime in tentationibus affuturam. Incipiensque latroni praedicavit et ipsum ad fidem Christi convertit. Qui Martinum ad viam reducens laudabiliter postmodum vitam finivit. Cum autem Mediolanum praeteriisset, dyabolus in humana specie sibi obvius fuit et, quo tenderet, requisivit. Cui cum respondisset, se, quo eum dominus vocaret, tendere, illo ait: quocunque ieris, dyabolus tibi adversabitur. Cum autem Martinus sibi respondisset: dominus mihi adjutor est, non timebo, quod faciat mihi homo, statim ille evanuit. Itaque matrem convertit, pater vero in errore permansit. Sed cum haeresis Ariana per totum orbem pullularet et ille paene solus obsisteret, publice caesus et extra civitatem ejectus Mediolanum rediit et ibi sibi monasterium statuit, sed inde ab Arianis ejectus ad insulam Gallinariam cum uno solo presbitero perrexit, ubi helleborum gramen venenatum inter alias herbas in cibum sumsit et vicinam mortem sentiens omne periculum et dolorem virtute orationis fugavit. Audiens vero, quod beatus Hilarius de exsilio rediret, obviam ei profectus est et juxta Pictavium monasterium ordinavit, ubi, cum quendam adhuc catechumenum haberet, parumper a monasterio discedens et rediens reperit eum sine baptismo defunctum. Quem in cellam ducens et super ejus corpus se prosternens ipsum sua oratione ad vitam pristinam revocavit. Idem vere homo referre consuevit, quod, dum super eum data sententia obscuris locis deputatus fuisset, per duos angelos judici est suggestum, hunc esse, pro quo Martinus oraret Jussum est igitur, ut per ipsos duos reduceretur et Martino vivus redderetur. Alium insuper, qui laqueo vitam finierat, vitae restituit. Verum cum plebs Turonica episcopo careret, ipsum plurimum renitentem sibi ordinari petiit. Quidam autem ex episcopis, qui convenerant, eo, quod deformis esset habitu et vultu despectabilis, resistebant. Inter quos praecipuus fuit quidam nomine Defensor. Sed cum lector tunc deesset, quidam accepto psalterio primum, quem invenit, psalmum legit, ubi versus hic erat: ex ore infantium et lactentium Deus perfecisti laudem, ut destruas inimicum et defensorem. Et sic ille Defensor est ab omnibus confutatus. Ordinatus itaque episcopus cum populi tumultum non ferret, duobus fere milliariis extra urbem monasterium constituit, ubi cum LXXX discipulis in multa abstinentia vixit. Nam ibi vinum nemo biberat, nisi quem infirmitas coegisset; mollior habitus ibi pro crimine erat. Plurimae civitates de his episcopos eligebant. Cum quidam sub nomine martiris coleretur et a Martino nil de ejus vita vel merito inveniri posset, quadam die super sepulchrum stans oravit dominum, ut, quis esset vel cujus meriti, indicaret. Conversus ad laevam vidit umbram nigerrimam stare, qui a Martino adjuratus dixit, se latronem fuisse et ob scelus percussum esse. Continuo igitur Martinus altare destrui praecepit. Legitur quoque in dyalogo Severi et Galli discipulorum sancti Martini, ubi multa suppleta sunt, quae in ejus vita Severus dimiserat, quod Martinus quodam tempore Valentinianum imperatorem pro quadam necessitate adiit, sed ille sciens eum velle petere, quod ipse nolebat dare, fores palatii sibi claudi fecit. At Martinus semel atque iterum passus repulsam cilicio obvolutus et cinere conspersus per unam hebdomadam cibi et potus abstinentia maceratur. Tunc monente angelo ad palatium venit et nullo sibi prohibente ad imperatorem usque pervenit. Quem cum venientem videret, iratus, quia fuisset admissus, ei assurgere noluit, donec sellam regiam ignis operiret et ipsum imperatorem a parte posteriori ignis succenderet. Tunc sancto Martino iratus assurgens virtutem divinam se sensisse confessus est multumque ipsum complectens sibi omnia, antequam rogaret, concessit multaque munera obtulit, sed Martinus non accepit. In eodem quoque dyalogo legitur, qualiter tertium mortuum suscitavit. Cum enim quidam juvenis defunctus fuisset et mater pro resuscitatione filii beatum Martinum lacrymis exoraret, iste in medio campi, ubi erat innumerabilis multitudo gentilium, genua flexit et cunctis videntibus puer surrexit. Quapropter omnes illi gentiles ad fidem conversi sunt. Eidem quoque viro sancto obediebant etiam insensibilia, vegetabilia et irrationabilia. Insensibilia sicut ignis et aqua. Nam quum in quodam fano ignem misisset, in domo proxima adhaerente agente vento flamma efferebatur. Tunc Martinus super tectum domus adscendens obvium se flammis advenientibus inseruit. Mox contra vim venti flamma retorquetur, ut conflictus quidam compugnantium inter se elementorum videretur. Navis etiam quaedam cum periclitaretur, ut in praedicto dyalogo legitur, quidam negotiator necdum christianus exclamavit: Deus Martini eripe nos, et statim tranquillitas magna successit. Similiter vegetabilia. Nam cum in quodam loco templum antiquissimum diruisset et arborem pini dyabolo dedicatam vellet excidere, obsistentibus rusticis et gentilibus unus eorum dixit: si de Deo tuo fiduciam habes, nos hanc arborem succidemus et tu eam suscipe, et si tecum est Deus tuus, ut dicis, evades. Quo annuente succisae arbori et jam versus eum ibidem ligatum cadenti signum crucis opposuit et in aliam partem rediens rusticos, qui in tuto loco erant, fere oppressit, qui viso miraculo ad fidem conversi sunt. Irrationabilia quoque animalia sibi pluries obedierunt, sicut legitur in praedicto dyalogo. Cum enim canes lepusculum insequentes vidisset, imperavit canibus, ut animal insequi desisterent. Mox illi constiterunt et quasi vincti in suis vestigiis fixi manserunt. Serpens etiam quidam, cum fluvium quendam natando transiret, Martinus ait ad serpentem: in nomine domini jubeo te redire. Mox se ad verbum sancti retorsit et in ripam aliam transmeavit et ingemiscens Martinus ait: serpentes me audiunt et homines non audiunt. Canis similiter quidam cum cuidam ex Martini discipulis latraret, ille ad eum conversus ait: in nomine Martini jubeo te obmutescere. Canis continuo obmutuit, ac si linguam habuisset abscisam. Fuit autem beatus Martinus multae humilitatis, nam leprosum quendam cunctis horribilem Parisiis obviam habens ipsum osculatus est atque benedixit statimque mundatus est. In sacrario quoque residens nunquam cathedra usus est, nam in ecclesia nemo unquam eum sedere conspexit: sedebat autem in sellula rusticana, quos tripodes vocant. Multae dignitatis, quia par apostolis dictus est, et hoc propter gratiam spiritus sancti, qui in eum in specie ignis ad robur descendit, sicut fuit in apostolis. Legitur enim in praedicto dyalogo, quod quadam vice, dum Martinus in cella solus sederet, et Severus et Gallus ejus discipuli prae foribus exspectarent, subito mirabili concussi horrore plures in cella audiunt insimul colloquentes. De quo cum postmodum Martinum requisivissent, ille ait: dicam vobis, sed vos, quaeso, nulli dicatis; Agnes, Thecla et Maria ad me venerunt. Nec tantum illo die, sed saepius sc ab iis confessus est visitari et Petrum et Paulum apostolos a se saepe videri perhibuit. Multae justitiae, cum enim ab imperatore, nomine Maximo, invitatus fuisset et Martino poculum primo fuisset oblatum, sperantibus cunctis, ut post se regi tribueret, presbitero suo dedit nullum aestimans digniorem, qui post se deberet bibere, et indignum judicans, si aut regem aut regis proximos presbitero praetulisset. Multae patientiae; tantam enim in omnibus patientiam servabat, quod, cum esset summus sacerdos, impune saepe a clericis laedebatur nec a sua eos propter hoc caritate repellebat. Nemo illum unquam vidit iratum, nemo moerentem, nemo ridentem, nunquam in illius ore nisi Christus, nunquam in illius corde nisi pietas, nisi pax, nisi misericordia inerat. Legitur quoque in praedicto dyalogo, quod, dum Martinus quadam vice in veste hispida, nigro et pendulo pallio circumtectus super asellum procederet, equis de contra venientibus expavefactis milites in terram saltu praecipiti se dederunt et Martinum arripientes graviter verberaverunt. Ille autem quasi mutus caedentibus terga praebebat, sed magis illi furebant eo, quod ille quasi non sentiens verbera illata contemnere videretur. Protinus autem animalia adeo humo fixa permanebant, ut quantumcumque flagellata velut saxea moveri non possent, quousque ad Martinum redeuntes et peccatum suum, quod ignoranter in eum commiserant, confitentes, ille iis licentiam dedit et gradu concito animalia processerunt. Multae assiduitatis in orando, quia, ut in legenda sua dicitur, nunquam ulla hora momentumque praeteriit, quo non aut orationi aut lectioni incumberet. Inter legendum tamen et operandum nunquam animum ab oratione laxabat, nam ut fabris ferrariis moris est, qui intra operandum pro quodam laboris levamine incudem feriunt, ita Martinus, dum aliquid ageret, semper orabat. Multae austeritatis in se ipso; refert enim Severus in epistola ad Eusebium, quod, cum Martinus in quandam villam suae dyoecesis venisset et clerici lectum sibi plurimo stramine praeparassent, ille ibidem requiescens insuetam mollitiem perhorrescit, quippe qui nuda humo uno tantum cilicio superjecto cubare consueverat. Itaque permotus injuria surgens stramentum omne projecit et se super nudam humum collocavit, circa mediam vero noctem tota illa palea igne accenditur et Martinus excitatus, dum exire tentaret, sed nequiret, ab igne capitur et ejus jam vestimenta uruntur. Rediens vero ad solitum orationis confugium et crucis emittens signaculum in medio ignis intactus permansit et flammas sensit rorantes, quas male expertus erat urentes. Monachi igitur excitati concurrunt et Martinum, quem jam consumtum putabant, de medio flammarum illaesum educunt. Multae compassionis erga delinquentes, quia omnes volentes poenitere compassionis sinu recipiebat. Nam et cum dyabolus Martinum reprehenderet, cur semel lapsos ad poenitentiam reciperet, eidem respondit: si tu ipse, o miserabilis, ab hominum infestatione desisteres et te factorum tuorum poeniteret, ego tibi confisus in domino Christi misericordiam pollicerer. Multae pietatis erga pauperes; legitur in praedicto dyalogo, quod Martinum in quadam festivitate ad ecclesiam tendentem pauper quidam nudus secutus est. Martinus autem archidyacono praecepit, ut egentem vestiret, sed cum hoc ille facere distulisset, ingressus Martinus secretarium tunicam suam illi tribuit et continuo abscedere jussit. Cum ergo archidyaconus moneret, ut ad sollemnia peragenda procederet, ille de se loquens respondit, se ire non posse, donec paupcr vestem accipiat. Archidyaconus vero non intelligens, quia, cum extrinsecus cappa tectus esset, ipsum nudum interius non videbat, pauperem non adesse causatur. At ille: mihi, inquit, vestis deferatur et pauper non aderit vestiendus. Compulsus ille ad forum vadit et quinque argenteis tunicam vilem et curtam, quae dicitur paenula, quasi paene nulla, rapiens ante pedes Martini iratus projecit. Quam ille secreto induit, cujus manicae usque ad cubitum et longitudo usque ad genua protendebatur, et sic missam celebraturus procedit. Dum autem missam celebraret, globus igneus super caput ejus apparuit et a multis ibidem visus fuit. Ob hoc par apostolis dicitur. Huic autem miraculo addit magister Johannes Beleth, quod, cum in missa manus ad Deum, ut moris est, levaret, manicis linteis retro labentibus, cum nec brachia ejus essent grossa nec multum carnosa nec praefata tunica protenderetur nisi usque ad cubitum, remanserunt eadem brachia nuda. Tunc miraculose torques aurei et gemmati deferuntur ab angelis et brachia decenter operiuntur. Qui etiam tonsam quadam vice conspiciens: evangelicum, inquit, mandatum ista complevit; duas tunicas habuit et unam non habenti largita est, ita et vos, inquit, facere debetis. Multae potestatis erga daemones pellendos, saepe enim ipsos daemones ex hominibus expulit. Legitur etiam in dicto dyalogo, quod quaedam vacca a daemone agitata, cum ubique saeviret et multos confoderet et versus Martinum et socios suos in itinere furibunda concurreret, ille manu elevata ipsam sistere jubet. Qua immobili permanente vidit daemonem dorso illius insidentem, quem increpans: discede, inquit, funeste de pecude et innoxium animal agitare desiste. Quo protinus discedente vacca ad ejus pedes prosternitur et ad ejus imperium cum omni mansuetudine ad gregem suum revertitur. Multae subtilitatis ad eos cognoscendos; daemones enim sibi ita conspicabiles reddebantur, ut aperte ab ipso sub quacunque imagine viderentur. Nam interdum daemones in Jovis persona, plurimumque Mercurii, aliquando Veneris vel Minervae transfiguratos se ejus vultibus offerebant, quos ille omnes suis nominibus increpabat, Mercurium maxime patiebatur infestum, Jovem brutum atque hebetem esse dicebat. Quadam etiam vice dyabolus in forma regis purpura et dyademate et aureis caligis ornatus sereno ore laetaque facie sibi apparuit, cumque diu ambo tacuissent: agnosce, inquit, Martine, quem colis; Christus ego sum descensurus ad terras, prius me tibi manifestare volui. Ad hoc cum adhuc Martinus admirans taceret, rursus ait: Martine, cur dubitas credere, cum me videas? Christus ego sum. Tunc ille a spiritu sancto doctus ait: dominus Jesus Christus non se purpuratum, inquit, et dyademate renitentem venturum esse praedixit, ego Christum nisi in eo habitu et forma, qua passus est, nisi crucis stigmata praeferentem venisse non credam. Ad hanc vocem ille disparuit et totam cellam foetore complevit. Martinus autem obitum suum longe ante praescivit, quem etiam fratribus revelavit. Interea Candacensem dyoecesin causa sedandae discordiae visitavit, pergens vero vidit mergos in flumine piscibus insidiantes et quosque capientes: forma, inquit, haec daemonum est, insidiantur incautis, capiunt nescientes, captos devorant, saturari nequeunt devorantes. Imperat igitur, ut relicto gurgite desertas peterent regiones, statimque grege facto montes silvasque petierunt. In illa igitur dyoecesi aliquamdiu commoratus viribus corporis coepit destitui et discipulis indicat se jam resolvi. Tunc omnes flentes: cur nos, inquiunt, pater, deseris aut cui nos desolatos relinquis? invadent enim gregem tuum lupi rapaces. Et ille eorum motus precibus fletibusque flens quoque sic oravit: domine, si adhuc populo tuo sum necessarius, non recuso laborem, fiat voluntas tua. Dubitavit enim paene, quod mallet, quia nec hos deserere nec a Christo volebat diutius separari. Itaque cum aliquamdiu molestia febrium teneretur et a discipulis rogaretur, ut in lectulo suo, ubi in cilicio et cinere decumbebat, stramentum aliquod poneretur: non decet, inquit, filii, christianum nisi in cilicio et cinere mori; ego si vobis aliud exemplum relinquo, ipse peccavi. Oculis ac manibus in coelum semper intentus invictum ab oratione spiritum non relaxabat, et cum supinus semper jaceret et a presbiteris rogaretur, ut corpusculum mutatione lateris relevaret: sinite me, inquit, fratres, sinite coelum potius respicere, quam terram, ut spiritus ad dominum dirigatur. Et haec dicens vidit dyabolum assistere: quid hic, inquit, adstas, cruenta bestia? nihil in me funestum reperies, Abrahae me sinus recipiet. Et in hac voce sub Arcadio et Honorio, qui coeperunt circa annum domini CCCXCV, vitae ejus LXXXI spiritum Deo reddidit vultusque ejus tamquam jam glorificatus resplenduit ac chorus angelorum ibidem concinens a multis auditus fuit. Ad ejus transitum Pictavi sicut Turonici convenerunt ibique magna altercatio orta est. Dicebant enim Pictavi: noster est monachus, nos requirimus commendatum. Quibus ille: vobis ablatus est nobis a Deo donatus. Nocte igitur media Pictavi omnes penitus sopiuntur et sic a Turonicis per fenestram ejectus per Ligerim navigio ad urbem Turonicam cum magno gaudio deportatur. Beatus autem Severinus Coloniensis episcopus, cum die dominica loca sancta post matutinas more solito circuiret, illa hora, qua vir sanctus obiit, angelos cantantes in coelo audivit vocansque archidyaconum interrogat, si aliquid audiret. Et cum se nihil audire diceret et archiepiscopus, ut diligenter auscultaret, moneret, coepit sursum collum extendere, aures erigere et super summis articulis baculo se sustentans stare. Sed dum archiepiscopus pro eo orasset, quasdam in coelo voces audire se dixit. Cui archiepiscopus: dominus meus Martinus est, qui migravit e mundo, et nunc angeli eum in coelum deferunt. Daemones autem affuerunt, qui eum retinere voluerunt, sed nihil in eo reperientes confusi recesserunt. Archidyaconus igitur diem et horam notavit et tunc Martinum migrasse cognovit. Severus etiam monachus, qui vitam ejus scripsit, cum post matutinas leniter obdormivisset, sicut ipse in quadam epistola testatur, sanctus Martinus albis indutus, vultu igneo, stellantibus oculis, crine purpureo, tenens librum in manu dextra, quem de vita ejus idem Severus scripserat, eidem apparuit, cumque post benedictionem in coelum conscendere ipsum videret et cum eo adscendere cuperet, evigilavit. Post hoc autem nuntiis venientibus eadem nocte sanctum Martinum migrasse audivit. Eo quoque die sanctus Ambrosius Mediolanensis episcopus missam celebrans super altare inter prophetiam et epistolam obdormivit, et cum nullus eum excitare praesumeret et subdyaconus nisi ipso jubente epistolam non auderet legere, transactis duarum vel trium horarum spatiis excitaverunt eum dicentes: jam hora praeteriit et populus valde lassus exspectat, jubeat dominus noster, ut clericus epistolam legat. Ad quos ille: nolite turbari, frater enim meus Martinus ad Deum migravit et ego ejus funeri interfui et obsequium praebui, sed ultimam responsionem vobis excitantibus explere non valui. Tunc illi diem ex hora notantes invenerunt sanctum Martinum tunc migrasse ad coelum. Cappam ejus, ut ait magister Johannes Beleth, reges Franciae in proeliis portare consueverunt, unde ipsius cappae custodes cappellani dicebantur. Post mortem autem ejus anno sexagesimo quarto, cum beatus Perpetuus ejus ecclesiam magnifice ampliasset et in eam corpus ejus transferre vellet, semel et bis et tertio jejuniis et vigiliis insistentes sepulchrum ejus nullatenus movere potuerunt, cumque vellent dimittere, quidam senex pulcherrimus iis apparuit dicens: usque quo tardatis? non videtis sanctum Martinum paratum juvare vos, si manum apponitis? Tunc ille cum iis manum supposuit et cum summa velocitate sepulchrum levaverunt et in loco, ubi nunc colitur, posuerunt. Senex autem ille post hoc nusquam comparuit. Haec translatio in mense Julii celebratur. Refert Odo abbas Cluniacensis, quod tunc omnes campanae in omnibus ecclesiis nullo tangente pulsabantur et omnes lampades divinitus accendebantur. Fertur quoque, quod tunc duo socii erant, quorum unus erat caecus et alter contractus. Caecus autem contractum ferebat et contractus caeco viam demonstrabat, sicque taliter mendicantes multam pecuniam acquirebant. Audientes vero, quod ad corpus sancti Martini multi sanabantur infirmi, cum in translatione ejus corpus circa ecclesiam processionaliter duceretur, timere coeperunt, ne praedictum corpus juxta domum, ubi manebat, duceretur et sic ipsi forsitan curarentur. Nolebant enim sanitatem consequi, ne deperiret materia quaestus sui. Quapropter de illa strata fugientes se ad aliam transferebant, per quam corpus nequaquam duci putabant. Dum ergo fugerent, corpori ejus de improviso protinus obviaverunt, et quia Deus multa praestat invitis, ambo contra eorum voluntatem continuo sunt curati, licet de hoc plurimum tristarentur. Ambrosius autem de sancto Martino sic ait: beatus Martinus profani erroris templa destruxit, vexilla pietatis erexit, mortuos suscitavit, ab obsessis corporibus daemonia saeva exclusit ac variis laborantes languoribus salutis remedio sublevavit. Qui ita perfectus inventus est, ut Christum texisset in paupere et veste, quam egenus acceperat, mundi dominum induisset. O felix largitas, qua divinitas operitur! O chlamydis gloriosa divisio, quae militem contexit et regem! O inaestimabile donum, quod vestire meruit divinitatem! Digne huic, domine, confessionis tuae praemia contulisti, digne ei Arianorum subjacuit feritas, digne amore martirii persecutoris tormenta non timuit. Quid erit pro oblatione integri corporis recepturus, qui pro quantitate vestis exiguae Deum vestire meruit et videre? Sic sperantibus contulit medicinam, ut alios supplicationibus, alios visu salvaret.