PSALMORUM LIBER PRIMUS.

I. G. Davidis vatis et regis carmen. H.
1 Beatus homo qui in impiorum consilio non versatur, nec improborum viam insistit, nec in sede scurrarum sedet.
2 Sed Iovae lege delectatur, de ea dies noctesque cogitans.
3 Hic arbori similis est, ad aquae rivum satae, fructum suum suo ferenti tempore, foliis non deciduis, omniaque facit prospere.
4 Impii contra similes sunt paleae, quam ventus agitat.
5 Itaque impii in iudicio, scelerati in bonorum coetu non consistent.
6 Nam et bonorum viam curat Iova, et malorum via peritura est.

II. 1 Quid tumultuantur gentes? populi vana conantur?
2 Conspirant orbis reges? coeunt optimates contra Iovam atque eius unctum?
3 Abrumpamus eorum nexus: abiiciamus eorum vincula.
4 Ridet coelicola: ludificatur eos Dominus.
5 Tandem eos iracunde alloquetur, et sic incandescens perturbabit.
6 Ego vero regem meum in Sionem meum sacrum montem creavi.
7 Narrabo Iovae decretum, qui mihi dixit: Tu filius meus es, ego te hodie genui.
8 Postula a me, et tibi gentes in haereditatem, orbis fines in possessionem dabo:
9 quos tu sceptro regens ferreo, tanquam fictile collidas.
10 Quamobrem sapite, o reges, corrigimini, o terrarum gubernatores.
11 Servite Iovae timide, exultantes trepide.
12 Osculamini natum, ne si indignetur, vestras res praedatis, illius ira protinus incensa: cui felices quicunque confidunt.

III. 1 Cantio Davidis, Absalomum filium suum fugientis.
2 O Iova quam multi me infestant? quam multi in me consurgunt?
3 quam multi negant ullam animae meae in Deo salutem esse positam? Sela.
4 Atqui tu, Iova, meus es clypeus, et gloria, quique meum caput extollis.
5 Qui mea voce invocatus, me ex tuo sacro monte exaudis:
6 quo quidem tutante me ita cubo, dormio, expergefio, ut hominum legiones, quae me circumsideant, non reformidem.
7 Age Iova, defende me mi Deus, qui meis omnibus adversariis malas feris, impiorum dentes confringens.
8 Tuum est, Iova, conservare, tuoque tuos favore prosequi. Sela.

IIII. 1 Praecinenda fidibus cantio Davidis.
2 Invocantem me exaudi o Deus aequitatis meae qui me ex rebus adversis explicas: miserere mei, et meas exaudi preces.
3 O hominum genus, quousque meam gloriam in infamiam? quousque falsa studentes, amabitis frivola? Sela.
4 At cognoscite ut Iova me pium sibi secreverit quem se invocantem exaudiat.
5 Horrete peccare, haec cum animis vestris cogitantes, in vestris cubilibus, et silete. Sela.
6 Facite sacrificia iusticiae, Iovae confidentes.
7 Verum quis nobis exhibebit bona? (inquiunt multi) collustra nos luce tui vultus Iova,
8 qui meum animum voluptate afficis ob annonam frumenti, atque vini, quibus abundant:
9 quique me solus ita in tuto collocas, ut quiete cubem simul, atque dormiam.

V. 1 Praecinenda ad lyram cantio Davidis.
2 Verbis meis ausculta Iova: perpende cogitationem meam: attende meae querelae vocem, mi rex atque Deus. Te enim oro.
3 Iova mane vocem meam audis, mane tibi praesto sum intentus.
4 Neque enim is Deus es cui placeat improbitas, cui familiares sint mali,
5 cuius oculis obversentur insani: Odisti maleficos omnes:
6 falsiloquos perdis: abominaris sanguinarios et fraudulentos, Iova.
7 At ego, pro tua singulari clementia, te, aedem tuam ingressus, religiose ad tuam sacram cellam veneror.
8 Iova deduc me per tuam iusticiam, propter adversarios meos: dirigens ante me tuam viam.
9 Nam in eorum ore nihil certi est: pectus eis dirum est: guttur sepulchrum patens: lingua blandiuntur.
10 Perverte eos Deus: decidant de suis consiliis: ob eorum tot scelera profliga eos, qui sint in te contumaces.
11 Laetentur autem perpetuo, quicunque tibi confidunt: ovent te eos protegente, exultent in te tui nominis amantes.
12 Nam tu Iova iustos beas, eos favoris scuto coronans.

VI. 1 Praecinenda fidibus ad octavam cantio Davidis.
2 Iova noli in me iracunde animadvertere: noli me atrociter punire.
3 Miserere mei aegrotantis Iova: sana me Iova, et membris et animo valde perturbatum: tu vero Iova quid cunctaris?
4 Reconciliare Iova: libera hanc animam: conserva me pro tua clementia.
5 Nam in morte quidem quae tui fiet mentio? apud inferos quis tibi gratias aget?
6 Fessus sum gemendo: lectum meum totas noctes madefaciens: cubile lachrymis humectans.
7 Oculi mihi prae moerore contabescunt, et inter tot hostes meos consenescunt.
8 Facessite a me omnes malefici: nam exaudit Iova meam vocem flebilem.
9 Exaudit Iova meam supplicationem: Iova meas preces admittit.
10 Pudeat cum vehementi perturbatione omnes inimicos meos: aversos pudeat protinus.

VII. 1 Defensio Davidis, quam Iovae cecinit ob Aethiopem Ieminiensem.
2 Iova mi Deus, cui confido, defende et libera me a meis tot infestis, ne ille quasi leo raptam mihi vitam laceret indefensam.
3 Iova mi Deus, si id feci: si sontes manus habeo:
4 si malum malo rependi, aut mihi immerito adversantem spoliavi: insectetur hostis hanc animam, assecutusque meam vitam ad terram proculcet, et gloriam pessundet humi. Sela.
5 Insurge Iova in iram: incitare propter adversariorum meorum saevitiam, et de me quod decrevisti iudicium repraesenta,
6 populosaque stipatus concione, eam ob causam in sublimi sedeto.
7 O Iova, populorum arbiter, iudica de me ex innocentia atque integritate, qua sum praeditus.
8 Quaeso te, ut coercita impiorum perversitate, iustos confirmes, o iuste Deus, qui corda exploras atque renes.
9 Meum quidem praesidium in Deo situm est, conservatore hominum frugi.
10 Qui quidem Deus iudex iustus est: Deus quotidie minatur.
11 At iste non solum non se corrigit, sed etiam gladium suum acuit: arcum intendit, et componit,
12 comparatis ad hoc telis mortiferis, et factis ad instandum sagittis.
13 En parturit iniquitatem: et facinore gravidus, nefas pariet.
14 Fossam excindit, et cavat, casurus in foveam a se factam.
15 Retorquebitur eius conatus in caput ipsius, eius iniustitia in ipsius verticem deferetur.
16 At ego Iovam, ut eius iustitia dignum est, celebrabo, Iovae nomen cantans supremi.

VIII. 1 Praecinenda ad Githith cantio Davidis.
2 O Iova Domine noster, quam nobile tuum nomen est in toto orbe terrarum? qui cum tuam maiestatem in coelis collocaveris,
3 per os infantium et lactentium potentiam, propter adversarios tuos, fundas in coercendis hostibus et infestis.
4 Equidem cum coelos, opera digitorum tuorum, cum lunam et stellas a te conditas video:
5 quid est homo, ut eius memineris? quid est homine natus, ut eum cures?
6 Atqui eum propemodum Deum fecisti, tantaque gloria et autoritate ornasti,
7 ut operum tuarum manuum Dominum feceris, omniaque eius pedibus subieceris,
8 non solum pecora omnia, tam maiora, quam minora, verum etiam bestias agrestes,
9 volucres aereas, et pisces marinos, marina peragrantes itinera.
10 O Iova Domine noster, quam nobile tuum nomen est in toto orbe terrarum?

IX. 1 Praecinenda ad Muthlabben cantio Davidis.
2 Celebrabo te Iova tota mente, narrans tua tot miracula:
3 laetabor et exultabo in te, tuum cantans supremum nomen:
4 cum retro versi hostes mei per te lapsi perierint.
5 Nam tu causam, litemque meam agis, pro iusti iudicis tribunali sedens.
6 Tu gentes protelas: impios perdis, eorum nomen in omnem abolens aeternitatem.
7 O hostis, desiere perpetuo vastationes: tu quidem urbes sic evertisti, ut earum memoria simul perierit.
8 Sed Iova, composito ad iudicium tribunali suo, sedet in perpetuum:
9 et mundum iuste iudicans, ius populis ex aequo dicet:
10 eritque Iova praesidio tenuibus, praesidio in temporibus adversis.
11 Et tibi Iova confident, qui tuum novere nomen: qui quidem tui studiosos non deseras.
12 Cantate Sionis habitatorem Iovam, praedicando per populos eius naturam:
13 qui eorum quos curat iniurias persequatur, haud immemor inopum querimoniae.
14 Miserere mei Iova: aspice ut a meis opprimar osoribus: retrahe me de ianua lethi:
15 ut in tua exultans tutela, tuas tot laudes intra puellae Sionis portas, sic enarrem:
16 Demerguntur in factam a se foveam gentes: capitur earum pes occultato ab ipsismet reti:
17 patet Iovam ius facere impiis suarum opere manuum irretitis. Higaion Sela.
18 Retro labentur in tartara impii, gentes omnes immemores Dei.
19 Neque enim perpetuo erunt in oblivione pauperes, non semper erit irrita spes inopum.
20 Insurge Iova, ne corroborentur homines, iudicentur apud te gentes.
21 Statue eis Iova documentum, quo se homines esse, gentes intelligant. Sela.

X. 1 Cur Iova procul abes? cur lates in temporibus adversis?
2 Impii superbe insectantur inopes, suis ipsi conatibus capiendi.
3 Nam sibi placet impius in sua libidine, et sibi Iovae contemptor avarus gratulatur.
4 Impius (qua est arrogantia) non solum Deo non studet, verum etiam omnes eius conatus eo spectant, nullus ut Deus esse videatur.
5 Eius facta semper atrocia sunt: et sublatis ab eius conspectu tuis placitis, omnes infestos suos floccifacit.
6 Et quoniam in malo non est, nunquam se convellendum cogitat.
7 Periurio plenum os habet, fraudibusque et perfidia: subest eius linguae facinus atque scelus.
8 Subsidet in insidiis triviorum, ex occulto occisurus insontes, oculis in desertos intentis.
9 Insidiatur ex occulto, veluti leo ex lustris: insidiatur ad inopes invadendos: inopes invasurus, in suum rete pertractos.
10 Contrahit humiliter se, ut eius impotentia cadant derelicti:
11 cogitans Deum immemorem esse, abditoque vultu, nunquam haec aspecturum.
12 Surge Iova Deus, affer manum tuam, noli inopum oblivisci.
13 Cur Deum contemnat impius, te non esse animadversurum cogitans?
14 Vides enim, et ita facinorosam cernis improbitatem, ut eam in potestatem tuam redigas: tu derelictorum tutor, et pupillorum defensor.
15 Frange brachium impiorum, atque perversorum, ita ut eorum impietas, si quaeratur, non extet.
16 Iova tu rex es in omnem aeternitatem, cuius de terra pereunt gentes.
17 Inopum vota exaudis Iova, eorum mentes componens, aurem praebens,
18 pupillis tenuibusque patrocinans, ne deinceps amplius terrestres grassentur homines.

XI. 1 Praecinendum Davidis.
2 Cum Iovae confidam, cur animae meae sic dicitis? facesse in vestrum montem volucris.
3 Ecce autem arcus intendunt impii, adaptatis ad nervum suis sagittis, ut clam in homines frugi iaculentur.
4 Quod si fundamenta diruuntur, quid agent iusti?
5 Iova in suo sacro palatio, Iova in coelis habens solium, suis oculis aspicit, suis luminibus hominum genus probat.
6 Iova iustos approbans, impios autem et iniustitiae amantes, animi odio prosequens,
7 in impios tendiculas, ignem, sulphur, atrocemque ventum depluet, haec sors est eis exantlanda.
8 Iustus enim Iova virtutes amat, praesensque probitatem contemplatur.

XII. 1 Praecinenda ad octavam cantio Davidis.
2 Succurre Iova: nam defecere pii, desierunt fideles esse in hominum genere.
3 Nequiter loquuntur inter sese blandis labris, mente duplici loquuntur.
4 Excindat Iova omnia blanda labra, linguam magniloquam,
5 ita dicentium: Nos linguis nostris pollebimus: labra nostra penes nos sunt: quis noster est dominus?
6 Propter inopum calamitatem, propter egenorum gemitum, iamiam se surrecturum Iova promittit, et eis salutem contra illos eorum contemptores allaturum.
7 Promissa Iovae promissa pura sunt, ut in argilacea exploratum fornace argentum, septies perpurgatum.
8 Tu Iova conserva eos, tuere nos ab hac natione in perpetuum.
9 Ubique obversantur impii, excellente apud hominum genus nequitia.

XIII. 1 Praecinenda cantio Davidis.
2 Quousque tandem Iova immemor eris mei? quousque mihi tuum vultum subtrahes?
3 Quem ad finem interim animo sollicitus, mente anxius ero? quousque mihi meus insultabit hostis?
4 Respice, exaudi me Iova, mi Deus, illustra meos oculos, ne mortem dormiam:
5 ne meus hostis me a se victum iactet: ne, me labefacto, mei exultent adversarii.
6 Ego vero tua fretus clementia, in tuo praesidio mente exultabo, Iovam sic de me promeritum canens.

XIIII. 1 Praecinendum Davidis.
Cogitant cum animis suis insani, non esse Deum: adeo depravata et detestanda sunt natura, ut nullus recte faciat.
2 Iova de coelo despexit hominum genus, ut videret num quis ita saperet, ut Deum curaret.
3 Universi (proh scelus) deflexerunt, ut non sit qui recte faciat, ne unus quidem.
4 An non intelligunt tot malefici, qui meos comedunt, sese panem comesse Iovae, quem non invocant?
5 Sed aliquando pavore corripientur: nam Deus adest generi iustorum.
6 Vos inopum consilium exprobratis, quorum fiducia Iova sit.
7 Quis ex Sione salutem det Israelitis? ut Iova suos revocante captivos exultent Iacobei, laetentur Israelitae?

XV. 1 Davidis cantio.
Iova quis deget in tabernaculo tuo? quis in tuo sacro monte habitabit?
2 Qui sincere se gerit, aequumque facit, et verum ex animo loquitur.
3 Qui lingua sua non detrectat: non malefacit alteri: dedecus aliis non imponit.
4 Qui improbos despectui habens, Iovae reverentes honorat: quodque iuravit alteri, non revocat.
5 Non pecuniam suam foenerat, non donum adversus innocentem accipit.
6 Haec qui facit, nunquam convelletur.

XVI. 1 Davidis segmentum.
2 Custodi me, o Deus, qui tibi confido,
3 quique Iovae sic dico: Cum tu sis Dominus, meorum bonorum non indigus:
4 Ego me sanctis et nobilibus in terra versantibus unice oblecto.
5 At eorum, qui multo cum labore alio properant, neque libamina cruenta libo, neque nomina meis usurpo labiis.
6 Tu Iova, qui mihi pro legitima possessione et conditione es, meam sortem sustines.
7 Accidit mihi amoena regio: evenit mihi elegans haereditas.
8 Grates ago Iovae, qui mihi sic consulit, ut etiam mei renes me noctu castigent.
9 Iovam mihi iugiter habeo propositum, quo mihi dextero non labefiam.
10 Itaque non tantum animo et mente laetor, et exulto, verumetiam ipsum corpus meum tuto degit: quoniam tu non es animam meam relicturus Orco, non es passurus ut pius tuus corruptionem patiatur.
11 Sed me vitae viam docebis tu, apud quem plena gaudiorum adest copia, cuius in dextera perennes sunt voluptates.

XVII. Davidis precatio.
1 Audi Iova innocentiam, attende meae querimoniae: ausculta precibus, quas non fallacibus profero labiis.
2 A te meum ius proficiscatur: spectent oculi tui aequitatem.
3 Probes licet meum cor, et me nocte aggressus explores: non deprehendes me aliud in pectore, aliud in ore habere.
4 Quod ad hominum facta attinet, ego ex tuorum labiorum sententia inhumanorum vias evito.
5 Sustine gressus meos in tuis orbitis, ne mea labefiant vestigia.
6 Ego te ideo invoco, quoniam tu mihi exoraris, Deus: praebe mihi tuam aurem, et exaudi meam orationem.
7 Utere tua mirifica clementia, qui tua fretos dextera defendis ab insurgentibus in ipsos.
8 Custodi me ut oculi pupillam, abdens me in alarum umbra tuarum,
9 ob impios qui me infestant: ob hostes meos, qui meae necis cupidi, me circumvallant:
10 et ore obesitate farcto, superbe loquuntur:
11 iamque gressus nostros obsident, oculis ita compositis, ut ad terram conquiniscant:
12 similes avido rapiendi leoni, aut in latibulis sedenti leunculo.
13 Exurge Iova: praeverte atque perdoma illos:
14 defende hanc animam ab impiis, gladio tuo:
15 a mortalibus, manu tua Iova, a mortalibus mundanis, qui sua habent in hac vita, te eorum ventres de tuo penu ita replente, ut satientur inde nati, reliquiasque suas posteris suis relinquant.
16 At ego per iustitiam vultum tuum videbo, tum satiandus, cum tua experrecta fuerit imago.

XVIII. 1 Praecinendum cultoris Iovae Davidis, qui Iovae huius verba carminis dixit, cum eum Iova liberasset, cum a caeteris omnibus eius hostibus, tum a Saulo.
2 Adamo te Iova, meae vires.
3 Iova mea rupes est, arx mea, meus liberator, meus Deus, meum numen cui confidam, meus clypeus, et meae cornu salutis, meumque propugnaculum.
4 Quem Iovam cum laudatum invoco, defendor a meis hostibus.
5 Cum me mortis lora circumcingerent, improborum torrentes turbarent,
6 Orci lora circundarent, mortis laquei praepedirent:
7 in hac mea angustia invocatus a me Iova, imploratus a me Deus meus, meam vocem de suo exaudivit palatio, meaque ad eum querimonia ad eius pervenivit aures.
8 Tum commota tellus contremiscere, et concussae montium moles cohorrescere: namque iratus ille,
9 fumum naribus exhalans, ardentem ignem faucibus eiaculans, et carbonibus exardescens,
10 proclinato coelo descendebat, ac subiecta pedibus suis caligine,
11 in Cherubo inequitans volabat, seque alis venti librabat.
12 Circundederat autem sibi quasi latebram tenebrarum, atrarumque aquarum, et aetherearum nubium quasi umbraculum.
13 Quibus nubibus ad eius praesentiae fulgorem discussis, grando et candentes emicabant carbones.
14 Tum Iova supremus de coelis intonare, cumque fragore grandinem et igneos agere carbones,
15 telaque sua iaculans illos dissipare, et crebris reddere fulguribus attonitos.
16 Ad has Iovae minas, et spirantem ex eius naribus ventum, aperti sunt aquarum gurgites, et fundamenta patefacta mundi.
17 Tum ille me desuper recipiendum, et ex tam multis aquis curavit extrahendum,
18 me liberavit ab hoste meo tam valido, ab adversariis meis qui erant me potentiores.
19 Illi quidem me meo periculosissimo tempore invaserant: sed Iova mihi adminiculatus,
20 me in apertum eduxit, et pro suo erga me favore tutatus est.
21 Remuneratus est me Iova digna mea innocentia mercede, et digno mearum manuum puritate praemio affecit.
22 Nam Iovae praescripta conservaveram, nec impius erga Deum meum fueram.
23 Quin eius omnia iura mihi habueram proposita, nec eius instituta a me reieceram: sed erga eum integer, a vitio me abstinueram.
24 Ergo mihi Iova dignum innocentia mea, et manuum sinceritate sibi perspecta, praemium rependit.
25 Tu te benignis benignum, integris viris integrum,
26 puris purum, perversis intractabilem praebes.
27 Nam et inopes homines defendis, et superborum deprimis supercilia.
28 Etenim tu mihi lucem accendis, tu Iova mi Deus meas tenebras lumine disiicis.
29 Ergo per te cuneos perrumpo, per Deum meum transilio muros:
30 cuius Dei ratio simplex, cuius Iovae promissa proba sunt:
31 qui omnibus sibi fidentibus est quasi clypeus.
32 Nam quis est Deus praeter Iovam? quod est numen, excepto Deo nostro?
33 qui Deus me viribus accingit, et mores meos reddit integros:
34 qui meos pedes cervinos efficiens, in edita me loca sistit:
35 qui manus meas ad bellum sic edocet, ferreos ut arcus hisce frangam lacertis.
36 Tu mihi defensionis tuae clypeum subministras:
37 Tu me tua et dextera sustentas, et mansuetudine auges,
38 adeoque gressus meos sub me explicas, ut mea non titubent vestigia.
39 Ergo meos persequens hostes assequor, nec nisi confectis illis revertor:
40 et eos ita trucido, ut surgere nequeant, mihi sub pedes collapsi.
41 Tu mihi virtute ad bellum accincto, meos adversarios subiicis:
42 mihi hostes terga dare cogis, ita ut infestos meos evertam,
43 invocantes illos quidem, sed indefensos, Iovam, sed non exaudientem,
44 dum ego eos quasi pulverem in auras comminuo, et tanquam vicorum lutum contundo.
45 Tu me ex populi seditionibus liberas, et gentium caput efficis,
46 adeo ut mihi ignoti serviant homines, et ad nutum obediant.
47 Genus extraneum mihi perdomatur: genus extraneum concidit, intra sua claustra formidans.
48 Vive Iova, tibi grates numen meum, extollendus es Deus meae salutis,
49 Deus qui mihi supplicia sumere das, populosque domas:
50 qui me ex hostibus meis eripis, ab infensis meis vindicas, a crudeli homine liberas.
51 Quare te celebrabo apud gentes Iova, tuum nomen cantans,
52 qui tantas regi tuo victorias concilies, in unctum tuum Davidem, inque eius stirpem beneficia conferens aeterna.

XIX. 1 Praecinenda cantio Davidis.
2 Coeli enarrant Dei gloriam, et opus eius manuum ostendit aether.
3 Cuius rei cognitionem parit dierum noctiumque vicissitudo, quasi fundens orationem:
4 idque ita, ut nullus sermo, nulla lingua sit, ubi non audiatur eorum vox:
5 quorum regula ad omnes terras, quorum oratio ad ultimum pertingat orbem: in illis quidem tabernaculum posuit solis,
6 Qui quasi sponsus prodit ex suo lecto geniali, exultans ut athleta ad decurrendum curriculum.
7 Atque ab ultimis coeli carceribus profectus, ad alterum pergit extremum, nec quicquam est quod eius lateat ardorem.
8 Iovae lex integra animum recreat: Iovae fidum oraculum ex infante reddit sapientem.
9 Iovae mandata recta mentem exhilarant: Iovae pura disciplina illustrat oculos.
10 Iovae castus metus perpetuo manet:
11 Iovae sententiae verae simul et aequae sunt,
12 longe et auro obrizoque iucundiores, et favorum dulciores nectare.
13 Et quidem ego tuus eis instructus sum, in quibus sane obeundis amplum quaeritur praemium.
14 Sed errores quis perspiciat? ab occultis expia me,
15 tum etiam ab eis, quae data opera commisi, vendica tuum me, ne dominentur in me: tum integer ero, et a tot peccatis innocens.
16 Macte esto hac et oris mei oratione, et mentis cogitatione, Iova meum numen, atque vindex.

XX. 1 Praecinenda cantio Davidis.
2 Exaudiat te Iova temporibus adversis: protegat te nomen Dei Iacobeorum.
3 Mittat auxilium tibi ex fano, ex Sione tibi opituletur.
4 Memor sit tuorum tot fertorum, hostiamque tuam vertat in cinerem. Sela.
5 Det tibi quod habes in animo, et omne tuum consilium perficiat.
6 Nos in tua victoria ovabimus, in Iovae Dei nostri nomine signa extollentes, qui Iova omnia postulata tua perficiat.
7 Nunc intelligimus Iovam de suo sancto coelo exoratum, defendere unctum suum, salutaris dexterae suae viribus.
8 Alii currus, alii equos: at nos Iovae Dei nostri nomen memoramus.
9 Illi subacti cadent: at nos erecti consistemus,
10 Iova regem defendente, et nos invocantes exaudiente.

XXI. 1 Praecinenda cantio Davidis.
Iova in tua potentia gaudet rex, inque tua defensione exultat maiorem in modum:
2 ut cui tu mentis optata concesseris, nec orationis postulata denegaveris. Sela.
3 Nam eum egregiis affecisti beneficiis, eiusque capiti auream imposuisti coronam:
4 et vitam a te roganti aetatis longitudinem dedisti perennem.
5 Magna eius est tuo praesidio gloria, qui praeter decus, et autoritatem, quam ei tribuisti,
6 etiam faustitatem concilies aeternam, eum tui voluptate vultus laetificans.
7 Nam Iova, supremique clementia fretus rex, non convelletur.
8 At hostes tuos omnes assequetur ista manus: ista dextera tuos adversarios deprehendes:
9 eosque tum, cum irasceris, o Iova, quasi in ardentem redactos fornacem, ira tua conficies, atque igne consumes:
10 eorumque foetum ex orbe terrarum, eorum stirpem ex hominum genere tolles.
11 Moliuntur enim tibi malum, conantur scelus, quod non poterunt.
12 Nam tu eis pro scopo collocatis, recta in eos tuis nervis collineabis.
13 Insurge Iova cum tua potentia: nos tuam carminibus virtutem cantabimus.

XXII. 1 Praecinenda super aurorae cerva, cantio Davidis.
2 Mi Deus, mi Deus, cur me dereliquisti? cur a meis verbis querulis remota salus est?
3 Ego voco mi Deus interdiu, nec tu exaudis: noctu et quidem sine ulla intercapedine.
4 Atqui tu sanctus ille manes, laus Israelitarum.
5 Tibi confisi sunt maiores nostri, et tu confidentes liberasti.
6 Te invocantes liberati sunt: tibi confidentes, non sunt frustrati.
7 At ego vermis sum, non homo: hominum opprobrium, et populi contemptus.
8 Quicunque me vident, sannis, et capitis nutu sic illudunt: Iova nixus est, liberet eum, eripiat eum, postquam eius tam cupidus est.
9 Tu quidem is es qui me ex alvo extraxisti, qui mihi etiam sub maternis uberibus fiduciam dedisti.
10 Tibi iam ab utero commissus sum, ab alvo matris meae tu mihi Deus es.
11 Noli a me abesse in tam praesenti periculo, subveniente nullo.
12 Tot me tauri circundant, opimi boves Basanici circumsident, faucibus inhiant mihi leones rapaces, et rugientes.
13 Diffluo ut aqua: dissolvuntur omnes artus mei: cor mihi mediis in visceribus quasi cera colliquescit.
14 Arescunt tanquam testa vires meae: lingua mihi faucibus adhaeret: denique tu me in mortis cinerem redigis.
15 Circumsistunt enim me canes, me circumvallat improborum caterva, qui mihi manus et pedes perfoderunt.
16 Enumerare possem omnia ossa mea, ipsi me intuentes aspiciunt:
17 meaque inter sese vestimenta partiti, super veste mea sortem iecerunt.
18 Tu vero Iova abesse noli: o meae vires, ad succurrendum mihi festina:
19 Eripe animam meam ex gladio, hanc unicam ex caninis unguibus.
20 Defende me ab ore leonis: assere me a cornibus monocerotiis.
21 Praedicabo nomen tuum meis fratribus, in medio te coetu collaudans.
22 Qui Iovam reveremini, laudate eum: hunc omnes Iacobi posteri honorate, hunc formida omnis Israelitica progenies:
23 qui quidem inopum inopiam non despiciat, aut abhorreat: nec eos aversetur, sed clamantes exaudiat.
24 A te mea laudatio in frequenti conventu, dum mea vota reddam apud tui reverentes.
25 Comedent inopes ad satietatem: Iovam laudabunt eius studiosi, animisque vivent in perpetuum.
26 Iovae memores ad eum se convertent omnes orbis regiones, et te coram omnes gentium nationes adorabunt:
27 Iova regnum tenente, et gentibus imperante.
28 Comedent, et adorabunt omnes orbis opulenti, ei se summittent omnes qui in pulverem rediguntur:
29 eorumque progenies, quorum vita non perdurat, eum colent, et Domini fiet in futurum mentio:
30 venientque qui posteris exponant, qua sit usus iustitia.

XXIII. 1 Davidis cantio.
Pastor meus est Iova, nihil mihi deest:
2 In graminosis pascuis me stabulat: me ad tranquillas ducit aquas,
3 meum recreat animum, me per iustitiae semitas propter suum nomen deducens.
4 Itaque licet per atram letiferamque vallem ingrediar, nihil mali metuam, quod tu mihi adsis, meque tua virga consoletur et pedum.
5 Tu mihi mensam instruis in adversariorum conspectu meorum, meumque caput unguento perungis, exuberante meo poculo.
6 Quinetiam, me bonitas et benignitas, quamdiu vivam, sequetur, incolamque Iovae domum longo aevo.

XXIIII. 1 Davidis cantio.
Iovae est terra, et quicquid ea continetur: orbis, et eius incolae.
2 Nam ipse eam super mari fundavit, superque fluminibus fixit.
3 Quis ascendet in montem Iovae? quis in eius sacro loco stabit?
4 Qui et insontibus manibus, et pura mente praeditus est: qui non animo suo ad nequitiam utitur, neque malitiose iurat.
5 Is a Iova felicitatem, a Deo servatore suo beneficentiam consequetur.
6 Hoc est genus studiosorum Iovae, videlicet Iacobeorum, qui sunt eius praesentiae cupidi. Sela.
7 Attollite portae capita vestra: efferte vos aditus aeterni, rex ut gloriosus intret.
8 Quis est iste rex gloriosus? Iova potens, et fortis, Iova fortis bellator.
9 Attollite portae capita vestra, efferte vos aditus aeterni, rex ut gloriosus intret.
10 Quis est iste rex gloriosus? Iova armipotens rex est gloriosus. Sela.

XXV. 1 Davidis.
Ad te Iova animum meum attollo,
2 tibi mi Deus confido, effice, ne frustrer, ne mihi insultent hostes mei.
3 Et sane quicunque in te sperant, non frustrantur: frustrantur perfidiosi nequam.
4 Vias tuas ostende mihi Iova, semitas tuas doce me.
5 Dirige me per tuam veritatem, me docens: nam tu Deus es meae salutis, in quo perpetuam spem habeo.
6 Memento tuae misericordiae Iova, atque benignitatis, quae sunt ab omni aeternitate.
7 Meae iuventutis peccata atque delicta meminisse noli, ut postulat tua clementia: memento mei pro bonitate tua Iova.
8 Bonus et aequus est Iova, itaque sontes viam docet:
9 inopes ad aequitatem dirigit, eosque suam docet viam.
10 Omnes Iovae rationes clementia sunt, et veritas, iis qui eius foedus et oracula conservant.
11 Propter nomen tuum Iova, da veniam meae culpae, quae multa sane est.
12 Si quis homo est, qui Iovam metuat, huic ille viam demonstrabit, quam eligat.
13 Et ipse in bonis versabitur, et eius posteritas terram possidebit.
14 Iovae metuentibus patefit eius arcanum, atque foedus.
15 Iovam in oculis semper habeo: nam is meos pedes explicat ex retibus.
16 Respice me, et miserere mei, qui desertus et inops sum.
17 Ingentibus animi premor angoribus: educ me ex meis periculis:
18 Aspice meam miseriam et labores, et ignosce meis omnibus peccatis.
19 Aspice quam multi sint hostes mei, qui me atroci persequuntur odio.
20 Serva hanc animam, et me libera, ne me tibi confidisse pudeat.
21 Conservent me integritas et aequitas, qui in te spem habeam.
22 Vindica Deus Israelitas ex omnibus eorum angustiis.

XXVI. 1 Davidis.
Patrocinare mihi Iova, qui me innocenter gero, immotam in Iova fiduciam habens.
2 Experire et tenta me Iova, meos renes atque cor explorans.
3 Equidem benignitatem tuam mihi ob oculos positam habeo, et in tua veritate versor.
4 Non ago cum hominibus nequam: non cum facinorosis versor.
5 Odi coetum malorum: cum impiis non ago.
6 Lavo meas manus innocentia, et aram tuam Iova circundo,
7 ut laudes voce personem, et tua tot enarrem miracula.
8 Iova amo tui fani domicilium, tuique gloriosi locum tabernaculi.
9 Noli meam animam ad improbos, vitam ad sanguinarios aggregare:
10 quorum manus flagitiis, quorum dexterae corruptelis refertae sunt.
11 Ego me gero innocenter, assere me, et miserere mei.
12 Pes meus recte constat, in coetibus agam Iovae gratias.

XXVII. 1 Davidis, G. cantio priusquam ungeretur, H.
Iova mea lux et salus est, ecquem metuam? Iova meae vitae firmamentum est, ecquem formidem?
2 Si me scelerati, adversarii, et hostes mei invadant, ut meum corpus comedant, offensuri sint atque casuri.
3 Si contra me castra fiant, non metuam animo: si in me bellum surgat, tamen confidam.
4 Unum a Iova petii, idemque oro, ut in Iovae domo per omnem vitam meam habitem:
5 Iovae contemplans amoenitatem, et eius cellam perlustrans.
6 Is enim me temporibus adversis abdit in suo tentorio: me abscondit in tabernaculi sui latebra, me in rupem evehit.
7 Iamque meum caput efferet supra meos hostes, qui me circumsistunt, itaque in eius tabernaculo mactabo victimas adoreae, canens, cantansque Iovam.
8 Exaudi Iova meam invocantis vocem, miserere mei, exoratus a me.
9 Sic animo cogito, velle te tuum quaeri conspectum: tuum conspectum Iova quaero,
10 noli tuum mihi conspectum subtrahere, noli me tuum iracunde aversari, qui meum sis praesidium: ne me desertum relinque Deus meae salutis.
11 Nam etiamsi me pater materque deserant, tu me Iova receptas.
12 Doce me Iova tuam vivendi viam, et me recta semita deduc, propter meos adversarios.
13 Ne me hostium meorum libidini dedito: nam in me surgunt falsi testes, et est qui crimen conflet.
14 Quanquam confido me Iovae bona visurum in terra viventium.
15 Spem habe in Iova, fortis et constantis animi esto, in Iova spem habens.

XXVIII. 1 Davidis.
Te Iova invoco, meum numen: noli te mihi praebere surdum, ne neglectus a te fiam quales qui descendunt in barathrum.
2 Exaudi meam vocem supplicem, qua te sublatis ad tuum sacrum penetrale manibus, imploro.
3 Noli me impiorum et maleficorum habere numero, qui cum aliis amice loquentes, malitiam gerunt in pectore.
4 His tu digna suis factis, et morum pravitate praemia repende: hos ut postulant eorum actiones, remunerare:
5 his dignam ipsorum meritis solve mercedem: qui Iovae facta et manuum opera non perpendant, iccirco per eum a stirpe evertendi.
6 Gratias ago Iovae, qui meam supplicantis vocem exaudiat.
7 Iova meae vires et clypeus est, cui animo confido: a quo adiutus, animo exulto, eumque meo carmine celebro.
8 Iova suorum potentia est, et victoriarum uncti sui firmamentum.
9 Serva tuos, tuaeque haereditati fave, eos regens atque evehens in perpetuum.

XXIX. 1 Davidis cantio, G. incentionis tabernaculi, H.
Tribuite Iovae, o divum genus, tribuite Iovae gloriam atque potentiam.
2 Tribuite Iovae nomini gloriam, colite sacra praeditum maiestate Iovam.
3 Iovae sonitus aquis incumbit, Deus gloriosus tonat, Iova multis incumbit aquis.
4 Iovae sonitus robore, Iovae sonitus praeditus est autoritate.
5 Iovae sonitus frangit cedros, perfringit Iova cedros Libani:
6 efficitque ut vitulorum ritu subsiliant Libanus et Sarion, more pullorum unicornium.
7 Iovae sonitus flammas erumpit igneas, Iovae sonitus tremefacit saltum, tremefacit Iova saltum Cadem.
8 Iovae sonitus cervas parere facit, sylvasque nudat, cuius gloriam in eius fano cuncti praedicent.
9 Iova manet in nimbis, et manet Iova rex in sempiternum.
10 Iova suis potentiam dat, Iova suos pace fortunat.

XXX. 1 Cantio Carminis dedicationis domus Davidis.
2 Extollam te Iova qui me allevaveris, neque meos hostes de me laetificaveris.
3 Iova mi Deus tu me invocantem sanasti:
4 tu Iova meam animam revocasti ab Orco, et me a funere vindicasti.
5 Cantate Iovam vos eius pii, eius sacram celebrantes memoriam:
6 cuius ea est et irae brevitas, et favoris longinquitas, ut si vespere fletus incumbat, adsit mane laetitia.
7 Equidem cum in tanta felicitate fuissem, ut mihi nunquam labefactandus viderer,
8 (quandoquidem tu Iova pro tuo favore meum montem in tuto collocaveras) deinde te vultum tuum abscondente perturbatus essem,
9 invocavi te Iova, supplicavi Domino in hunc modum.
10 Quodnam futurum est in meo lucrum sanguine, si ad interitum adactus fuero? nunquid te pulvis celebrabit? nunquid tuam fidem praedicabit?
11 Exaudi Iova, et miserere mei, teque mihi defensorem praebe.
12 Tum tu meum moerorem in chorum vertisti, meque exutum centone, amicivisti gaudio.
13 Itaque sine intermissione honorifice cantaberis, Iova mi Deus, me tibi immortales agente gratias.

XXXI. 1 Praecinenda cantio Davidis, G. ecstasis, H.
2 Tibi Iova confido, ne me unquam pudeat, me pro tua aequitate libera.
3 Praebe aurem mihi, propera me eripere: esto mihi firma rupes, tuta domus ad me conservandum.
4 Nam tu mihi petra et propugnaculum es, qui me tui nominis causa ducas atque perducas:
5 qui me ex reti expedias, quod contra me occultatur: quandoquidem tu meum es firmamentum.
6 Tibi in manum commendo spiritum meum: qui me redimis, Iova Deus fidelis.
7 Odi eos qui improbitatem nequiter retinent, ipse Iovae confidens.
8 Exultabo laetus in tua clementia, qui meam respexeris inopiam, cognitis animi mei angoribus:
9 neque me in hostilem manum impegeris, sed meos explicaveris pedes.
10 Miserere mei Iova, qui tanta sum in angustia, ut mihi prae moerore et oculi et animus et venter contabescat.
11 Me prae aegritudine et gemitu vita deficit, et aetas: mihi carpuntur in hoc supplicio vires, et membra consenescunt.
12 Omnibus inimicis meis ostentui sum, et maxime vicinis:
13 Abhorrent me mei familiares: qui me foris vident, a me recedunt.
14 Animi oblivioni traditus, perinde ac mortuus, sum quasi vas perditum.
15 Nam a multis audio contumelias, terrore circumsessus conspirantium contra me, et mihi animam eripere conantium.
16 Ego vero te Iova fretus, Deum meum appello,
17 cuius in manu tempora sunt mea: libera me ex hostium meorum manu, et ex meis infestis.
18 Illustra tuum me tuo conspectu, conserva me pro tua clementia.
19 Iova ne frustrer, qui te invoco:
20 frustrentur impii, et compescantur Orco.
21 Obmutescant labra mendacia, quae contra iustos arroganter et fastidiose dicunt atrocia.
22 O quam multa sunt bona tua, quae tui metuentibus recondidisti, quibus tibi confidentes afficis coram humano genere?
23 Tu eos in tui conspectus latebra subtrahis hominum importunitatibus, eos quasi tegmento protegens a linguarum iurgiis.
24 Gratias ago tibi Iova, qui tua in me clementia mirifice usus sis in urbe munita:
25 qui cum ego in rerum mearum trepidatione putarem me ab oculorum tuorum conspectu esse reiectum, tamen meam supplicem vocem, a me imploratus, exaudisti.
26 Amate Iovam omnes eius pii, qui Iova et fideles tuetur, et superbe agentes cumulate remuneratur.
27 Este fortes, et animis constantes, quicunque Iovam suspicitis.

XXXII. 1 Davidis institutio.
Beatus cui remissum delictum, cuius obductum est peccatum.
2 Beatus homo cui non imputat Iova culpam, et cuius in animo dolus non est.
3 Equidem cum tacitus totos dies ingemiscerem, sublabebantur membra mea:
4 cumque me dies noctesque manus tua premeret, vertebatur succus meus in aestiva cremia. Sela.
5 Ergo meum tibi peccatum declaravi, meam culpam non te celavi, meum delictum Iovae confitendum esse duxi, et tu mei peccati culpae ignovisti. Sela.
6 Hanc ob rem te pii omnes tempestive precabuntur: itaque quantumvis redundent fluctus, eos non attingent.
7 Tu mihi latebra es, qui me in rebus adversis tueris, et liberationis ovatione circumfundis. Sela.
8 Erudiam vos, et qua via vobis sit eundum ostendam, vobis oculo meo consulens.
9 Nolite similes esse equis aut mulis, ratione carentibus, quorum maxillae frenis sunt et lupatis coercendae, ne quem invadant.
10 Multis doloribus afficientur impii: qui vero Iovae confidunt, ii benignitate circumfundentur.
11 Gaudete in Iova, et exultate iusti: ovate omnes probae mentis homines.

XXXIII. G. Davidis cantio. H.
1 Ovate iusti in Iova, probos decet laudatio.
2 Celebrate Iovam cithara: hunc nablo cantate decem chordarum.
3 Hunc canite novo carmine, scite cum laeto sonitu fidibus ludentes.
4 Nam Iovae et dicta recta, et facta omnia vera sunt.
5 Amat iustitiam atque ius: Iovae benignitate plenus est orbis terrarum.
6 Ad Iovae dictum facti sunt coeli, et ad eiusdem oris spiritum omnes eorum copiae.
7 Is maris aquas quasi in cumulum acervavit, undis in cellas conditis.
8 Ergo Iovam metuant omnes terrae, hunc omnes reformident habitatores orbis.
9 Nam quod ipse dicit, id fit: quod iubet, existit.
10 Iova gentium consilia dissolvit, populorum conatus reddit irritos.
11 Iovae consilium in sempiternum: Iovae mentis cogitata in alias atque alias durant aetates.
12 Felix est natio cuius Iova Deus est: populus quem ille sibi possidendum delegit.
13 De coelis despectans Iova, cernit omne genus hominum.
14 Ex habitationis suae domicilio contemplatur omnes orbis terrarum incolas,
15 quorum et corda finxit, et omnia facta perspicit.
16 Non rex copiarum multitudine servatur, non miles virium praestantia liberatur.
17 Fallax est equus ad defensionem, neque sui magnitudine roboris eripit ex periculo.
18 Enimvero intentum habet oculum Iova in sui metuentes, in eos qui suspiciunt eius clementiam:
19 ut eorum animas a morte liberet, eosque in fame conservet.
20 Anima nobis in Iovam spectat, adiutorem, et propugnatorem nostrum:
21 in quo mente gaudemus, cuius sacro nomine confidimus.
22 Utere tua erga nos Iova clementia, uti nos te suspicimus.

XXXIIII. 1 Davidis, cum gestum suum apud Abimelechum immutasset, atque ita ab eo eiectus discessisset.
Agam Iovae gratias omni tempore, eius laudes semper habens in ore.
2 De Iova me iactabo, quo audito laetabuntur inopes.
3 Magnificate Iovam una mecum, eiusque nomen pariter extollamus.
4 Iovam oravi, qui exoratus ex omnibus me liberavit terroribus.
5 Hunc qui intuebuntur renidebunt, nihil vultu erubescentes.
6 Hunc inopem Iova invocantem exaudivit, et ex omnibus vindicavit angustiis.
7 Circummunit Iovae genius eius metuentes atque defendit.
8 Gustate, et videte quam bonus sit Iova, quamque felix sit homo qui ei confidit.
9 Reveremini Iovam vos eius sancti, nam eum reverentibus nihil deest.
10 Etiam iuvenes leones penuria et fame laborant: at Iovae studiosi nullo bono carent.
11 Adeste nati, audite me, dum vos Iovae metum doceo.
12 Si quis es homo vitae cupidus, aevi amans ut potiare bonis:
13 contine linguam tuam a malitia, et labia a loquendo fraudulenter.
14 Abstine a malo, et fac bene: stude paci, eamque sequere.
15 Habet Iova intentos oculos in iustos: et aures ad eorum implorationem.
16 Habet Iova intentam in maleficos faciem, ut eorum memoriam ex terris extirpet.
17 Illos invocantes exaudit Iova, et ex omnibus eripit angustiis.
18 Adest Iova mente fractis, et animo afflictos conservat.
19 Quamvis multa sint iustorum mala, ex omnibus eos Iova liberat,
20 eorum membra omnia sic servans, ut eorum nullum frangatur.
21 Perimet improbitas impios, et evertentur iustorum inimici.
22 Asseret suorum animam Iova, nec quisquam evertetur eorum qui habent in eo fiduciam.

XXXV. 1 Davidis.
Contende Iova cum iis qui contendunt mecum: pugna cum meis oppugnatoribus
2 Cape clypeum scutumque, et mihi surge in auxilium.
3 Hastam expedi, et infestus occurre meis infestis, pronuncians mihi esse te meam salutem.
4 Turpiter frustrentur, qui meae neci student: foede retrocedant, qui mihi malum cogitant.
5 Similes sunt aceri per auras, agitante Iovae genio.
6 Sit eorum via tenebricosa, atque lubrica, persequente Iovae genio.
7 Nam contra me sine causa suum perniciosum rete abdunt: sine causa foveam in meum faciunt periculum.
8 Accidat ei nec opinanti pernicies: capiat eum rete, quod ipse occuluit, eo delapsum ad exitium.
9 Tum meus animus in Iova exultabit, Iovae defensione laetus.
10 Omnia mea membra sic dicent: O Iova quis tibi par est? qui inopes a potentioribus, inopes et pauperes ab ipsorum tuere depraedatoribus.
11 Surgunt testes iniurii, quae ignoro, eorum me postulantes.
12 Mihi malum pro bono reddunt, ut me vita orbent.
13 Atqui mihi, aegrotantibus eis, vestis erat cento: afflictabam meipsum ieiunio, preces in sinu meo iterans.
14 Perinde ac si meus necessarius, aut frater esset, sic me gerebam: tanquam in materno funere pullatus, atque deiectus.
15 At illi in meo casu gaudent, et coeunt: coeunt in me nec opinantem mutili, sine intermissione proscindentes,
16 et impurorum heluonum ritu dentibus in me stridentes.
17 O Domine ecquando haec aspicies? retrahe hanc animam ab eorum saevitia, a leonibus hanc unicam.
18 Celebrabo te ingenti in conventu, te in magna hominum frequentia laudabo.
19 Effice ne de me gaudeant, qui mihi falso sunt hostes: ne oculis significent, qui me immerito odere.
20 Qui quidem tantum abest ut amice loquantur, ut in hominum quietissimos malitiosa verba excogitent:
21 et diducto contra me ore ita dictitent, Oho oho, videmus oculis nostris.
22 Vides Iova, ne conniveto Domine, noli a me abesse.
23 Excitare et expergiscere ad iudicium meum, mi Deus et Domine, ad causam meam.
24 Iudica me pro tua iustitia, Iova mi Deus, et effice ne de me laetentur:
25 ne sic cum animis suis cogitent, se voti compotes esse, iactantes me a se devoratum.
26 Pudeat ignominiose eos, qui meo malo gaudent: pudore et turpitudine circumfundantur, qui contra me insolescunt.
27 Ovent et gaudeant innocentiae meae cupidi, semper dictitantes magnificandum esse Iovam, cui sui cultoris salus placeat.
28 Et mea lingua tuam iusticiam, tuas meditabitur assidue laudes.

XXXVI. 1 Praecinendum cultoris Iovae Davidis.
2 Impii perversitas mihi penitus in mente loquitur, eum nullam ob oculos habere propositam religionem.
3 Adeo ipse sibi blanditur et placet, ut eius vitia reperiantur odiosa.
4 Eius oris verba improba sunt, et fraudulenta: a recta vel sententia, vel actione abstinet.
5 Improba in lecto suo excogitat, viam insistit non bonam, a malo non abhorret.
6 O Iova, tua coelestis est benignitas, aetherea fides:
7 iustitia proceris montibus altior, iudicia Oceano profundiora: homines tu, bestiasque conservas Iova.
8 Tam excellenti praeditus es clementia Deus, ut hominum genus in alarum tuarum umbra fiduciam habeat,
9 tuae domus ubertate circumfluat, eos te tuarum flumine deliciarum perfundente.
10 Nam te penes est vitae fons, et in lumine tuo lumen videmus.
11 Extende tuam clementiam in eos qui te norunt, iusticiam in probae mentis homines.
12 Ne me superborum pes aggrediatur, ne manus vexet impiorum.
13 Eo delabantur malefici, sic agitati ut surgere non possint.

XXXVII. 1 Davidis.
Noli propter malos te torquere, noli maleficis invidere.
2 Nam gramine citius succidentur, et ut herbae viriditas marcescent.
3 Confide Iovae, et bene fac: incoles terram, et firme pasceris.
4 Fruere Iova, et tibi animi tui postulata concedet.
5 Reclina in Iovam tuas rationes, eique confide, et ipse rem transiget.
6 Tuamque innocentiam luce evidentiorem, tuum ius meridie clarius efficiet.
7 Expecta Iovam tacitus, ne te crucia propter fortunatos homines flagitiosos.
8 Desiste ab ira, desine succensere, ne te crucia, ut quidem male facias.
9 Nam mali excindentur: qui vero in Iova spem habent, terram possidebunt.
10 Paulo post iam nusquam erit impius, eiusque locum si contemplere, nusquam extabit.
11 At inopes terram possidebunt, multa fruentes pace.
12 Conantur impii contra bonos, et dentibus in eos frendent.
13 Ridet eos dominus, quod videt eorum adventare diem.
14 Gladios stringunt impii, arcusque suos intendunt, ut inopes et pauperes deiiciant, ut recte viventes trucident.
15 Eorum et gladius ipsorum cor penetrabit, et arcus frangentur.
16 Multo praestat tenuis res iustorum, quam impiorum opulentia.
17 Nam impiorum lacerti franguntur: at bonos Iova sustinet.
18 Habet Iova eam vitae hominum integrorum rationem, ut eorum sit haereditas in perpetuum duratura.
19 Non pudebit eos calamitoso tempore, et vigente fame saturabuntur.
20 Cum interim impii peribunt, Iovae inimici conficientur, ut opimi in fumum evanescentes agni.
21 Mutuatur impius, neque reddit: bonus vero miseratur, atque largitur.
22 Nam quibus ille bene vult, terram possidebunt: quibus autem male vult, excindentur.
23 Eiusmodi hominis gressus a Iova firmantur, eiusque vitae via illi accepta est.
24 Si cadit, non pessum it, Iova eum manu sustinente.
25 Puer fui, et iam senui, neque tamen vidi iustum derelictum, aut eius progeniem desiderare victum.
26 Quotidie miseretur, et commodat, et eius progenies abundat.
27 Recede a malo, et benefac, et durabis in perpetuum.
28 Nam Iova iuris amans, pios suos non deserit, quin in aeternum custodiantur.
29 G. Improbi vero dabunt poenas, H. et semen impiorum excindetur.
30 Iusti terram possidebunt, et in ea durabunt in perpetuum.
31 Iustus ore sapienter disserit, linguaque ius loquitur.
32 Et Dei legem in mente habens, gressibus non titubat.
33 Speculatur impius iustum, eumque studet necare.
34 Sed Iova eum non deseret in illius manu: neque damnabit, cum iudicabitur.
35 Spera Iovam, eiusque viam tene, et evehet te in terrae possessionem, impiosque videbis everti.
36 Vidi ferocem impium, et frondentis more lauri virentem:
37 qui deinde praeteritus, iam non extabat, quaerentique mihi non inveniebatur.
38 Observa homines integros, considera probos, et invenies huiusmodi hominum exitum esse felicem:
39 cum improbi simul pereant, sitque impiorum exitus exitium.
40 Iustorum salus a Iova est, qui est eorum firmamentum temporibus adversis.
41 Quia Iova eis succurrit, eosque liberat: liberat ab impiis, atque conservat, quandoquidem habent in eo fiduciam.

XXXVIII. 1 Cantio Davidis admonitoria, G. de Sabbatho, H.
2 Iova noli in me saevius animadvertere: noli me iracunde punire.
3 Nam mihi tua tela infixa sunt, tua me urget manus.
4 Nihil est sanum in meo corpore, tanta est tua saevitia: nihil est in meis membris illaesum, propter meum peccatum.
5 Nam mea delicta meum supergressa caput, me quasi grave quoddam onus opprimunt.
6 Putridae foetent vomicae meae, propter meam insaniam.
7 Affligor et deprimor vehementer, assidue pullatus incedens.
8 Nam ilia mea plena sunt foeditate, nec quicquam est sanum in meo corpore.
9 Vehementer enervor et atteror, prae animi aegrimonia congemiscens.
10 Domine, quid omnino cupiam, tibi perspicuum est: quid suspirem, non te praeterit.
11 Cor mihi palpitat, vires me deficiunt, adeo ut ne oculos quidem, nedum lumen habeam.
12 Amici necessariique mei a meo vulnere absistunt: mei propinqui procul astant.
13 Qui vero meae neci student, insidias tendunt, qui mihi malum cupiunt, scelerate deliberant, et fraudes assidue comminiscuntur.
14 At ego non magis quam surdus audio, neque magis hisco quam mutus.
15 Sumque perinde ac si quis non audiat, nec in ore confutationem habeat.
16 Etenim in te Iova spem habeo, cui tu responde Domine mi Deus.
17 Sum sane sollicitus, ne sim eis voluptati, ne mihi, si pede vacillavero, insultent.
18 Nam equidem sum in casum pronus, meo dolore mihi semper obversante.
19 Ergo meum vitium ostendo, anxius ob meum peccatum.
20 At hostes mei vivunt, valentque et frequentes sunt qui me iniuria oderunt.
21 Malumque pro bono rependunt, mihi adversantes qui sequar honestum.
22 Ne desere me Iova mi Deus, ne mihi abesto.
23 Propera mihi succurrere, o Domine mea salus.

XXXIX. 1 Praecinenda Ieduthuni cantio Davidis.
2 Statueram eam vitae viam tenere, ut ne quid lingua peccarem: meumque os frenare, quamdiu mihi obversarentur impii.
3 Sed cum tacitus obdurarem, tantum aberat ut aliquid proficerem, ut etiam meus dolor crudesceret:
4 Adeoque mihi cor in pectore incalesceret, cogitationis igne ardescens, ut ita lingua loquar:
5 Ostende mihi Iova meum exitum, et quis aetatis meae sit modus, ut sciam quam sim longaevus.
6 En tu mihi aetatem concessisti dodrantalem, meumque aevum fere nihil est apud te: adeo omnino nihili est omnis hominis natura. Sela.
7 Adeo imaginariam vitam ducit homo: adeo temere tumultuatur, congerens, quae quis sit percepturus ignorat.
8 Et nunc quid sperem Domine: nisi ut in te sitam spem habeam?
9 Ex omnibus meis delictis libera me: ne me insanorum ludibriis expone.
10 Obmutesco, ne mutiens quidem, te negotium transigente.
11 Aufer a me tuum vulnus: tuae manus saevitia deficio.
12 Qui cum de homine vitii sumis supplicium, eius elegantiam tineae more sideras, adeo nihili est omnis homo. Sela.
13 Exaudi meas preces Iova, meam attendens querelam: ad meas lachrymas ne obsurdesce, qui peregrinus apud te sum, advena, sicut omnes mei maiores.
14 Relaxa me, ut me colligam, priusquam eo devenio, ut nullus sim.

XL. 1 Praecinenda Davidis cantio.
2 Iovam speravi, et mihi flexus est, meamque exaudivit implorationem.
3 Et me ex horrida voragine, ex coenoso luto extraxit, meosque pedes in rupem evexit, meos gressus confirmans.
4 Et ori meo carmen novum suppeditavit, Dei nostri laudationem.
5 Quo viso multi Iovam verebuntur, ei confidentes.
6 Beatus homo qui collocat in Iova suam fiduciam, nec in arrogantes falsique sectatores intuetur.
7 Tam multa facis tu Iova mi Deus, ut tua erga nos miracula atque cogitata sint inaestimabilia: adeo ut mihi de te praedicare et loqui volenti, occurrant innumera.
8 Sacrificium et fertum tibi non placet: aurem mihi vellis, te victimas et piacula non postulare.
9 Ergo ita dico, En adsum, mecum scriptum libri volumen ferens.
10 Mihi tuam mi Deus voluntatem exequi placet, tuam legem in imis habenti visceribus.
11 Iustitiam frequenti conventu praedico, labra mea nequaquam continens, ut tute scis Iova.
12 Iustitiam tuam in meo pectore non tego, tuam fidelitatem et defensionem praedico, de tua clementia et fide frequentem coetum minime celans.
13 Tu Iova noli me a tua excludere misericordia, quin me tua clementia et fide semper tueare.
14 Nam me innumerabilia mala circumcludunt: tot me mea vitia opprimunt, ut ea perspicere nequeam: adeoque mei capitis capillos superant, ut animum despondeam.
15 Placeat tibi Iova, liberare me: Iova ad mihi succurrendum festina.
16 Frustrentur foede qui mihi animam extinguere conantur: retrocedant turpiter qui mihi malum cupiunt.
17 Evertantur ob suam impudentiam, qui de me sic dicunt, Oho, oho.
18 Exultent et laetentur in te omnes tui studiosi, iugiterque Iovam extollendum esse dictitent amatores tuae tutelae.
19 Me vero inopem et pauperem Iova curato: tu qui defensor liberatorque meus es, mi Deus, ne cunctare.

XLI. 1 Praecinenda cantio Davidis.
2 Beatus qui egentium habet rationem: eum adverso tempore liberabit Iova.
3 Atque ita tuebitur et conservabit, ut sit in terris felix: nec eum libidini dedet inimicorum.
4 Iova eum in lecto aegrotantem recreabit, laborantis cubile prorsus evertens.
5 Equidem ita dixi: Iova miserere mei, medere animo meo, qui in te peccavi.
6 Inimici mei mihi maledicunt, quando morietur, eiusque nomen peribit?
7 Quod si quis me visit, falsum loquitur, animo improbum aliquid apud se conflans, quod foras egressus eloquatur.
8 In me susurrant universi adversarii mei, mihi malum cogitantes.
9 Nempe me mala re urgeri, neque iam postquam decubui, surrecturum.
10 Quin etiam meus amicus, cui fidebam, meus convictor calce me petit.
11 Tu vero Iova miserere mei, et me sic attolle ut illis merita rependam.
12 Hinc intelligo te mihi favere, quod de me non triumphat inimicus meus.
13 Quodque me tueris incolumem, et in tuo conspectu constituis in perpetuum.
14 Collaudetur Iova Deus Israelitarum, per omnem aeternitatem. Etiam atque etiam.

PSALMORUM LIBER SECUNDUS.

XLII. 1 Praecinenda institutio Coranidarum.
2 Quemadmodum cerva mugit ad aquae rivos, sic meus animus mugit ad te, Deus.
3 Sitit meus animus Deum, ad immortalem Deum quando veniam, et in Dei praesentia comparebo?
4 Lachrymis pascor dies atque noctes, dum hoc mihi quotidie obiicitur: Ubi est Deus tuus?
5 Equidem haec (animi mei affectionem apud me effundens) recordor, solitum me illis numerose praeire ad fanum, cum laeta voce laudumque celebratione, turba festum agente.
6 Quid te abiicis anime mi, et in me turbaris?
7 Spem habe in Deo, quem adhuc celebrabo, praesentem consecutus ab eo salutem.
8 O mi Deus, in me se deiicit meus animus, ideoque tui memini in regione Iordanensi, et Hermone monte exiguo.
9 Unda undam invitat, sonantibus tuis torrentibus: omnes me tuae impressiones et fluctus obruunt.
10 Solebat quidem Iova ea interdiu conferre beneficia, ut noctu carminibus et precationibus ad Deum vitae meae uterer.
11 Nunc mihi sic ad Deum rupem meam conquerendum est:
12 Cur ita mei immemor es? cur pullatus incedo, hoste saeviente?
13 adversariis membra mihi proscindentibus, dum conviciantur, ita quotidie dictitantes: Ubi est Deus tuus?
14 Quid te deiicis anime mi? aut quid in me turbaris?
15 Spem habe in Deo, quem adhuc celebraturus sum, meum praesentem servatorem atque Deum.

XLIII. 1 Patrocinare mihi Deus, et meam causam age: ab inhumana natione, ab homine malitioso et iniquo libera me.
2 Nam tu qui meae potentiae Deus es, cur me repellis? cur pullatus ingredior, hoste saeviente?
3 Mitte lucem fidemque tuam, quae mihi duces sint, meque in sacrum tuum montem, et in tuas perducant sedes.
4 Et accedam ad aram divinam, ad Deum meae voluptatis delicias, teque cithara celebrabo, Deus mi Deus.
5 Quid te deiicis anime mi? aut quid in me turbaris?
6 Spem habe in Deo, quem adhuc celebraturus sum, meum praesentem Servatorem atque Deum.

XLIIII. 1 Praecinenda Coranidarum institutio.
2 Deus auditione, et maiorum nostrorum narratione, accepimus, quale tu opus olim eorum temporibus patraveris.
3 Qui eos (expulsis tua manu gentibus) conseveris, caeterisque nationibus malo affectis immiseris.
4 Neque enim suis armis quaesivere terram, neque sui eis lacerti peperere victoriam: sed tua dextera, tuum brachium, tui vultus lumen, quod eis favebas.
5 Tu rex noster es, o Deus affice victoria Iacobeos.
6 Per te nostros profligamus hostes: per tuum nomen pessundamus adversarios.
7 Non enim arcubus nostris confidimus, non nos nostri defendunt enses.
8 Sed tu nos ab hostibus defendis, osoresque nostros foede frustraris.
9 In Deo nos semper iactamus, tuum nomen celebrantes perpetuo. Sela.
10 Atqui tu nos repulsos afficis ignominia, neque cum nostris copiis egrederis.
11 Nos hosti vertere terga cogis, ab osoribus nostris diripiendos.
12 Nos pro comedendis ovibus habes, per caeteras gentes dissipatos.
13 Tuos sine ulla utilitate vendidisti, nihil ex eorum precio auctus.
14 Nos vicinorum probris, finitimorum derisioni et ludibriis exposuisti.
15 Nos gentium dicteriis, nationum sannis obiecisti.
16 Assidue nobis obversatur nostra turpitudo, vultusque pudore velamur,
17 propter maledicorum, conviciatorumque voces, propter hostes et infestos.
18 Haec omnia patientes, non tamen tui sumus immemores, foedusve tuum violamus.
19 Non mentibus retrocedimus, aut gressibus de viis tuis deflectimus.
20 Cum tamen nos in feralem detrusos locum, tetra nocte operias.
21 Quod si Dei nostri nomen obliti, manus ad alienum Deum porrigeremus:
22 esset quod id Deus animadverteret, qui mentis arcana novit.
23 Sed tua causa quotidie interficimur, et pro ovibus lanienae ducimur.
24 Excitare, cur dormis Domine? expergiscere, ne nos perpetuo reiicias.
25 Cur tuum vultum abdis? immemor nostrae miseriae et calamitatis:
26 qui humi pessundati, pectoribus adhaeremus terrae?
27 Agedum succurre nobis, et nos vindica pro tua clementia.

XLV. 1 Praecinenda ad rosas. Coranidarum institutio. Carmen amatorium.
2 Dictat meus animus elegantem orationem: eloquor ego meum opus regi, lingua utens pro stylo velocis notarii.
3 Tu generis hominum formosissimus, labra habes gratia perfusa: ergo tibi favet Deus in perpetuum.
4 Accinge femori gladium tuum, heros, tuum decus et gravitatem.
5 Atque ista gravitate feliciter invehere, fidei et tam mitis iustitiae ergo: et tua tibi dextera res ostendet stupendas,
6 tela ista acuta (populis tibi succumbentibus) in hostium regis corda dirigendo.
7 Solium tuum, o dive, in omnem permanet aeternitatem: sceptrum aequitatis, sceptrum regni tui est.
8 Iustitiam amas perosus impietatem: propterea Deus, tuus Deus, oleo te laetifico potius inunxit, quam tuos socios.
9 Nihil nisi myrrha et stacte et casia sunt vestimenta tua, intra eburnea palatia, unde voluptatem percipis.
10 Regiae puellae tibi sunt in deliciis: astat tibi ad dexteram auro ophirio exornata sponsa.
11 Audi puella, vide ut aurem praebeas, et tuos populares patriamque obliviscare domum.
12 Et tuae pulchritudinis amore capietur rex: is enim tuus est Dominus tibi colendus.
13 Tum puella Tyrus, ditissimi quique tibi cum muneribus coram supplicabunt.
14 Omnis puellae regiae splendor est intimus, veste auro segmentata.
15 Ea ducitur ad te o rex, in vestibus phrygiis, eamque sequentes virgines eius amicae, tibi adducuntur.
16 Adducuntur cum gaudiis et exultatione in regiam intrantes.
17 Parentibus tuis succedent tui liberi, quos toto orbe principes constituas.
18 Ego vero tui nominis memoriam omni posteritatis aetati mandabo, ita ut te populi in omnem seculorum perpetuitatem concelebrent.

XLVI. 1 Praecinendum Coranidarum ad Alamoth carmen.
2 Deus nobis fiducia et robur est, praesidium rebus in adversis praesentissimum.
3 Itaque non metuemus, licet terra moveatur, et montes in medium mare transferantur:
4 tantaque tempestate turbentur maris undae, ut ad eius aestus montes contremiscant. Sela.
5 Divinam quidem urbem, sacrum supremi domicilium, suus delectabit amnis fluvii.
6 Quae (cum in ea versetur Deus) non commovebitur, Deo ei mature succurrente.
7 Tumultuentur gentes, regna concitentur, illo vocem emittente tellus ipsa colliquescet.
8 Iova nobis armipotens adest, nobis munimento est Deus Iacobeorum. Sela.
9 Adeste, contemplamini Iovae opera, quam stupenda edat in terris.
10 Bella placat ad ultimas usque terras: perfringit arcus, detruncat hastas, currus igni cremat.
11 Desistite, et me Deum agnoscite, extollendum in gentibus, extollendum in terris.
12 Iova nobis armipotens adest, nobis munimento est Deus Iacobeorum. Sela.

XLVII. 1 Praecinenda Coranidarum cantio.
2 Omnes nationes applaudite, acclamantes ovante voce Deo.
3 Nam Iova supremus terribilis est, rex magnus in toto orbe terrarum.
4 Qui nobis caeteras nationes, qui populos nostris subiicit pedibus.
5 Qui nobis possessionem deligit pro Iacobeorum, quos amat, dignitate. Sela.
6 Ascendit cum iubilatione Deus, Iova cum tubae sonitu.
7 Cantate Deum cantate, cantate regem nostrum cantate.
8 Nam rex est totius orbis Deus, cantate scite.
9 Regnat Deus in gentes, Deus in suo sacro sedens solio.
10 Populorum primarii colliguntur, hoc est populus Dei Abrahami, in cuius tam sublimis Dei tutela est orbis terrarum.

XLVIII. 1 Coranidarum cantionis carmen. G. secunda sabbathi. H.
2 Magnus est Iova, et praecipue laudandus in urbe Dei nostri, sacro eius monte.
3 Amoenus tractus, totius orbis terrarum voluptas mons Sion est, septentrionalis, regis urbs magni,
4 cuius in arcibus notus est propugnatione Deus.
5 Nam cum reges congregati simul processissent, simulac urbem viderunt, attoniti, perturbati, trepidi,
6 tremore correpti sunt, qualis dolor est parturientium.
7 Quemadmodum frangit Eurus naves Cilicas.
8 Qualia audivimus, talia videmus in urbe Iovae armipotentis, in urbe Dei nostri, eam Deus condit in aeternum. Sela.
9 Manemus quieti, Deus, tuam clementiam, in medio fano tuo.
10 Ut tuum nomen, Deus, sic tua laus pertingit ad ultimas terras, qui dexteram habeas iustitia plenam.
11 Gaudet mons Sion, exultant Iudaeae puellae, propter tua iudicia.
12 Circuite, et circundate Sionem: numerate turres eius.
13 Advertite animum ad eius propugnaculum, notate eius arces, ut haec narretis posteritati.
14 Nam Deus hic, Deus noster est sempiternus, perpetuo recturus nos.

XLIX. 1 Praecinenda cantio Coranidarum.
2 Audite hoc, nationes omnes: attendite omnes orbis incolae:
3 obscuri iuxta ac illustres, divites aeque ac pauperes.
4 Ore docta eloquar, prudenter a mente cogitata.
5 Aures intendam sententiis, pandens aenigma meum cithara.
6 Cur metuam malorum temporibus, circumstante me meorum poena calcaneorum?
7 Qui suis fidunt opibus, et in suarum abundantia divitiarum gloriantur.
8 Non rediment alius alium, non suae redemptionis precium Deo solvent:
9 tanti est cuiusque animae redemptio, ut quis aeternum duret,
10 iterumque perpetuo vivat, non passurus interitum.
11 Apparet enim, sapientes simul et stultos fatuosque mori, atque perire, aliis suas relinquentes opes.
12 Cogitant illi quidem, suas domos aeternas fore, suaque domicilia in alias atque alias aetates duratura, terras ex suis appellantes nominibus.
13 Sed homines in existimatione non permanent, similes bestiis intereuntibus.
14 Cumque hic eorum mos tam stultus sit, tamen eorum instituto posteri delectantur. Sela.
15 Illi quidem tanquam pecudes mandabuntur Orco, imperante morte, in eosque dominabuntur probi ad matutinum, et eorum species abolenda est, eisque domicilium futurus est Orcus.
16 At meam animam vindicabit ab Orco Deus, quandoquidem me asciscet. Sela.
17 Ne metue si quis dives sit, domumque multi splendoris habeat.
18 Nam in morte non auferet quicquam, non eum sua sequetur deorsum gloria.
19 Placent illi quidem sibi in hac vita, et si tu tibi indulgeas, laudant.
20 Sed devenient ad maiorum suorum genus, ad extremum non visuri lumen.
21 Homo qui in precio est neque sapit, similis est bestiis quae intereunt.

L. 1 Asaphi cantio.
Deus deorum Iova dicit se convocaturum orbem terrarum, ab ortu solis ad occasum.
2 Ex Sione, cuius perfecta pulchritudo est, Deus existet:
3 veniet Deus noster sine dubio, igne ante eum vorante, vehementi circundatus tempestate.
4 Vocabit superne coelos atque terras, ad suos iudicandos.
5 Convocentur ad me pii mei, cum quibus mihi foedus ictum est per sacrificium.
6 Tum coelis ipsis iustitiam eius ostendentibus, qui Deus iudex sit, Sela.
7 Audi mi populus, inquiet, dum loquor, Israelita, dum te commonefacio, Deus Deus ego tuus.
8 Non equidem te propter sacrificia tua, propter tuas solidas hostias apud me perpetuandas reprehendam.
9 Non tauros ex tua domo, non hircos ex tuis accipiam caulis.
10 Nam mea sunt omnia sylvestria animalia, omnes in mille montibus bestiae.
11 Omnes ego montanas volucres recognosco, terrestresque beluae me penes sunt.
12 Quod si esurirem, non id tibi dicerem, meus cum sit mundus, et quicquid eo continetur.
13 Scilicet taurina carne vescar, aut hircinum bibam sanguinem?
14 Sacrifica Deo gratiis agendis, et solve supremo tua vota.
15 Tum me rerum adversarum tempore invocato: et ego te ita defendam, ut tu me honores.
16 Impium autem sic alloquetur Deus: Quorsum tu mea narras instituta, meumque foedus in ore habes?
17 cum disciplinam exosus, mea dicta post tergum reiicias.
18 Si furem conspexisti, curris cum eo: et cum adulteris habes commercium.
19 Os tuum laxas ad malum, lingua fraudes conflans.
20 Sedens contra tuum fratrem loqueris, de eo detrahens cum quo tibi communis mater est.
21 Et ista me dissimulante faciens, arbitraris me tui fore similem: ego vero coarguam, et praesentem convincam.
22 Quaeso hoc advertite, qui Dei estis immemores, ne corripiam indefensos.
23 Qui gratiis agendis sacrificat, is me honorat: hac via qui graditur, huic ego divinam salutem praestabo.

LI. 1 Praecinenda cantio Davidis, cum eum convenisset Nathan vates, congressum cum Bethsaba.
2 Miserere mei Deus pro tua clementia, pro tua singulari misericordia dele meam noxam.
3 Ablue me multum a meo vitio, a meo peccato purga me.
4 Nam meam noxam agnosco, meumque peccatum mihi semper obversatur.
5 In te, in solum te peccavi, teque offendi, ut dictorum tuorum aequitas, iudiciique puritas appareat.
6 Equidem in vitio genitus sum, et in peccato me concepit mea mater.
7 Equidem tu veritatem in praecordiis amas, et occulte sapientiam mihi demonstras.
8 Expia me hyssopo, et purus ero: ablue me, et ero nive candidior.
9 Nuncia mihi laetitiam atque voluptatem: exultent contusa a te membra.
10 Abde tuam faciem a meis peccatis, et omnia mea vitia dele.
11 Cor mundum crea mihi Deus, compositumque spiritum in meo pectore renova.
11 Ne me a tuo conspectu reiice: neve mihi tuum sanctum spiritum aufer.
13 Redde mihi tuae laetitiam defensionis, et me principali spiritu sustenta.
14 Docebo peccantes tuas vias, ita ut nocentes tibi reconcilientur.
15 Vindica me a sanguine Deus, Deus meae salutis: mea lingua tuam modulabitur iustitiam.
16 Domine mea labia aperi, et os meum tuam laudem praedicabit.
17 Non enim sacrificio delectaris, ut id exhibeam: non tibi acceptae sunt victimae.
18 Divina sacrificia sunt fractus spiritus: fractam afflictamque mentem tu Deus non despicis.
19 Benefac pro tuo favore Sioni: construe muros Hierosolymae.
20 Tunc iustis sacrificiis, victimis, et solida re divina delectabere: tunc immolabuntur ad aram tuam tauri.

LII. 1 Praecinenda Davidis institutio, cum Doegus Idumaeus Saulo nunciatum iuisset, Davidem venisse ad Abimelechum.
2 Quid gloriaris in prave factis, o ferox? cum quotidiana sit Dei clementia.
3 Tu scelera lingua meditaris, quasi acuta novacula fraudes faciens.
4 Malum quam bonum mavis, falsa quam iusta loqui. Sela.
5 Amas omnem orationem temerariam, o fraudulenta lingua.
6 Etiam te Deus eruet ad extremum: sublatumque et avulsum ex tabernaculo, extirpabit ex terra vivorum. Sela.
7 Quo viso territi iusti, te deridebunt: En hominem qui vires suas in Deo non collocabat: sed suarum divitiarum copia fretus, sua nitebatur pravitate.
8 At ego quasi virens olea in Dei domo versabor, divina fretus clementia in omnem aetatem.
9 Teque Deus huius rei autorem celebrabo perpetuo, in tuo tam miti apud pios tuos nomine spem habens.

LIII. 1 Praecinendum ad Mahalat Davidis institutio.
2 Cogitant insani cum suis animis, non esse Deum: adeo nefariis sceleribus corrupti sunt, nullus ut recte faciat.
3 Deus de coelo despicit in hominum genus, ut videat an sit aliquis sanus et religiosus.
4 Omnes pari improbitate deflectunt, adeo ut non sit qui recte faciat, ne unus quidem.
5 An ignorant malefici, meorum consumptores, se Dei victu vesci, quem non invocant?
6 Aliquando percellentur incredibili pavore, tum cum Deus membra tuorum discerpet oppugnatorum, te eos foedante, quos Deus abhorreat.
7 Utinam detur ex Sione salus Israelitis, ut revocante Deo ex captivitate suos, exultent Iacobei, gaudeant Israelitae.

LIIII. 1 Praecinenda fidibus Davidis institutio, cum Ziphaei Saulo indicatum iuissent Davidem apud ipsos latitare.
2 Deus per tuum nomen serva me, per tuas vires patrocinare mihi.
3 Deus audi meas preces, attende verbis oris mei.
4 Nam hostes consurgunt in me, et crudeles meae neci student, Deum sibi non proponentes. Sela.
5 En Deus mihi succurrit: Deus is est, qui mihi vitam sustentet, malumque rependat meis adversariis.
6 Eos tu Iova pro tua fide disperde: ego ultro sacrificabo, tuum tam mite nomen Iova celebrans:
7 qui me ex omnibus rebus adversis ita eripueris, ut ipse meis oculis poenas hostium viderim meorum.

LV. 1 Praecinenda fidibus Davidis institutio.
2 Ausculta Deus meas preces, et ne te meae subtrahe supplicationi.
3 Intende mihi, et concede quod oratione querula ac turbulenta peto,
4 propter hostium voces, propter impiorum importunitatem, qui comminiscuntur in me crimen, mihi acerbe adversantes.
5 Cor mihi in pectore trepidat, lethi me terrores incessunt:
6 timor et pavor invadit, et horror tantus obruit, ut ita loquar: Utinam alas haberem ut columba, quibus in tutum evolarem.
7 Equidem procul discederem, desertis mansurus in locis. Sela.
8 Et ocyus evaderem quam rapidus est ventus, aut turbo.
9 Perde Domine, divelle linguas eorum: nam video crudelitatem et discordiam in urbe,
10 quae eam per muros dies noctesque circundant: versantur in ea crimina, et facinora:
11 versatur inhumanitas, nec abscedit ex eius vicis dolus atque perfidia.
12 Non enim hostis in me bacchatur, ut id feram: non adversarius meus in me invehitur, ut eum devitem.
13 Sed tu mei ordinis homo, praecipuus, familiarisque meus,
14 qui arcana suaviter inter nos communicabamus, qui in fanum coniuncte ventitabamus.
15 Tollat istos mors: vivi descendant in Tartara: quandoquidem inter eos in eadem versantur habitatione scelera.
16 Ego Deum invocabo, meque Iova conservabit.
17 Et vespere et mane et meridie quiritans orabo, et meam vocem exaudiet,
18 vitamque meam incolumem tutabitur a meis oppugnatoribus: tam multi mihi adsunt.
19 Exaudiet Deus, eosque opprimet, is qui manet aeternus, Sela, Quorum nulla fiat mutatio, quique Deum nihil revereantur.
20 llle quidem iis manus affert, qui erant cum eo pacati, sua pacta violans.
21 Et in ore dulciora butyro habens, in corde bellum gerit, verbis utitur oleo mollioribus, cum sint spicula.
22 Reiice tuum onus in Iovam, qui te fovebit: nunquam permissurus iustum labefactari.
23 Tu vero Deus illos in foveam interitus detrudes: homines sanguinarii et fraudulenti ad aetatis suae medium non provehentur, cum ego interea tibi confidam.

LVI. 1 Praecinendum de columba procul muta Davidis segmentum, cum eum Palaestini Gethae cepissent.
2 Miserere mei Deus: nam me opprimunt homines, assidue acriter impugnantes.
3 Opprimunt adversarii mei assidue, nam multi me summa ope oppugnant.
4 Equidem meis periculosis temporibus tibi confido.
5 In Deo promissa laudabo: in Deo fiduciam habens non metuam ne quid mihi faciant mortales.
6 Assidue meis rationibus negotium exhibent, suas omnes cogitationes in meam perniciem conferentes.
7 Coeunt, delitescunt, meos calces observant, scilicet meae necis avidi.
8 Deiice, Deus, homines iratus, qui habent in nequitia perfugium.
9 Tu qui meas vagationes numeratas habes, refer meas lachrymas in tuum sacculum, hoc est in tuum commentarium.
10 Ita retro agentur hostes mei, invocante me, qui sciam a me stare Deum.
11 In Deo promissa laudabo: in Iova promissa laudabo.
12 In Deo fiduciam habens, non metuam ne quid mihi faciant mortales.
13 Tibi Deus vota debeo, tibi solvam gratiarum actiones,
14 qui meam vitam a morte, hoc est meos pedes a casu sic defenderis, ut ingrediar coram Deo in luce vivorum.

LVII. 1 Praecinendum, Ne corrumpe: Davidis segmentum, cum Saulum fugeret in spelunca.
2 Miserere mei Deus, miserere mei, tu in quo animi fiduciam habeo, in cuius alarum umbra fiduciam habeo, dum transit inhumanitas.
3 Invoco Deum supremum, Deum mearum transactorem rerum:
4 qui utetur de coelo, quo me defendat ab iniuria, qua opprimor, Sela: utetur Deus sua clementia atque fide.
5 Versatur inter leones vita mea: iaceo inter incendiarium genus hominum, quorum et dentes spicula sunt atque sagittae, lingua gladius acutus.
6 Evehere supra coelos Deus, cuius gloria toto patet orbe terrarum.
7 Rete meis componunt gressibus, ad meae vitae ruinam: cavant ante me scrobem, in quam mediam casuri sunt ipsi. Sela.
8 Composito sum animo Deus, composito sum animo ad canendum modulate.
9 Expergiscere mea gloria: expergiscere nablum et cithara: expergiscar primo mane.
10 Celebrabo te apud nationes, Domine, te apud populos cantabo:
11 cuius clementia ad coelos, cuius fides ad aethram usque porrigitur.
12 Evehere supra coelos Deus, cuius gloria toto patet orbe terrarum.

LVIII. 1 Praecinendum, Ne corrumpe: Davidis segmentum.
2 Verene certe iusta pronunciatis? ex aequo iudicatis? o genus humanum.
3 Imo et animis iniquitates agitatis in terris, et manibus iniuriam libratis.
4 Deflectunt impii iam ab utero: errant ab alvo matris falsiloqui.
5 Venenum habent quale anguis venenum est: quale surdae aspidis, quae sibi aurem obturat, ne magi vocem audiat, divini incantamentorum periti.
6 Deus elide eorum dentes in ipsorum ore, leoninos maxillares evelle Iova.
7 Diffluant ut aqua: accidat eis, quod sagittas in irritum iaculanti:
8 quod limaci in limum abeunti: quod mulieris abortui, qui solem non vidit.
9 Ac veluti si cuius ollae spinas nondum senserint, sic illi tanquam crudi per iram vexentur.
10 Laetabuntur boni viso supplicio, suaque vestigia in impiorum sanguine lavabunt.
11 Atque ita confitebuntur homines bonis esse fructum, Deumque esse qui terras moderetur.

LIX. 1 Praecinendum, Ne corrumpe: Davidis segmentum, cum misisset Saulus qui eius domum custodirent, eius occidendi causa.
2 Defende me a meis hostibus, mi Deus: contra meos infestos me protege.
3 Defende me a maleficis, me ab hominibus tuere sanguinariis.
4 Etenim meae vitae insidiantur, coeuntes contra me homines praevalidi, nullo meo delicto, aut peccato, Iova.
5 Nullo meo vitio concurrunt, seque parant.
6 Tu vero age mihi obviam veni, et haec aspice, Iova Deus armipotens.
7 Deus Israelitarum, expergiscere ad vindicandas gentes omnes, nulla in quenquam perfidorum ac maleficorum usurus misericordia. Sela.
8 Qui vespere reversi strepunt ut canes, urbemque circumeunt,
9 et heu qualia ore vomunt, gladios habentes in labris, si quis audiat.
10 At tu Iova ludis eos, deridens gentes omnes.
11 Tibi vires meas acceptas fero, Deo propugnatori meo.
12 Deo erga me sua clementia usuro, Deo mihi in adversarios meos exemplum edituro.
13 Noli eos interimere, ne hoc mei populares obliviscantur: agita eos tua vi, atque deprime, o propugnator noster Domine.
14 Ob sui scelus oris, ob suorum dicta labiorum capiantur in sua superbia, propterque periuria et mendacia quae comminiscuntur. Sela.
15 Confice severe, confice, et in nihilum eos redige, ut intelligatur Deum esse inter Iacobidas dominantem ad ultimas terras. Sela.
16 Qui vespere reversi strepunt, urbemque circumeunt ut canes,
17 qui ob cibum vagantur, et nisi saturati ringuntur.
18 Ego vero tuam canam potentiam, tuamque benignitatem mature resonabo: qui mihi munimento perfugioque fueris in meis periculosis temporibus.
19 Te meam potentiam cantabo, qui Deus sis meus propugnator, Deus erga me clemens.

LX. 1 Praecinendum ad rosam, oraculum, Davidis segmentum docendum: cum certavit cum Mesopotamianis, Syrisque Sophenes, reversusque Ioabus occidit Idumaeorum in valle salis duodecim millia.
2 Deus qui nos aspernatus iracunde dissipasti, reconciliare nobis.
3 Tu regionem hanc impressionibus concussisti, medere eius calamitatibus: nutat enim.
4 Tuos duriter tractasti, tetrum vinum bibere nos cogens.
5 Praesta tui metuentibus signum, ad arcus effugiendos, ut evadant tui dilecti: defende nos ista dextera, mihi exoratus.
6 Promittit Deus in suo sacrario, quae laeter: dividam Sichemam, vallemque Sochotha dimetiar.
7 Meus est Galaadus, meus Manasses, et Ephraimus mei capitis firmamentum: Iudas meum est imperium:
8 Moabus meum ahenum eluacrum: ad Idumum iaciam meum calciamentum: tu mihi Palaestina adoream acclama.
9 Quis me ad urbem sistet munitam? quis perducet ad Idumaeum? cum tu nos Deus reieceris, neque cum nostris proficiscare copiis?
10 Fer nobis auxilium contra periculum: quando vana est humana tutela.
11 Per Deum fortia patrabimus, eo nostros proterente perduelles.

LXI. 1 Praecinendum fidibus Davidis.
2 Exaudi Deus meam querimoniam, attende meis precibus:
3 qui te ex ultimis imploro terris, cum animi aegrimonia: pervehe me in rupem me sublimiorem.
4 Nam tu mea fiducia es, validaque turris adversus hostem.
5 Manebo in tuo tabernaculo in perpetuum, tuarum fretus alarum praesidio.
6 Tu enim Deus mea vota exaudis, tu possessionem das tuum nomen reverentibus.
7 Aetatem aetati regis adiice, ut eius anni perpetuentur seculis.
8 Habitet aeternum apud Deum, sub clementiae fideique custodia.
9 Ita tuum cantabo nomen in perpetuum, meis votis quotidie solvendis.

LXII. 1 Praecinenda Ieduthuni cantio Davidis.
2 Sane in Deo meus animus acquiescit, a quo Deo mea salus pendet.
3 Sane is meum numen et salus est, et eiusmodi munimentum, ut nihil admodum commovear.
4 Quousque in me iniuriosi eritis universi perimere me conantes, tanquam parietem inclinantem, tanquam convulsam maceriam?
5 Sane de me de statu deiiciendo consultant: falsique studiosi ore bene, pectore male precantur. Sela.
6 Attamen in Deo acquiesce anime mi: nam in eo sita est mea spes.
7 Sane is meum numen et salus est, et eiusmodi munimentum, ut non commovear.
8 In Deo mea salus est atque gloria: meae potentiae numen, mea fiducia in Deo est.
9 Ei confidite omni tempore mortales: effundite apud eum vestros affectus, qui Deus est nostra fiducia. Sela.
10 Sane adeo vana res est genus hominum, adeo frivolum quiddam est mortale genus, ut si simul in statera ponantur, sint ipsa vanitate leviores.
11 Ne confidite fraudibus et rapinis: ne vos usque adeo vanos praebete: opes si affluant, ne in eas animum intendite.
12 Unum pronunciat Deus, id quod ego non semel audivi, Dei esse potentiam,
13 tuamque Domine esse benignitatem, qui pro suo quenque facto remunereris.

LXIII. 1 Davidis cantio, cum esset in sylvis Iudaeae.
2 Deus qui meus es Deus, ego te vigilanter requiro, te animo sitio: te ipso corpore desidero, in squalida, torrida, siticulosaque terra.
3 Te quasi in fano contemplor, tuae potentiae et gloriae videndae gratia.
4 Te, cuius mansuetudo est vel vita melior, his labiis commendo:
5 atque ita dum vivam collaudabo, manus in tuo nomine attollens.
6 Equidem mihi adipe quodammodo, et pingui satiari videor, dum te ore cum labiorum modulatione laudo,
7 quandocunque tui memor in meo cubili, de te per vigilias cogito.
8 Nam mihi tu auxilio es, in cuius alarum umbra ovo.
9 Tibi animo adhaereo, qui me tua dextera sustines.
10 Qui vero meae vitae moliuntur exitium, ii ad telluris ima devenient:
11 ferrique mucrone trucidati, eandem cum vulpibus sortem subibunt.
12 At rex per Deum laetabitur, per quem quicunque iurant, gloriaturi sunt, falsiloquorum oribus obstructis.

LXIIII. 1 Praecinenda Davidis cantio.
2 Exaudi Deus orationis meae vocem: ab hostili terrore vitam meam tuere.
3 Subtrahe me improborum conatui, insultui maleficorum.
4 Qui suas linguas ut enses acuunt, dirorum spicula verborum iaculantes.
5 Ut ex occulto in homines integros collineantes eos de improviso figant, nihil tale metuentes.
6 Confirmant sese ad rem malam, de abscondendis pedicis consultantes, solliciti ne quis eas animadvertat.
7 Comminiscuntur iniqua, quae excogitata perficiant, et quidem adhibitis ad id penitissimis cuiusque mentis sensibus.
8 Sed eo figet eos telo Deus, ut inexpectatis percutiantur ictibus.
9 Adeo ut percussis ex ea re linguis haesitent, eos quicunque viderint.
10 Quo viso, homines omnes Dei praedicabunt opus, eiusque factum rite perpendent.
11 Tum boni gaudebunt in Iova, eique confident gloriantes omnes mente probi.

LXV. 1 Praecinenda Davidis cantio musica.
2 Tibi destinata laus est Deus in Sione, votaque solvenda sunt.
3 Ad te, qui preces exaudis, mortales omnes convenient.
4 Nos quidem vitiorum negocium superaverat, sed tu delicta nostra expias.
5 Beatus quem tu deligis, et cooptas: in tuis habitaturum porticibus, satiandum tuae domus, tuae sacrae cellae bonis.
6 Tu nobis mirifica aequitate indulges, Deus nostrae salutis, qui es omnium terrae finium, et mari remotorum fiducia.
7 Qui montes tua virtute constabilis, accinctus fortitudine.
8 Qui pelagi murmur coerces, murmur eius undarum, tumultumque populorum.
9 Cuius prodigia formidant, qui usquam habitant: qui et matutini ortum, et vesperum exhilaras.
10 Qui terram curando, perpetuandoque multum locupletas, divino rivo aqua pleno hominibus frumenta suppeditans.
11 Sic enim eam paras, dum sulcos eius irrigas, glebas deprimis, eam imbre emollis, eiusque germina foecundas.
12 Annonam bonis tuis ornas, tuique gressus manant ubertate.
13 Manant saltuum pascua, collesque laetitia cinguntur.
14 Vestita plana pecudibus, et farre valles obductae, hilari cantu personant.

LXVI. 1 Praecinendum carmen musicum.
Sonate Deum totus orbis:
2 Cantate nomini eius gloriam, laudis ei praestantes honorem.
3 Dicite Deo, o quam horrenda sunt tua facta? tibi propter magnitudinem tuae potentiae, tui subiiciuntur hostes.
4 Te universus orbis terrarum colet, atque cantabit: tuum nomen cantabit.
5 Adeste, considerate Dei opera, quam sit erga genus humanum natura mirificus.
6 Mare convertit in siccum: traiectum est flumen pedibus, nobis ibi eo laetantibus.
7 Quia sua virtute dominatur aeternum, oculis ita gentes speculans, ut se contumaces non efferant. Sela.
8 Commendate populi Deum nostrum, eius laudationis voce personantes.
9 Qui nostras vita donat animas, pedes nostros labare non passus.
10 Expertus es tu quidem nos Deus: nos explorasti sicut exploratur argentum.
11 Nos in retia egisti: nos cruciatu laterum affecisti.
12 Homines imposuisti capitibus nostris, venimus per ignes et per aquas: et idem nos in ubertatem eduxisti.
13 Veniam in aedem tuam cum victimis, mea tibi vota persoluturus,
14 quae labiis nuncupavi, quae ore promisi in meis adversis.
15 Victimas tibi pingues immolabo, cum arietino suffitu: faciam cum hircis boves. Sela.
16 Adeste, audite, dum narro, omnes Dei reverentes, quid mihi praestiterit.
17 Eum ore invocavi, et lingua subvexi.
18 Quod si cuiuspiam criminis mihi conscius fuissem, non exaudivisset Dominus.
19 Atqui exaudivit Deus, ad vocem meae precationis intentus.
20 Gratias ago Deo, qui meas preces non repudiarit, neque suam mihi negaverit clementiam.

LXVII. 1 Praecinenda fidibus cantio musica, G. carmen Ieremiae et Hezechielis, captivi populi cum essent profecturi. H.
2 Deus miserere nostri, et nobis fave, tuo nos illustrando vultu. Sela.
3 Ut in terris tua ratio, ut apud omnes gentes tua cognoscatur tutela.
4 Te populi Deus celebrent, te populi celebrent universi.
5 Gaudeant, oventque nationes, quod populos ex aequo regas, et nationes moderere per terras. Sela.
6 Te populi Deus celebrent, te populi celebrent universi.
7 Edente suum terra proventum, Deus nobis Deus faveat noster.
8 Faveat nobis Deus, eumque omnes terrarum tractus revereantur.

LXVIII. 1 Praecinenda Davidis cantio musica.
2 Exurget Deus, dissipabuntur eius hostes, fugientque ante eum eius osores.
3 Ut fumus disiicitur, sic eos ille disiiciet: ut liquescit igni cera, sic a Deo peribunt impii.
4 Boni vero gestientes gaudebunt apud Deum, fruenturque voluptate.
5 Canite Deum, cantate nomen eius: extollite eum qui polis vehitur, cuius nomen est in Iova: et apud hunc laetitia gestite.
6 Pater est pupillorum, patronus viduarum: Deus in suo sacro domicilio.
7 Deus qui solitarios domi collocat, compedibus vinctos educit: cum interim rebellatores siticulosa loca incolant.
8 Deus cum tuo populo praeires, cum per solitudinem incederes: Sela.
9 terra contremiscebat, ipsique coeli fluebant, ad illius Sinaiensis Dei praesentiam, ad Dei, Israelitarum Dei praesentiam.
10 Tu pluvia magnifice tuum Deus patrimonium conspergebas, fessumque recreabas.
11 Atque illic tuae consedere copiae, te Deus (quae tua bonitas est) inopibus prospiciente.
12 Suppeditabit Dominus argumentum nunciis magni exercitus mulieribus:
13 cessere, cessere copiarum reges, et domi resides spolia partiuntur.
14 Etiamsi iacueritis inter cortinas, similes columbinarum eritis alarum, argentei coloris, plumis in aurum virentibus.
15 Profligatis quidem in ea ab Omnipotente regibus erit ipsa nivoso Salmone candidior.
16 Mons Dei, mons est fertilis, mons tumidus, mons est fertilis,
17 (cur insolescitis montes tumidi?) mons in quo Deus amat habitare, quem ipse Iova incolet in perpetuum.
18 Iovae quadrigae sunt non semel decem millia: multiplicia millia, in quibus est Dominus Sinaiensis in fano.
19 Ascendis in altum: captivos abducis: donis fungeris inter homines, et quidem etiam contumaces, ut permaneat Iova Deus.
20 Laudetur Dominus in dies in nos munificus, nostrae Deus salutis. Sela.
21 Qui Deus nobis Deus est ad salutem, et Iovae Domino ad mortis exitum.
22 Sane Deus caput truncabit hostium eius, verticem comatum versantium in suis criminibus.
23 Dominum (inquit) ex Basana retraham, retraham ex pelagi gurgitibus:
24 ut et tu tuos in hostium sanguine pedes, et tui canes eodem linguam lavent.
25 Spectatur tuus incessus, Deus, incessus mei Dei, mei regis in fano,
26 praeeuntibus cantoribus, sequentibus fidicinibus, in medio pulsantibus tympana puellis.
27 Collaudate Deum Dominum gregatim, vos ex fonte Israelis.
28 Princeps adsit pusillus Beniamin, et Iudaei proceres in primis, proceres Zabulonii, proceres Nepthalenses.
29 Constituit tuam Deus tuus potentiam: confirma Deus quod nobis facis.
30 Ob tuum fanum tibi Hierosolymam munera reges afferent.
31 Territa gregem lanceariorum, rempublicam eorum qui sunt quasi tauri quidam inter populorum vitulos, demersam in argenti segmentis, profliga populos certandi cupidos.
32 Advenient ex Aegypto lautissimi quique.
33 Aethiopia Deo manus suas curret.
34 Terrestria regna canite Deum: cantate Dominum. Sela.
35 Qui coelos, qui antiquos coelos insidet, vehementem sua voce sonitum daturus.
36 Tribuite Deo potentiam, cuius excellentia est erga Israelitas, et in aethere potentia.
37 Qui Deus in suo mirificus sacrario, Deus Israelitarum, potentiam viresque dat populo divinitus fortunato.

LXIX. 1 Praecinendum ad rosas Davidis.
2 Conserva me Deus, in aqua de vita periclitantem.
3 Demergor in tantam paludis voraginem, ut nullum sit fundum: venio in tantam aquae profunditatem, ut fluctibus obruar.
4 Mihi et guttur clamandi lassitudine raucum est, et oculi Deum meum suspiciendo deficiunt.
5 Me plures quam sunt mei capitis capilli oderunt immerito: tot me hostes iniuria incessunt, ut quod non rapui, tamen reddam.
6 Deus tu scis an sim in vitio, neque te mea latent crimina.
7 Ne in me pudeat eos, qui in te spem habent, Domine Iova armipotens: ne ignominia afficiantur in me tui cupidi, Deus Israelitarum.
8 Nam tua causa infamiam sustineo, faciem ignominia tectam habens.
9 Alienus et extraneus meis habeor fratribus, eadem mecum matre natis.
10 Quoniam tuae domus studio conficior, tuorumque conviciatorum conviciis impetor.
11 Quodque me flebiliter ieiuniis affligo, hoc mihi probro datur.
12 Et dum centone pro veste utor, sum eis dicterio.
13 De me fabulantur in curia sedentes, et cantilenas habent inter pocula.
14 Ego vero a te precibus Iova contendo, tempore accepto, Deus, ut pro tua singulari clementia, mihi (quae tuae tutelae fides est) exoreris.
15 Eripe me ex luto, ne summergar: liberer a meis osoribus, ex aquae profunditate.
16 Ne me fluctus obruat aquae: ne gurges hauriat: ne hiatu absorbeat vorago.
17 Exaudi me Iova pro tua tam benigna clementia: pro tam praestanti humanitate respice me.
18 Neve me tuum aversare, qui sum in periculo: propera exaudire me.
19 Accede ad vitam meam vindicandam, me propter hostes meos redime.
20 Tu meum probrum, pudorem, et ignominiam novisti, habes omnes adversarios meos in conspectu.
21 Cor mihi probro rumpitur: anxius expecto commiserationem, quae nulla est: consolationem, quam nullam adipiscor.
22 Quin mihi pro cibo fel, et sitienti acetum porrigunt bibendum.
23 Sit eis apposita mensa laqueus, et pacatissima quaeque detrimentosa.
24 Caligent oculis ne videant, eisque latera iugiter obtunde.
25 Effunde in eos tuam bilem, et eos ardenti ira opprime.
26 Fiat eorum habitatio deserta, nemine in eorum domiciliis habitante.
27 Quandoquidem quem tu caecidisti insectantur, sauciorum tuorum dolorem adaugentes.
28 Eorum vitia vitiis accumula, neve in tuam veniant iustitiam.
29 Deleantur ex libro vivorum, neque iustis ascribantur.
30 Me vero inopem et aegrum tua Deus protegat tutela.
31 Laudabo Dei nomen carmine, eum gratiis agendis magnificans.
32 Id quod erit Iovae gratius, quam bos, quam taurus cornutus cornipes.
33 Quo viso laetabuntur inopes, Dei studiosi mente vivent,
34 Quod exaudiat pauperes Iova, vinctos suos non contemnens.
35 Eum coeli atque terrae, eum maria, quaeque in eis moventur omnia collaudabunt.
36 Siquidem Deus Sionem conservabit, urbesque Iudaeae construet, ut ea incolatur et possideatur.
37 Eamque tenebit eius cultorum progenies, et eius amatores nominis habitabunt.

LXX. 1 Praecinendum Davidis ad admonendum. G. ad Servet me Dominus. H.
2 Deus ad me defendendum, Iova ad mihi subveniendum festina.
3 Turpiter frustrentur qui meae neci student: foede retro cedant mei malevoli.
4 Auferant hoc impudentiae suae praemium, ut vertantur, qui dictitant Oho oho.
5 Exultent et laetentur in te omnes tui studiosi, semperque dictitent magnificandum esse Deum amatores tuae tutelae.
6 Mihi vero inopi et pauperi Deus propera, qui meus es propugnator, atque liberator, Iova ne cunctare.

LXXI. G. Davidis cantio Ionadabidarum, et eorum qui primo in captivitatem ducti sunt. H.
1 Tibi Iova confido, ne frustrer unquam.
2 Pro tua iustitia defende et libera me: praebe mihi aurem, sic ut me conserves.
3 Esto mihi pro firma rupe, in quam me semper recipiam: tu qui me mandas conservandum, qui mihi rupis et arcis es loco.
4 Mi Deus libera me ab impiorum manu, ab iniquorum atque saevorum manu.
5 Nam tu mea spes es Domine Iova, mea iam a teneris fiducia.
6 Te nixus sum iam ab utero: tu me ex meae parentis ventre extraxisti: in te mea perpetuatur laudatio.
7 Equidem multis sum quasi portentum quoddam: sed tu mihi firma fidentia es.
8 Tuis plenum laudibus os, et honore, continenter habeo.
9 Ne me reiice tempore senectutis: ne me viribus effoetum desere.
10 Etenim contra me deliberant hostes mei: quique meam vitam captant, in hunc modum consultant:
11 Deus eum deseruit: persequendus est, et capiendus, dum nullus defendit.
12 Deus noli a me abesse, mi Deus, ad mihi succurrendum festina.
13 Pudore conficiantur meae vitae adversarii: infamia et turpitudine cooperiantur, qui meo malo student.
14 Ego vero spem perpetuo fovens, ad tuas tot laudes addam.
15 Ore tuam assidue iustitiam et victorias exponam, quarum ignoro numerum.
16 Obibo fortia Domini Iovae facinora, tuam solius iustitiam commemorans.
17 Deus tu me a pueris docuisti, et hactenus tua praedico miracula.
18 Ne ad senectam quidem et canos Deus me desere, dum tuum brachium posteris, dum tuam futuris omnibus praedico virtutem:
19 et arduam, o Deus, iustitiam, qui Deus tam magna facis, ut sis incomparabilis.
20 Qui cum mihi multa exhibuisses adversa atque tristia, mihi vitam reconciliatus defenderis: qui me ex ima tellure reconciliatus extraxeris:
21 qui meam amplificaveris magnitudinem: qui me, pacatior factus, recreaveris.
22 Ego quoque te instrumento nablo, tuam fidem celebrabo, mi Deus, te cithara cantabo o auguste Israelitarum.
23 Te ovantibus cantabo labris, atque animo, quem redemeris.
24 Nec non lingua tuam totos dies meditabor iustitiam, quod turpiter frustrati fuerint qui mihi malum moliebantur.

LXXII. 1 De Salomone. G. Cantio Davidis. H.
Deus iura tua regi, iustitiam tuam regis filio da.
2 Populum tuum ex aequo, tuos inopes ex iure iudicabit.
3 Ferent montes pacem populo, et colles iustitiam.
4 Hominibus patrocinabitur inopibus: tuebitur genus pauperum, fraudatores attenuans.
5 Atque ita dum sol, et diutius quam luna durabit, aeternis timebere seculis.
6 Erit quasi descendens in detonsa prata pluvia, ut terram irrorans imber.
7 Florebunt eius tempore boni, multaque pax donec desinat esse luna.
8 Imperabitque ab altero mari ad alterum, a flumine ad extremum terrae.
9 Ei sylvani succumbent, eiusque hostes lingent pulverem.
10 Ei Ciliciae insularumque reges munera pensitabunt: ei Arabes Sabaeique stipendium afferent.
11 Eumque colent omnes reges, omnes ei gentes servient.
12 Liberabit enim conquerentes pauperes, et defensore carentes inopes.
13 Tenues miserabitur et egenos, pauperumque vitam tuebitur,
14 eos a fraude et iniuria vindicando, et eorum sanguinem in precio habendo.
15 Vivet, eique suppeditabit aurum Arabicum, et pro eo fient assiduae preces, cum quotidianis in eum faustis ominationibus.
16 Fietque ut farris pugilli terrae mandati fructus in montano vertice strepat ut Libanus, florentibus terrestrium herbarum more civibus.
17 Erit nomen eius in perpetuum: quandiu sol manebit, eius fama propagabitur: in eoque sibi placebunt omnes gentes, eum beatum ferentes.
18 Laudetur Iova Deus Israelitarum, Deus solus mirificus.
19 Laudetur et eius gloriosum nomen in aeternum, eiusque gloria repleatur universus orbis terrarum:
20 Etiam atque etiam.
Hactenus precationes Davidis Isaei filii.

PSALMORUM LIBER TERTIUS.

LXXIII. 1 Asaphi cantio.
Est quidem bonus Israelitis Deus, mente puris.
2 Verum ego fere pedibus deflexi, gressu propemodum labefactato,
3 quod indignarer in vecordes, res impiorum prosperas animadvertens.
4 Non sunt enim necessitates, quae eos enecent: sed vigent valentque.
5 Humanis laboribus non agitantur, neque cum caeteris clades patiuntur.
6 Itaque superbia torquati, iniusticiae amictu palliantur.
7 Eis oculi prae obesitate prominent, animi vota superant.
8 Occalluerunt, atrociaque loquuntur facinora, fastidiose loquuntur.
9 Et ore coelos attingunt, et lingua peragrant terras.
10 Propterea eo rediguntur illius homines, quasi undantibus fluctuantes in aquis,
11 ut in hunc modum ratiocinentur: Scilicet haec intelligit Deus, scilicet habet horum cognitionem Supremus.
12 En impii hi, in hac vita fortunati, opes consequuntur.
13 Nae ego frustra et mentem meam expurgo, et manus innocentia perluo,
14 cum quotidianas calamitates, assiduaque perferam supplicia.
15 Si hunc in modum argumentari cogito: En iniuriam facio tuorum filiorum generi.
16 Itaque hoc mihi perspicere conanti, videbatur arduum.
17 Donec ingressus in Dei sanctuarium, consideravi illorum exitum.
18 Enimvero tu in lubrico collocatos deiicis in exitium:
19 Adeo, ut quam repentina deleti calamitate, horribili modo conficiantur.
20 Ut somnium evanescit expergefactis, sic tu eorum imaginem, Iova, in civitate aboles.
21 Sed mihi cor erat in fermento, meique renes extimulabantur:
22 adeo apud te bardus et imperitus, adeoque brutus eram.
23 Cum apud te ea semper conditione sim, ut tu me dextera mea prehensum,
24 tuo consilio ducas, deinde ad honorem cooptes.
25 Ecquem, excepto te, vel in coelis habeo, vel in terris, quem adamem?
26 Deficiat licet corpus, corque meum, mei cordis numen est, meaque conditio, Deus in perpetuum.
27 Nam certe perituri sunt, qui a te recedunt: perdes omnes qui a te meretricio more deficiunt.
28 Mihi vero suavis cum Deo familiaritas est, fiduciam in te, Domine Iova, collocatam habenti, tuis tot operibus enarrandis.

LXXIIII. 1 Asaphi institutio.
Cur o Deus tanta ira in oves tuorum pascuorum exarsisti, ut eas prorsum reieceris?
2 Memento civitatis tuae, quam olim comparasti: nationis tui patrimonii, quam vindicasti: montis illius Sionis, quem incolis.
3 Incede sublimis, ad evertendos funditus omnes sacro nocentes hostes.
4 Perstrepunt tui perduelles, positis suis signis, hoc est trophaeis, in mediis tuis curiis.
5 Ita ut videantur in densas arbores alte secures immitti.
6 Iamque eius valvas bipennibus simul, et malleis demoliti,
7 iniecerunt ignem in tuum sacrarium, humi polluto tui nominis tabernaculo.
8 Et habentes in animo ea semel depopulari, cremarunt omnes Dei curias in hac regione.
9 Signa nostra non videmus: non iam vates, non nobis adest qui sciat quousque duratura sint haec.
10 Quousque tandem, o Deus, conviciabuntur adversarii, proscindent hostes nomen tuum?
11 Cur istam manum, cur dexteram intra sinum tuum omnino contrahis?
12 Cum sis iam olim Deus rex noster, victoriarum per terras autor.
13 Tu divulso ista potentia mari, capita cetorum in aquis perfregisti.
14 Tu dissectis balaenae capitibus, eam sylvanorum populo dedisti ad pastum.
15 Tu fontem flumenque expressisti: tu vehementia exiccavisti flumina.
16 Tua dies, ipsa tua nox est: tu lucem solemque condidisti.
17 Tu omnes terrarum statuisti terminos: aestatem tu, hyememque creavisti.
18 Memineris huius tam contumeliosi hostis, o Iova, et insanorum hominum tuum nomen proscindentium.
19 Ne prode feris vitam tuae turturis: noli perpetuo gregis inopum tuorum esse immemor.
20 Specta foedus, quandoquidem refertae sunt terrae latebrae domiciliis iniusticiae.
21 Effice ne turpiter abeant tenues, ut inopes et pauperes nomen tuum laudent.
22 Agedum Deus, age tuam causam: memento ignominiae, qua te quotidie afficiunt insani.
23 Ne immemor esto vocis adversariorum, tumultus infestorum tuorum crescentis assidue.

LXXV. 1 Praecinenda, Ne corrumpe, Asaphi musica cantio.
2 Agimus tibi gratias Deus, tibi gratias agimus, cuius praesens adest nomen tua narrantibus miracula.
3 Cum certum tempus adeptus fuero, equidem ex aequo iudicabo.
4 Dissolvitur et tellus, et omnes eius incolae, cuius ego constabilivi columnas. Sela.
5 Edico vesanis, ne insanite: et impiis, ne cornu efferte.
6 Ne tam alte istud efferte cornu, loquentes cervice praefracta.
7 Nam nec ab ortu occasuve, nec a meridie proficiscitur excellentia.
8 Sed rerum Deus arbiter, hunc deprimit, illum extollit.
9 Habet enim in manu Iova calicem, rubente vino plenum turbido: unde fundit ille quidem, sed ita ut eius expressam fecem bibant omnes terrarum impii.
10 At ego Iacobidarum Deum in aeternum cantans praedicabo.
11 Et impiorum omnia rumpam cornua, bonorum cornibus extollendis.

LXXVI. 1 Praecinenda fidibus Asaphi musica cantio G. in Assyrios. H.
2 Notus est in Iudaea Deus, magni apud Israelitas nominis.
3 Estque in Solymis eius tentorium, et in Sione domicilium.
4 Ibi fregit arcuum spicula, et clypeos, et enses et bellum. Sela.
5 Tu clarior es, et generosior, quam sunt montani praedones.
6 Direpti sunt magnanimi suo somno sopiti, nec invenere tot bellatores suas manus.
7 Ad tuas, Deus Iacobidarum, minas consopiti sunt et quadrigarii et equi.
8 Tu tu adeo terribilis es, ut ante te, quandocunque irasceris, stare quis possit?
9 Quo de coelo sententiam pronunciante, tellus ipsa territa silescit:
10 insurgente ad iudicium Deo, ad defendendos omnes terrarum inopes. Sela.
11 Nam tibi rabies hominum laudi est: tu exuperantibus furoribus decoraris.
12 Vovete, et vota solvite Iovae Deo vestro omnes eius necessarii: afferte munera terribili.
13 Qui potentibus praecludit spiritum, formidabilis regibus terrarum.

LXXVII. 1 Praecinenda Ieduthuni Asaphi cantio.
2 Invocatus voce mea Deus, mea voce invocatus Deus mihi auscultavit.
3 Cum essem in angustiis Dominum oravi, suppurante noctu meo vulnere sine intermissione, animo meo consolationem respuente.
4 Memor eram Dei turbidus, et cogitabundus, animo sese cruciante. Sela.
5 Et te meorum custodiam oculorum agente, sic afficiebar, ut nihil loquerer.
6 Sed praeteritum tempus, priscos annos reputans,
7 recolebam meam cantilenam noctu, cum mente mea cogitabundus, animo hunc in modum sciscitante.
8 Adeone in perpetuum aspernatur Dominus, ut deinceps fauturus non sit?
9 Prorsumne finita est eius clementia?
10 desieruntne eius promissa in omnia secula?
11 Oblitusne facilitatem Deus, misericordiam suam prae iracundia cohibet? Sela.
12 Tum cogitans mihi sperandam esse vicissitudinem dexterae supremi,
13 memoria repetebam Iovae naturam, recolendis tuis priscis miraculis.
14 Tuaque tot facinora recogitans, de tuo sic ratiocinabar ingenio.
15 Tu Deus te sancte geris, Cui Deo quis par Deus est?
16 Tu mirifice Deus tuam apud populos ostendisti potentiam,
17 dum tuos potenter vindicasti, Iacobi Iosephique posteros. Sela.
18 Viderunt aquae te Deus, viderunt aquae trepidantes, cohorrentibus ipsis fluctibus.
19 Cum quidem nubes aquis manarent: nubila fragorem ederent, tua tela ferrentur:
20 tuum in aethere tonitru sonaret, fulgura coruscarent per mundum, tellus tremefacta cohorresceret.
21 Tu per mare mensus iter, per vastas ingressus aquas, tuis non extantibus vestigiis,
22 tuos tanquam oves per Mosem et Aharonem duxisti.

LXXVIII. 1 Asaphi institutio.
Audite mei populares meam disciplinam, praebete aures orationi meae.
2 Aperiam os meum in sententiam, antiqua eloquens aenigmata.
3 Quae auditione didicimus, narrantibus nostris patribus,
4 non celabimus eorum prognatos, enarrandis posterorum generi Iovae laudibus, potentia et editis miraculis.
5 Sanxit enim apud Iacobeos oraculum, legemque tulit apud Israelitas,
6 qua praecepit maioribus nostris, ut ea suis natis declararent,
7 Quae sciat posteritas, quique procreandi succedent, suis porro natis enarrent,
8 quo suam in Deo spem collocent, divinique moris haud immemores, eius praecepta tueantur:
9 neque sint quales eorum maiores, natio degener atque contumax: natio vecors, et animi erga Deum infidi:
10 Ephraimitae, armati sagittarii, terga verterunt tempore dimicandi.
11 Non conservavere Dei foedus, ex eius lege vivere recusantes,
12 eiusque morum immemores, et miraculorum, quae eis exhibuerat.
13 Qui quidem apud eorum maiores mira fecerat in Aegypti agro Tanensi.
14 Eos mare partitus traduxerat, aquis quasi in acervum congestis.
15 Et per nubem interdiu, totasque noctes per lumen ignis duxerat.
16 Tum disclusis in solitudine cautibus, undas eis affatim dederat ad bibendum.
17 Et prolectis ex rupe laticibus, quasi fluviorum corrivaverat aquas.
18 At illi in eum peccare, supremum irritare in desertis perrexerunt.
19 Deumque animis tentarunt, cibum ad victum postulando.
20 Et Deo obloquentes, ita dixerunt: Nunquid poterit Deus mensam in solitudine instruere?
21 Esto, cautem percussit, manatque lympha, et exundant flumina: num et panem suppeditare poterit, aut carnis copiam suis facere?
22 Itaque ea re audita, indignato Iova, exarsit in Iacobidas ignis, et in Israelitas saevitum est:
23 qui Deo diffisi, eius tutelae non confidissent.
24 Ergo ille sublimi imperavit aetheri, apertisque coeli foribus,
25 eis Mannam ad vescendum depluit, et coeleste dedit frumentum.
26 Tam nobilem panem comederunt homines, misso eis ab illo commeatu ad satietatem.
27 Tum acto per coelum Euro, immissoque vi sua Austro,
28 pluit eis carnes pulvere crebriores, alatas aves marinis numerosiores arenis.
29 Quas in media eorum castra iniecit, circum eorum tabernacula.
30 Igitur cum vescentes sese ingurgitarent, ab illo quae concupiverant adepti:
31 nondum cupiditatem deposuerant, adhuc suum in ore cibum habentes,
32 cum eos aggressa Dei ira, interfecit eorum unctissimos quosque, et Israelitarum lectissimos edomuit.
33 Ac cum sic quoque peccare pergerent, non adiungentes eius miraculis fidem,
34 ille eorum aevum celeriter, eorum annos perniciter consumpsit.
35 Quod si quando eo interficiente, eum requirebant, Deoque resipiscentes invigilabant:
36 recordantes Deum esse ipsorum numen, Deum supremum ipsorum vindicem:
37 quamvis ore eum fallerent, et lingua ei mentirentur:
38 non bene erga eum animati, neque in eius foedere fideles:
39 ipse tamen exorabilis, data venia, eos non perdebat: saepeque iram suam coercens, non totam bilem suam incitabat,
40 memor eos carnem esse, spiritu abeunte, neque redeunte.
41 Quoties eum in solitudine irritarunt? quoties ei in desertis negocium facesserunt?
42 et iterato Deum tentaverunt, augusto Israelitarum praescribentes?
43 immemores eius manus, tum cum eos ex periculis vindicarat.
44 Qui sua in Aegypto ostenta, in agro Tanensi prodigia ediderat.
45 Eorumque verterat amnes in sanguinem, ita ut flumina non biberentur.
46 Immiserat eis et insecta quae eos conficerent, et ranas quae pervastarent.
47 Et bruchis fruges eorum, et locustis laborem addixerat.
48 Et grandine vites, et imbre conglaciato peremerat sycomoros.
49 Et eorum veterina grandini, et pecora presteribus exposuerat.
50 Usus erat in eos irae suae fervore, indignatione, severitate, et asperitate, opera malorum geniorum.
51 Laxaverat in eos irae suae impetum, et nihil parcens quo minus eorum animas neci dederet, eorum vitam pesti addixerat.
52 Omniaque in Aegypto primogenita, primordia virilitatis in Chameis domiciliis occiderat.
53 Et deportatos inde suos tanquam oves, veluti gregem per deserta deduxerat.
54 Atque imperterritos tuto perduxerat, eorum hostibus mari obrutis.
55 Et in suos sacros fines adduxerat, in montem illum sua dextera quaesitum.
56 Exactisque eorum gratia gentibus, Israeliticas tribus in illarum collocaverat domiciliis, haereditate sorte eis distributa.
57 At illi summum Deum tentando exasperarunt, eius monita non conservantes.
58 Retroque cedentes praevaricati sunt, ut ipsorum maiores: inversi, ut fallax arcus.
59 Et eum suis sacellis irritarunt, suisque simulachris incenderunt.
60 Quo audito indignatus Deus, et ab Israelitis magnopere abhorrens,
61 Siluntis tentorium deseruit, quod tabernaculum apud homines collocaverat.
62 Suamque potentiam captivitati, suum decus hostili exposuit manui.
63 Et ferro suos obiecit, indignatus in suum patrimonium.
64 Eorum et iuvenes igne confecti sunt, et virgines ingloriae.
65 Sacerdotes occubuere ferro: nec viduis defleti sunt.
66 Ac quasi ex somno excitus Dominus, velut heros a vino vociferans,
67 hostium suorum terga caecidit, aeternam eis imponens ignominiam.
68 Et repudiato Iosephidarum tabernaculo, improbataque Ephraimitarum tribu,
69 delegit tribum Iudaeam, montem Sionem sibi dilectum.
70 Et suum quam magnifice sacrarium extruxit, in terra a se fundata in aeternum.
71 Delectumque suum Davidem a caulis accersivit,
72 atque ab agendis foetis abduxit, ad regendos suos Iacobeos, suumque patrimonium Israelitas.
73 Quos ille sincera mente, peritisque manibus pavit atque duxit.

LXXIX. Asaphi cantio.
1 O Deus, gentes tuum aggressae patrimonium polluunt tuum sacrum fanum, Hierosolymam redigentes in rudera.
2 Tuorum cadavera cultorum volucribus aeriis, tuorum corpora piorum bestiis obiiciunt comedenda terrestribus.
3 Effundunt eorum sanguinis undas circum Hierosolymam, sepeliente nemine.
4 Sumus vicinis nostris ostentui, finitimis derisui et ludibrio.
5 Quousque tandem saevies Iova, isto impetu quasi igne exardescens?
6 Effunde bilem istam in gentes ignaras tui: in regna quae tuum non invocant nomen.
7 Nam consumpti sunt Iacobidae, eorum habitatione vastata.
8 Noli in nos animadvertere praeterita commissa: propera in nos uti tua misericordia, nam valde sumus attenuati.
9 Succurre nobis Deus nostrae salutis, tui nominis gloriae causa: nosque libera, et nostris peccatis veniam da, tui nominis gratia.
10 Ne quaerant gentes ubinam sit noster Deus: cernatur apud gentes in nostris oculis ultio effusi tuorum sanguinis.
11 Veniat in tuum conspectum gemitus vinctorum: pro tui magnitudine lacerti reliquos fac eos qui sunt morti destinati.
12 Nostrisque vicinis in sinum septuplo repende ignominiam, quam tibi Iova inurunt.
13 Nos vero tuus populus, et oves tui pascui, te in omnem seculorum perpetuitatem, tuas enarrando laudes, concelebrabimus.

LXXX. 1 Praecinendum ad rosas oraculum cantionis Asaphi G. de Assyriis. H.
2 Pastor Israelitarum ausculta, qui Iosepheos agis ut oves: cherubis insidens affulge.
3 Apud Ephraimitas, Beniamitas, et Manassenses excita tuam fortitudinem, et nobis suppetias veni.
4 Deus reconcilia nos, tuoque vultu collustra, et salvi erimus.
5 Iova Deus armipotens, quem ad finem succensebis tuis precantibus?
6 quos tergeminarum cibo potuque lachrymarum pascis.
7 Tu nos finitimis certamen exposuisti, nostris deridendos hostibus.
8 Deus armipotens reconcilia nos, tuoque vultu collustra, et salvi erimus.
9 Vineam ex Aegypto transtulisti, quam exactis gentibus plantasti.
10 Eique ita purgavisti solum, ut actis radicibus repleverit terram:
11 et umbra montes operuerit, ramis divinas aequantibus cedros:
12 suosque palmites ad mare, sua sarmenta ad flumen usque distenderit.
13 Cur eius diruisti sepem, ut ab omnibus carpatur viatoribus?
14 Ut ab apris sylvestribus devastetur, ut depascatur a feris?
15 Deus armipotens reconciliare quaeso: aspice de coelis, et hanc vineam respice atque cura:
16 Vitiarium, tua quod dextera consevit, scilicet natos quos tu tibi confirmasti.
17 Conflagrat igni succisa, ad tui vultus truculentiam pereunt.
18 Adsit ista manus hominibus, ista dextera hominum generi quos tu tibi confirmas.
19 Ne nos a te recedamus, sed a te conservati, nomen tuum invocemus.
20 Iova Deus armipotens, reconcilia nos, tuoque vultu collustra, et salvi erimus.

LXXXI. 1 Praecinendum ad Gittith, Asaphi.
2 Ovate Deo, potentiae nostrae: resonate Iacobeorum Deum.
3 Utimini cantione, adhibito tympano, suavique cithara cum nablo.
4 Clangite in novilunio tuba, nostro solenni die festo.
5 Nam is Israelitarum ritus est, iure Dei Iacobeorum,
6 qui id inter Iosepheos oraculo instituit, cum terram invaderet Aegyptiam, ubi ignotum sermonem audiebamus.
7 Subduxi vestros humeros oneri, vestris manibus a figlina deductis.
8 Vosque in angustiis invocantes liberavi, vobis occultus in tonitru postulata concessi, cum vos ad aquam iurgii explorassem. Sela.
9 Audi mi populus, dum te commonefacio: Israelita si mihi obedies,
10 non habebis alienum Deum, neque peregrinum Deum coles.
11 Ego sum Iova Deus tuus, qui te ex Aegypto deportavi: aperi os tuum, et ego id implebo.
12 Sed meus populus mihi dicto audiens non fuit: Israelitae mihi non obtemperarunt.
13 Itaque eis libidinum suarum licentiam concessi, ut suis obsequantur consiliis.
14 Quod si mihi meus populus obediret, si Israelitae meis graderentur viis:
15 confestim eorum hostes domarem, conversa in eorum adversarios manu.
16 Subiectisque eis Iovae inimicis, durarent in aeternum,
17 me eos flore pascente tritici, et melle satiante rupis.

LXXXII. 1 Asaphi cantio.
Deus astat in consessu divino, in medio divorum iudicans.
2 Quousque iudicabitis inique, et impiis indulgebitis? Sela.
3 Agite tenuium pupillorumque causam, inopes et pauperes absolvite.
4 Tenues et egenos liberate, eos ab impiorum defendentes iniuria.
5 Indocti imperitique sunt, in tenebris gradiuntur, nutant omnia terrarum fundamenta.
6 Equidem vos universos appello divos, et supremi filios.
7 Veruntamen ut homines moriemini, utque quivis de principibus cadetis.
8 Surge Deus, iudica terras, tu qui gentes omnes haereditate obtenturus es.

LXXXIII. 1 Asaphi cantio musica.
2 O Deus ne cessa, ne connive, neve quiesce Deus.
3 Nam ecce tumultuantur hostes tui, osores tui caput efferunt.
4 Contra tuum populum malitiose consultant, conspirantes contra tuos intimos in hunc modum:
5 Agite, deleamus eos ex hominum genere, ne amplius memoretur nomen Israelitarum.
6 Nam conspirant uno animo, icto contra te foedere tabernacula Idumaeorum, Ismaelitarumque: Moabitarum, et Hagarenorum:
7 Gebalenses, et Ammonitae, atque Amalechitae: Palaestina cum Tyriis.
8 Assyrii quoque sese eis coniunxere, Loto prognatis opitulantes.
9 Fac eis ut Madianitis ut Sisarae, ut Iabini apud Cisonem fluvium,
10 qui apud Endor deleti stercoraverunt humum.
11 Tracta eorum duces ut Orebum, ut Zebum, ut Zebam, et ut Salmunam omnes eorum gubernatores,
12 qui statuunt divinas occupare sedes.
13 Mi Deus, utere eis ut rota, ut stipula iactata vento.
14 Ut sylvam comburit ignis, ut montes incendit flamma:
15 sic tu illos tua tempestate vexa, tuoque turbine perturba.
16 Reple vultus eorum dedecore, ut tuum requiratur nomen Iova.
17 Foede perturbentur perpetuo, turpiterque pereant:
18 ut intelligatur, te solum isto nomine, Iova, supremum esse toto orbe terrarum.

LXXXIIII. 1 Praecinenda ad Gittith cantio Coranidarum.
2 O amabiles tuas sedes, Iova armipotens.
3 Conficior animi desiderio atriorum Iovae, et mente et corpore ad Deum immortalem ovans.
4 Etiam passer sibi domum invenit, et hirundo nidum, ubi pullos suos ponat ad tuas aras, armipotens Iova, mi rex atque Deus.
5 Beati qui domi tuae habitant, te continenter collaudantes. Sela.
6 Beati qui eas mente vias tenent, ut habeant sitam in te potentiam.
7 Qui si per flebilem transeant vallem, eam reddent fontalem, etiam cisternas praetexente pluvia.
8 Semperque proficient in opibus, apud Deum in Sione apparituri.
9 Iova Deus armipotens audi meas preces, ausculta Deus Iacobidarum. Sela.
Propugnaculum nostrum aspice Deus, et tui uncti personam respice.
10 Praestat enim dies unus in tuis atriis, quam mille: malim in Dei mei domo ad limen esse, quam in impiorum tabernaculis habitator.
11 Nam sol et propugnaculum Iova Deus, Iova gratiam gloriamque confert iis qui se gerunt innocenter, eis bona non denegans.
12 O armipotens Iova, beatus homo qui tibi confidit.

LXXXV. 1 Praecinenda cantio Coranidarum.
2 Favisti Iova terrae tuae, revocatis ex captivitate Iacobeis.
3 Dedisti tuis veniam, obductis omnibus eorum peccatis. Sela.
4 Cohibuisti tantam istam severitatem, istius irae fervore coercito.
5 Reconcilia nos Deus nostrae salutis, tua adversum nos saevitia repressa.
6 Perpetuone in nos desaevies, iram istam per aeterna secula retinens?
7 Nonne tu nos reconciliatus conservabis, ut tui laetentur in te?
8 Exhibe nobis tuam Iova clementiam, tuamque defensionem praesta.
9 Audio quid promittat Deus Iova: promittit enim pacem suo populo, suisque piis, ita ut ad dementiam non revertantur.
10 Certe adest eum reverentibus, eius praesidium, ut habitet in nostra terra gloria.
11 Pietas veritasque inter sese occurrent: iustitia et pax deosculabuntur invicem.
12 Veritas ex terra germinabit, et iustitia de coelo existet.
13 Iova quoque bona dabit, et terra nostra suas fruges edet.
14 Illum antecedet iustitia, in via vestigia ponentem.

LXXXVI. 1 Davidis precatio.
Praebe mihi aurem tuam, et exorare Iova, inopi atque pauperi.
2 Tuere meam animam, qui pius sum: serva cultorem tuum, mi Deus, tibi confidentem.
3 Miserere mei Iova, qui te totos dies invoco.
4 Exhilara meam, qui tuus sum, animam, qui ad te Domine animum attollo.
5 Nam tu Domine bonus et facilis es, et ad clementiam proclivis, erga omnes te invocantes.
6 Ausculta Iova meas preces, attentus ad meam vocem supplicem:
7 qui te tum, cum sum in angustiis, imploro, quod tu mihi exorari soleas.
8 Nullus tibi deorum par est, Domine: nulla cum tuis facta sunt comparanda.
9 Omnes a te factae gentes te coram adoratum venturae sunt, Domine, tuumque veneraturae nomen.
10 Nam solus tu magnus, tu mirificus es Deus. Erudi me Iova ad viam tuam, ut in tua fide gradiar: applica meam mentem ad tui nominis reverentiam.
11 Celebrabo te, Domine mi Deus, tota mente tuum nomen honorans in aeternum:
12 qui pro tuae erga me clementiae magnitudine, meam animam ab imo liberaris Orco.
13 Deus consurgunt in me superbi, crudeliumque caterva mihi necem machinatur, te sibi propositum non habens.
14 Tu vero Domine, Deus exorabilis, et misericors, ad iram tarde, ad clementiam et auxilium propense,
15 respice me, et miserere mei: praebe tuam potentiam tuo servo, et ancillae tuae filium tuere.
16 Ede mihi faustum omen: quo viso meos pudeat osores, quod tu mihi Iova succurreris, meque fueris consolatus.

LXXXVII. 1 Coranidarum musica cantio.
2 Cuius fundamentum est sanctis in montibus, amat Iova portas Sionis prae cunctis Iacobidarum domiciliis.
3 Gloriosa dicuntur de te, urbs divina. Sela.
4 Cum Aegyptum et Babylonem apud meos notos commemoro,
5 Adde Palaestinam et Tyrum cum Aethiopia, ille ibi natus est.
6 De Sione vero dicetur, alium atque alium in ea natum, eamque ab ipso supremo esse conditam.
7 Si Iova scripto numeret populos, ille ibi natus est. Sela.
8 At in te cantores simul et tripudiantes, omnes mei fontes sunt.

LXXXVIII. 1 Coranidarum cantio musica, praecinenda ad Mahalath alternis, institutio Hemanis Ezrahitae.
2 Iova meae Deus salutis, apud quem dies noctesque conqueror,
3 admitte meas preces, praebe aurem meae querimoniae.
4 Nam animus mihi malis satur est, meaque vita ad inferos usque accedit.
5 Inter humatos habeor, ut homo invalidus,
6 inter mortuos defunctus, ut interempti in sepulchro iacentes, quorum tu iam non meministi, quique sunt ex tua procuratione exempti.
7 Tu me ad imum detrudis barathrum, in profundae caliginis locum,
8 et iracunde urgens toto premis impetu. Sela.
9 Atque ita meos a me familiares alienasti, ut me eis abominandum reddideris: ita inclusum, ut exitu caream.
10 In hac ego miseria, languentibus oculis, te Iova totos dies invoco, passis ad te palmis.
11 Nunquid tu mortuis facies admiranda? aut ad te celebrandum manes resurgent?
12 Scilicet in sepulchro tua clementia, tua fides in interitu praedicetur?
13 Scilicet tua miracula in tenebris, tua iustitia in oblivionis terra cognoscatur?
14 Equidem te Iova imploro, et mane meis interpello precibus.
15 Cur hanc animam Iova reiicis, tuum mihi vultum abdens?
16 Inops ego et moribundus a pueritia, tuos perfero terrores aestuans.
17 Tuae me irae obruunt, tuae pervadunt formidines,
18 undatim circundantes assidue, et simul obsidentes,
19 cum tu a me amicos necessariosque removeris, familiaresque mei delitescant.

LXXXIX. 1 Institutio Ethanis Ezrahitae.
2 Tuam Iova clementiam perpetuo canam, tuam fidem in alia atque alia secula hoc ore demonstrans.
3 Etenim cogito tuam clementiam perpetuo propagandam, qui tuam fidem coelis in ipsis constitueris hunc in modum.
4 Percussi foedus cum delecto meo, sic iurans Davidi meo cultori.
5 Ego tuam prolem in aeternum condam, tuumque solium in perpetuas aetates construam. Sela.
6 Ergo coeli ipsi tua miracula, Iova, tuamque fidem in sanctorum coetu concelebrant.
7 Nam quis in aethere cum Iova comparandus? quis Iovae similis est in genere divorum?
8 Deus est in frequenti sanctorum concilio formidandus, omnibusque suis stipatoribus terribilis.
9 Iova Deus armipotens, quis tibi par est? Iova praepotens, qui tua fide stiparis.
10 Tu superbiae maris imperas, et fluctus cum attollit, coerces.
11 Tu Aegyptum clade attrivisti, tuos hostes tuae lacerto potentiae profligans.
12 Tui sunt coeli, tua et tellus: mundum tu, et quicquid eo continetur fundavisti.
13 Aquilonem tu dexteramque creavisti: in tuo nomine ovant Tabor et Hermon.
14 Tu lacertum robore praeditum, tu manum potentem, tu dexteram habes excellentem.
15 Tuum solium iustitia et aequitate aptum est: tibi praesto adsunt benignitas atque fides.
16 Beatus populus, qui te Iova cantare norunt, in tui vultus lumine gradientes.
17 Qui in tuo nomine gestiunt assidue, in tua sese iactantes iustitia.
18 Nam tu eorum virium ornamentum es, tuoque favore cornu nostrum evehis.
19 Etenim Iovae est nostrum propugnaculum, et sancti Israelitarum est rex noster.
20 Tu aliquando per praedictionem tuis piis pollicitus es in hanc sententiam:
21 Auxilium heroi accommodavi, electum ex plebe extuli.
22 Nactus sum Davidem meum cultorem, quem meo sacro oleo unxi.
23 Quem sic mea manu stabiliam, sic meo lacerto confirmabo,
24 ut eum non hostes superent, non iniqui homines opprimant.
25 Et eius hostes ei contundam, osores evertam, tantaque eum fide prosequar, et benignitate, ut in meo nomine eius cornu evehatur.
26 Eiusque manum mari, eius dexteram fluminibus imponam.
27 Ipse me suum patrem, Deumque et suae numen salutis appellabit.
28 Ego quoque eum primogenitum efficiam, summum regum terrarum.
29 Perpetuo meam erga eum benignitatem retinebo, meumque foedus ei fixum manebit.
30 Et eius semen in aeternum, eius solium dum coeli durabunt propagabo.
31 Quod si ex eo prognati, relicta mea lege, non se gesserint ut meae sententiae postulant:
32 si profanatis meis placitis, mea praecepta non conservaverint:
33 eorum equidem noxam virga, eorum culpam plagis vindicabo.
34 Sed meam erga eum benignitatem non interrumpam, neque fidem fallam.
35 Non meum foedus violabo, non oris mei pronunciatum mutabo.
36 Semel per sanctitatem meam iuro, Davidi non mentiturus,
37 eius semen aeternum fore, eiusque solium ut solem apud me,
38 utque lunam duraturum semper, ut sit testis fidus in aethere. Sela.
39 Atqui tu uncto tuo repudiato et repulso irasceris.
40 Rescidisti quod tuo cultori pactus eras, eius diademate humi prostrato.
41 Dirutisque omnibus eius septis, eius munitiones in ruinam redegisti.
42 Praedae est omnibus viatoribus, ostentui vicinis.
43 Extulisti eius adversariorum dexteram, exhilarasti omnes eius hostes.
44 Eius etiam ensis aciem retudisti, eum in praeliis non stabiliens.
45 Ei dignitatem abrogasti, eius solium ad terram demolitus.
46 Eius iuventutis tempus decurtasti, eum turpitudine vestiens. Sela.
47 Quousque tandem Iova latebis, ira ista quasi igne flagrans?
48 Memineris ego quantuli sim aevi, quam frivolum creaveris omne genus hominum.
49 Quis homo vivit, qui non sit mortem sensurus? qui sit animam suam ab orco vindicaturus?
50 Ubi est antiqua illa clementia, Domine, qui Davidi fidem interposito iureiurando dedisti?
51 Memento Domine ignominiae tuorum, quam ego penitus a tam multis populis perfero:
52 quanta ignominia tui hostes, Iova, quanta ignominia tui uncti calces afficiant.
53 Laudandus Iova in perpetuum:
Etiam atque etiam.

PSALMORUM LIBER QUARTUS.

XC. 1 Mosis divini viri precatio.
Domine tu nobis receptaculum es perpetuis seculis.
2 Tu qui ante natos montes, ante formatam terram atque orbem, ab aeterno in aeternum Deus es,
3 redigis homines in pulverem, et humanum genus redire iubes.
4 Nam apud te mille anni habentur pro hesterno die praeterito, proque nocturnis excubiis.
5 Spargis eos, somnium sunt, ut mane gramen adolescit.
6 Mane florens adolescit, et vespere recisum arescit.
7 Nam ira tua consumitur, tua perturbati saevitia.
8 Tu vitia nostra in tuo conspectu, abdita nostra in tui vultus lumine collocas.
9 Etenim tota aetas nostra irato te cedit: finimus annos nostros dicto citius.
10 Aetatis nostrae spacium septuaginta terminatur annis: aut (ut sit bona valetudo) octoginta: quorum tamen potissima pars labores sunt, et incommoda: tam celeri sectione avolamus.
11 Quod si quis irae tuae vim norit, saevitia tua est prout tui reverentia est.
12 Aetatem metiri nostram sic ostende, ut mentem acquiramus sapientem.
13 Reconciliare Iova, quid differs? et placare tuis.
14 Satiato nos mane tua clementia, et ovantes gaudebimus per omnem aetatem nostram.
15 Exhilara nos pro tempore, quo nos affligis: pro annis, quibus malum patimur.
16 Exhibeatur tuis opus, decusque tuum apud eorum natos.
17 Dominique Dei nostri voluptatem consequamur, et opus nostrarum manuum nobis perage, et opus nostrarum manuum perage.

XCI. G. Laudatorium carmen Davidis. H.
1 Qui habitas in praesidio Supremi, qui degis in Omnipotentis umbra,
2 statue Iovam tibi esse fiduciam, arcemque, et Deum cui confidas.
3 Is enim te a laqueo venatorio, ab exitiali peste defendet.
4 Te ala sua proteget, subque pennis eius tutus eris, eius fidei scuto atque parma.
5 Non tu nocturnos terrores, non volucres interdiu sagittas formidabis.
6 Non pestem in caligine pervadentem, non meridie grassantem luem.
7 Etiamsi tibi ad laevam mille, ad dexteram decem millia occumbant, non modo id te non attinget,
8 verumetiam tuis ipsis oculis aspicies, et videbis impiorum poenas,
9 quoniam in Iova fiduciam, quoniam in Supremo perfugium tibi collocaveris.
10 Nihil tibi mali accidet, neque clades tuam domum accedet.
11 Nam de te suis mandabit geniis, ut te quocunque perges, tueantur:
12 qui te manibus sustineant, ne pedem ad lapides offendas.
13 Pardos pervades et aspides: leones conculcabis, et dracones.
14 Quoniam mei percupidus est, eum liberabo: eum protegam, qui meum nomen agnoscat,
15 et ab eo invocatus exorabor: ei in adversis adero, eum liberans et honorans.
16 Eum aevi longitudine satiabo, meamque ei salutem praestabo.

XCII. 1 Musica cantio ad diem Sabbathi.
2 Convenit te Iova concelebrare, tuumque o Supreme nomen cantare,
3 tuam clementiam mane, tuam fidem noctu praedicando,
4 decachordo atque nablo, citharaeque modulamine.
5 Sic enim me Iova tuis operibus delectas, ut ad manuum facta tuarum laetus exclamem.
6 O quam magna facta tua Iova, quam profundae sunt cogitationes?
7 Hoc nesciunt stupidi, hoc non intelligunt insani:
8 ideo germinare impios sicut herbas, et omnes florere maleficos, ut in perpetuum intereant, te in sempiternum excellente, Iova.
9 Nam certe tui hostes, Iova, nam certe tui hostes perituri sunt, et profligandi omnes malefici.
10 Cum interea extolles velut unicornis meum cornu, viridique delibutus oleo,
11 poenas hostium meorum, et infestantium me improborum, et oculis cernam, et auribus audiam.
12 Boni vero ut palmae florebunt, ut cedri in Libano proficient.
13 Sati in domo Iovae, in Dei nostri atriis florebunt,
14 et adhuc in senio pingues virentesque foetificabunt,
15 ut feratur aequum esse Iovam meum numen, iniquitatis expers.

XCIII. G. Ad pridie Sabbathi cum inhabitata terra est: laudatorium carmen Davidis. H.
1 Iova regnat excellentia vestitus, vestitus Iova accinctusque viribus, mundum ipsum condidit immobilem.
2 Conditum est olim tuum solium, qui es ab omni aeternitate.
3 Edant licet flumina, Iova: edant flumina sonitum, edant suum flumina strepitum:
4 Tu tot aquarum sonitibus, tam insignibus maris fragoribus insignior es in sublimi Iova.
5 Oracula tua certissima sunt: domum tuam decet, Iova, diuturna sanctitas.

XCIIII. G. Davidis cantio ad trinam Sabbathi. H.
1 Deus ultor Iova, Deus ultor affulge.
2 Invehere terrarum arbiter: redde superbis praemium.
3 Quousque impii, Iova, quousque exultabunt impii?
4 Intoleranda verba proferunt, insolescentes omnes malefici.
5 Populum tuum, Iova, atterunt: tuum patrimonium affligunt.
6 Viduas et peregrinos interimunt, et pupillos occidunt:
7 et id videre Iovam, id Iacobidarum Deum negant intelligere.
8 Intelligite, o hominum stupidissimi, et insani: ecquando sapietis?
9 Scilicet aurium sator non audiet? aut oculorum formator non cernet?
10 scilicet gentium punitor non poenas sumet? Qui scire docet homines,
11 Iova, scit hominum cogitationes esse vanas.
12 Beatus homo quem tu Iova corrigis, tuamque legem doces,
13 ut securum reddas a malis temporibus, dum cavatur impiis fovea.
14 Non enim destituet Iova suum populum, non deseret suum patrimonium:
15 quin ad iusticiam redeat iudicium, quam sequantur omnes homines frugi.
16 Quis mihi resistit improbis? quis mihi cum maleficis congreditur?
17 Nisi Iova mihi succurreret, periculum esset ne apud inferos habitarem.
18 Sed cum mihi pedem labefieri cogito, tua mihi Iova adminiculatur clementia.
19 In tot mei pectoris solicitudinibus, tua mihi consolatio recreat animum.
20 Nihil enim tibi commune est cum solio sceleratorum, qui facinora patrant ex instituto:
21 coeuntes contra iustas animas, et innocentem sanguinem condemnantes.
22 Sed mihi Iova praesidio est: mihi Deus meus numen est, cui confidam:
23 qui illis iniuriam rependet, et ob ipsorum improbitatem perdet eos, perdet eos Iova Deus noster.

XCV. G. Laudatorium carmen Davidis. H.
1 Adeste, cantemus Iovam, resonemus numen salutare nobis.
2 Interpellemus eum celebrando, et cantionibus resonando.
3 Etenim Deus magnus est Iova, et rex omnium maximus deorum.
4 Cuius in manu terrae penetralia, cuius sunt montium altitudines.
5 Cuius est mare quod ipse fecit, siccumque suis quod manibus formavit.
6 Agite veneremur supplices, flexis ante Iovam creatorem nostrum genibus.
7 Is enim Deus noster est, et nos eius gubernationis populus, eiusque procurationis oves.
8 Cuius vocem si hodie audieritis,
9 nolite mentes obfirmare vestras, ut in illo iurgio, ut in die tentationis in solitudine,
10 cum me tentavere maiores vestri, cum me probavere, quamvis meum vidissent opus.
11 Quorum generis ego quadraginta pertaesus annos, cogitans homines esse socordes, meaeque ignaros viae,
12 iratus iuravi, non esse in meam requietem perventuros.

XCVI. G. Laudatorium carmen Davidicum, cum templum aedificatum esset post captivitatem. H.
1 Cantate Iovam novo carmine, cantate Iovam totus orbis terrarum.
2 Cantate Iovam, eius nomen commendantes, eiusque tutelam quotidie praedicantes.
3 Eius gloriam in gentibus, eius miracula in omnibus narrate nationibus.
4 Nam maximus est Iova, et laudabilissimus, omniumque deorum formidabilissimus.
5 Omnes enim caeterarum nationum dii deastri sunt: at Iova coelorum conditor est,
6 quem penes est maiestas, et autoritas, cuiusque in sacrario potentia est atque decus.
7 Tribuite Iovae, o populorum genera, tribuite Iovae gloriam atque potentiam.
8 Tribuite Iovae nomini gloriam, et munera ferentes venite in eius atria.
9 Veneramini Iovam cum decenti sanctimonia: hunc contremiscite universus orbis terrarum.
10 Dictitate per gentes, Iova regnat, is qui mundum condidit immobilem, populos ex aequo iudicaturus.
11 Gaudeant coeli, exultetque tellus: intonet mare, et quod eo continetur.
12 Gestiant et agri et quicquid in est, tum omnes sylvarum ovent arbores.
13 In adventum Iovae, qui venit, qui venit iudicatum terras, orbem iuste, et populos fideliter iudicaturus.

XCVII. G. Davidis cantio, cum in eius potestatem venisset terra. H.
1 Iova regnat, exultet tellus, laetentur tot insulae.
2 Nube circundatus et caligine, solium habet ex iustitia et aequitate aptum.
3 Eum praecedit ignis, eius hostes undique inflammans.
4 Micant per orbem eius fulgura, quo viso terra concutitur.
5 Montes ut cera liquescunt adventu Iovae, adventu Domini totius terrae.
6 Eius praedicant iustitiam coeli: eius gloriam vident omnes nationes.
7 Pudeat omnes simulachricolas, de deastris gloriantes: eum veneramini omnes dii.
8 Quo audito gaudeat Sion, laetenturque Iudaeae puellae, propter tua, Iova, iudicia:
9 qui toto orbe terrarum summus, deorum omnium longe supremus es.
10 Odio habete malum, amatores Iovae, qui piorum suorum vitas tuetur, eos ab impiorum manu defendens.
11 Lux seritur iustis, et mente probis gaudium.
12 Gaudete iusti in Iova, eius sanctam celebrantes memoriam.

XCVIII. Cantio G. Davidis, H.
1 Cantate Iovam novo carmine, qui mira facit, dum sibi sua dextera, suo sacro brachio victoriam parit.
2 Ostendit Iova suam victoriam, in oculis gentium suam patefacit iustitiam:
3 memor suae erga domum Israeliticam mansuetudinis, atque fidei, spectantibus Dei nostri victoriam omnibus terrarum finibus.
4 Resonate Iovam totus orbis: prorumpite, ovate et cantate.
5 Cantate Iovam cithara, cithara et canora voce.
6 Buccinis et tubae sonitu personate ante regem Iovam.
7 Reboet et mare, et quod eo continetur: orbis, et eius habitatores.
8 Ipsi manibus plaudant amnes, simulque montes ovent in adventum Iovae: qui venit iudicatum terras, orbem iuste, et populos iudicaturus ex aequo.

XCIX. G. Cantio Davidis. H.
1 Iova regnat, contremiscant populi: Cherubis insidet, commoveatur tellus.
2 Iova in Sione adeo magnus est, omnes ut populos superemineat.
3 Celebretur magnum istud et terribile nomen, quod sanctum est.
4 Regia quidem potentia ius amat: tu aequitatem constituis, tu ius aequumque facis apud Iacobeos.
5 Extollite Iovam Deum nostrum, eiusque pedum subsellium veneramini, qui sanctus est.
6 Moses et Aharon ex eius sacerdotibus, et Samuel ex eius nomen invocantibus, Iovam invocantes exorabant,
7 eosque ipse in columna nubis alloquebatur, conservantes oracula et institutionem ipsis ab eo traditam.
8 Tu Iova Deus noster, qui te sic facilem Deum eis praebebas, ut ab eis exorareris, tamen eorum factum ultus es.
9 Extollite Iovam Deum nostrum, eiusque sanctum montem veneramini: nam sanctus est Iova Deus noster.

C. 1 Cantio agendis gratiis G. Davidis. H.
2 Personate Iovam totus orbis: servite Iovae cum laetitia: venite in eius conspectum cum modulis.
3 Cognoscite Iovam Deum esse, a quo, non a nobisipsis facti simus, eius populus, eiusque pascui oves.
4 Ingredimini eius portas cum commendatione, atria cum laudibus: eum celebrantes, eius nomen collaudantes.
5 Nam bonus est Iova, perpetuae clementiae, et sempiternae fidei.

CI. 1 Davidis cantio.
Clementiam iusque canam, te Iova cantans.
2 Innocentiae viam prudenter insistam: quando ad me venies, sincera me mente geram in mea familia.
3 Non mihi nequitiam proponam: maleficentiam sic exosus, ut apud me non haereat.
4 Perversa mens a me facesset, ignaro mali.
5 Detrahentes occulte alteri evertam, supercilium et animi elationem non feram.
6 Regionis fidelissimos quosque in oculis ferens, contubernales habebo: qui se gerent innocenter, mihi ministrabunt.
7 Non manebunt domi meae perfidiosi, non falsiloqui consistent ante meos oculos.
8 Mature evertam omnes regionis impios, excindendo ex Iovae civitate omnes maleficos.

CII. 1 Inopis precatio, cum angitur, et apud Iovam fundit orationem.
2 Iova audi meas preces, et meam admitte querimoniam.
3 Noli tuum mihi vultum abdere, cum versor in angustiis: praebe mihi aurem, invocanti protinus exoratus.
4 Nam mea quasi fumus evanescit aetas, meaque membra veluti torris arescunt.
5 Cor mihi velut icta siccatur herba, immemori capiendi cibi.
6 Tam gemebunda est mea vox, ut mihi adhaereant ossa carni.
7 Refero onocrotalum sylvestrem, solitario similis cuculo.
8 Pervigilo, qualis est solus in tecto passerculus.
9 Quotidiana me ignominia afficiunt hostes mei, et in me debacchantes coniurant:
10 adeo ut pulvere pro pane vescar, meamque potionem fletu diluam:
11 ob tuam saevitiam atque iracundiam, qui me sublatum abieceris.
12 Aetas mea umbrae modo inclinat, me herbae ritu arescente.
13 At tua Iova, qui manes aeternus, cuiusque sempiterna est memoria,
14 tu age miserere Sionis: nam tempus, nam eius miserandi venit occasio.
15 Desiderant enim tui cultores eius lapides, eius miserti pulveris.
16 Ita gentes tuum Iova nomen, ita omnes terrarum reges tuam reverebuntur gloriam:
17 quod instauraverit Iova Sionem, in sua conspicuus gloria,
18 et solicitorum preces non aspernatus respexerit.
19 Scribetur hoc ad posteritatem, hominesque futuri Iovam collaudabunt:
20 qui Iova de suo sublimi fano despexerit, de coelis terras aspiciens,
21 audiendo vinctorum gemitus, solvendo morti destinatos,
22 ut Iovae nomen in Sione, ut Iovae laus Hierosolymis praedicetur,
23 cum populi eodem, regnaque ad Iovam colendum convenerint.
24 Quem equidem meas vires in vitae cursu affligentem, meum aevum decurtantem,
25 sic alloquor: Mi Deus, noli me in media aetate tollere, tu qui annis sempiternus,
26 olim terram fundasti, cuiusque manuum opus sunt coeli.
27 Et illi quidem peribunt, te permanente, omnesque tanquam indumentum inveterascent, vestis in modum te mutante obsolescentes.
28 At tuorum cultorum nati (qui annorum es infinitorum) perdurabunt, eorumque stirps erit apud te stabilis.

CIII. Davidis G. cantio. H.
1 Collauda anima mea Iovam, et totum meum pectus sacrum eius nomen.
2 Collauda anima mea Iovam, tot eius beneficiorum haud immemor.
3 Qui tuis tot vitiis ignoscens, tuos tot morbos sanat.
4 Qui vindicat ab interitu tuam vitam, clementia te et misericordia coronans.
5 Qui bonis tuas satiat maxillas, tuam quasi aquilae iuventutem renovans.
6 Qui Iova aequum iusque facit omnibus oppressis.
7 Qui suas Mosi vias, qui suam naturam ostendit Israelitis.
8 Misericors et exorabilis Iova, ira tardus, clementia multus:
9 non perpetuo rixatur, non semper iniuriae memor est.
10 Non nos pro nostris peccatis tractat, non nos ut digna sunt nostra vitia remuneratur.
11 Quin quantum terras supereminent coeli, tantum excellit eius erga ipsius reverentes clementia.
12 Quantum distat oriens ab occidente, tantum removet a nobis delicta nostra.
13 Ut miseretur filiorum pater, sic Iova sui reverentium.
14 Novit enim conditionem nostram, memor nos esse pulverem.
15 Hominis aetas similis est graminis: floret ut flos terrestris,
16 qui a vento invasus nusquam est, eumque suus amplius nescit locus.
17 At Iovae clementia ab aeterno durat in aeternum erga eius reverentes, et iustitia erga natos natorum:
18 erga eius foederis conservantes, et obeundorum eius placitorum memores.
19 Qui Iova solium sibi composuit in coelis, regno suo omnibus imperans.
20 Collaudate Iovam eius Genii virtute praestantes, eius exequentes iussa, auditis eius mandatis.
21 Collaudate Iovam omnis eius exercitus, eius ministri eius facientes voluntatem.
22 Collaudate Iovam universa eius opera, in universis eius imperii locis: collauda anima mea Iovam.

CIIII. G. Davidis cantio super mundi statu. H.
1 Collauda anima mea Iovam: Iova mi Deus, perquam magnus es, autoritate vestitus, et maiestate.
2 Qui lumine quasi veste indutus, coelos tanquam velum intendis.
3 Tuas aulas in aquis contabulas, et nubium vehiculo utens, venti alis incedis.
4 Facis tibi ex spiritibus nuncios, ex igne fiammanti ministros.
5 Terram in suis basibus ita fundasti, ut nullo commoveatur aevo.
6 Quam cum profundo tanquam veste operuisses, quae super montes stabant aquae, te increpante fugerunt:
7 et ad tui tonitrui sonum, in locum sibi a te destinatum (ascendentibus montibus, descendentibusque vallibus) praecipitaverunt.
8 Eis tu terminum statuisti, quem non transeant, neque terras iterum operiant.
9 Emittis fontes in flumina, quae montes intermeent, unde omnia terrestria bibant animalia, et onagri sitim extinguant.
10 Ad ea coelestes habitant volucres, de mediis vocem frondibus emittentes.
11 Tu montes ex tuis irrigans fornicibus, terram tuorum operum fructu exaturas.
12 Gramina pecudibus germinare facis, et herbas ad usum hominum, eliciens ex terra victum:
13 et vinum quod hominum exhilaret animos, et oleum quo niteant facies, et panem qui hominum corda sustentet.
14 Saturantur et arbores Iovae, Libani cedri ab eo satae,
15 ubi nidulentur aviculae, et in pinnis aedificans ciconia.
16 Montes ardui damis, rupes cuniculis perfugio sunt.
17 Tu lunam statorum temporum causa fecisti, solemque peritum occasus sui.
18 Si tenebras inducis, fit nox, in qua omnia sylvestria gradiuntur animalia.
19 Leones ad praedam frementes, et a Deo pabulum sibi petentes.
20 Oritur sol, sese recipiunt, inque suis lustris recubant.
21 Prodit homo ad opus munusque suum, usque ad vesperum.
22 O quam multa sunt opera tua Iova? qui cuncta sapienter fecisti, cuius rerum plena tellus est.
23 Tum vastum illud, lateque patens pelagus, ubi natantia sunt innumera, animantes minutae simul et magnae.
24 Illac eunt naves, tum balaena illa, quam tu ut in eo ludat condidisti.
25 A te pendent omnia, ut eis suo tempore pastum suppedites:
26 quem te dante colligunt, te manum aperiente satiantur bonis.
27 Si faciem tuam abdis, conturbantur: si eorum spiritum comprimis, expirant, et in suum pulverem redeunt.
28 Si spiritum tuum emittis, recreantur, et terrae faciem renovas.
29 Duret Iovae gloria in aeternum, laetante Iova suis factis:
30 cuius aspectu tellus concutitur, tactu montes fumant.
31 Canam Iovam dum vivam: cantabo Deum meum donec ero,
32 cui dum mea placeat oratio, in Iova laetabor.
33 Cum interea scelerati omnino ex orbe tollentur, et impii iam nusquam erunt: collauda anima mea Iovam. Haleluia.

CV. 1 Celebrate Iovam, eius et nomen invocantes, et naturam in populis demonstrantes.
2 Hunc canite, hunc cantate, tot eius miracula meditantes.
3 Huius in sancto nomine vos iactate, gaudentibus animis cupidorum Iovae.
4 Studete Iovae, eiusque potentiae, eius vultum requirentes continenter.
5 Recolite quae edidit miracula, prodigia, et latas ab eo sententias.
6 O Abrahami stirps eius cultoris: o Iacobo prognati, eius electo:
7 is Iova Deus noster est, cuius iura toto patent orbe terrarum:
8 memor in aeternum sui foederis, rei quam in mille secula mandavit,
9 quod cum Abrahamo percussit, quod Isaaco iureiurando confirmavit,
10 idque Iacobo statuto, Israeli pacto statuit aeterno,
11 promittens sese eis Chananaeam daturum terram, eorum patrimonii sortem.
12 In qua cum essent exigui numero, pauci, et ii peregrini:
13 cumque ex aliis gentibus ad alias, ex aliis regnis ad alias migrarent nationes,
14 non permisit eis a quoquam iniuriam fieri: quin eorum causa animadvertit in reges.
15 Nolite meos unctos tangere, meisve nocere vatibus.
16 Deinde cum in ea regione famem excitasset, fracto omni alimentorum adminiculo,
17 praemisit illis hominem, in servitutem venditum Iosephum,
18 cuius pedes compedibus vexati, cuius anima tentata ferro est,
19 usque ad id tempus, quo venit quod erat de eo decretum: eumque Iovae iussu exploratum,
20 rex hominum dominator eruendum, solvendumque curavit: et domus suae dominum, omniumque suarum facultatum gubernatorem constituit:
21 ut et proceres eius arbitratu suo cogeret, et senatores erudiret.
22 Ergo venit Israel in Aegyptum, peregrinatus est Iacobus in terra Chamea.
23 Atque ille populum suum ita foecundavit, ut eum supra ipsius hostes augeret.
24 Itaque illorum animos ad populi sui odium, ad suos cultores circumveniendos convertit.
25 Tum Mosem cultorem suum, et a se delectum Aharonem misit,
26 qui apud illos mandata ab eo ostenta et prodigia ediderunt in terra Chamea.
27 Tum tenebrarum obscuritatem invexit, illis eius mandata non detrectantibus.
28 Mutavit illorum aquas in sanguinem, eorumque pisces necavit.
29 Scatuit eorum terra ranis, etiam in ipsorum penetralibus regum.
30 Iussit et insecta provenire, et pediculos in omnibus eorum finibus.
31 Eis pluviae loco grandinem, flammantesque immisit ignes in eorum terram,
32 et eorum vites ficusque contudit, arboresque finium eorum perfregit.
33 Iussit et locustas bruchosque existere innumerabiles,
34 qui omnes in eorum territorio herbas, terraeque fruges perederunt.
35 Occidit et omnia in eorum regione primogenita, omnis eorum virilitatis primordium.
36 Atque ita suos aurum argentumque ferentes eduxit, nemine in eorum tribubus impedito,
37 gaudentibus eorum emigratione Aegyptiis, utpote eorum terrore perculsis.
38 Ille nubem explicuit in operimentum, ignemque ad noctu praelucendum.
39 Petentibus coturnices invexit, eosque coelesti pane satiavit.
40 Cautem disclusit, unde scatente lympha, manavit per deserta fluvius.
41 Meminerat enim, quid Abrahamo cultori suo sancte promisisset.
42 Igitur populum suum cum laetitia, delectos suos cum cantu eduxit:
43 eisque gentium aliarum terras, eis populorum laborem dedit possidendum:
44 ut eius decreta legesque tuerentur et conservarent. Haleluia.

CVI. Haleluia.
1 Celebrate Iovam qui bonus, qui aeternae est clementiae.
2 Quis Iovae virtutes, quis omnes fando laudes exprimat?
3 Beati qui ius tuentur, qui aequum faciunt omni tempore.
4 Memento mei Iova pro tuo erga tuos favore: affice me tua salute:
5 ut electorum tuorum bona videam, ut tuae gentis voluptate fruar, cum tua glorians haereditate.
6 Peccavimus cum maioribus nostris, vitiose et impie egimus.
7 Maiores nostri in Aegypto tua miracula non rite perpenderunt, tuorumque tot beneficiorum immemores, in ora maris rubri rebellarunt.
8 Et tamen eos propter suum nomen conservavit, ut suam ostenderet potentiam.
9 Increpitoque et exiccato mari rubro, per profunda duxit tanquam per sylvam,
10 et ab adversariorum manu defendit, ab hostium manu vindicavit:
11 cum interim eorum hostes sic obruti fuerint aquis, ut ex eis ne unus quidem superfuerit.
12 Itaque illi eius dictis credentes eius cecinere laudes.
13 Sed eius factorum protinus obliti, non expectato eius consilio,
14 capti cupidine in sylvis, Deum in solitudine tentarunt:
15 qui eis ita postulata dedit, ut eis vitae luem immiserit.
16 Item inviderunt Mosi in castris, et Aharoni Iovae sacro.
17 Itaque tellus hians, Dathanem devoravit, Abiramique gregem obruit:
18 et incenso in eorum coetum igne, impios flamma combussit.
19 Praeterea fecere vitulum in Horebo, conflatumque venerati sunt,
20 gloriam suam permutantes cum herbivori bovis imagine:
21 obliti sui conservatoris Dei, qui tam magna in Aegypto,
22 tam mira in terra Chamea, tam horrenda ad mare rubrum fecerat.
23 Itaque statuerat eos extinguere, nisi Moses eius electus eum interpellasset in illa strage, ut eius saevitiam ab illorum internecione retraheret.
24 At illi tam elegantem terram aspernati sunt, eius dictis non credentes:
25 et in suis murmurantes tabernaculis, Iovae dicto audientes non fuere.
26 Ergo ille manum illis attulit, eos per sylvas sternendo:
27 eorumque progeniem per gentes deiiciendo, et eos dispergendo per terras.
28 Itemque cum Baale Phegore copulati, mortuales polluxere victimas:
29 quibus eorum moribus irritato Deo, grassata in eos clades est.
30 Cum quidem extitit Phinees, ad cuius preces cohibita clades est:
31 id quod ei iustitiae datum est, in omnem seculorum perennitatem.
32 Adhaec ei ad aquam iurgii moverunt iram, adeo ut Mosi nocuerit eorum culpa.
33 Nam per eos offensus animo, perperam verba fecit.
34 Non delevere nationes, quas eis Iova iusserat: sed cum caeteris permixti gentibus, earum et facta didicerunt,
35 et statuas coluerunt, quae eis fuere detrimento, suosque filios et filias sacrificarunt cacodaemonibus:
36 atque ita insontem fudere sanguinem, videlicet liberum suorum, quos Chananaeorum immolavere statuis, quo sanguine incestata terra est.
37 Adeo suis factis polluti, et moribus meretricati sunt, ut iratus suo populo Iova, suam abhorruerit haereditatem,
38 et illos gentibus in potestatem traditos, inimicorum imperio subiecerit:
39 a quibus hostibus vexati sunt, et sub eorum ditionem subiuncti.
40 Ille eos saepenumero liberavit, cum ipsi suo consilio ei adversarentur, suaque culpa attenuarentur:
41 et in adversis respexit rebus, auditis eorum querelis.
42 Memorque foederis quod ipsi cum eis intercedebat, reconciliatus est pro sua singulari clementia:
43 et in eos misericordiam commovit omnium, apud quos erant captivi.
44 Serva nos Iova Deus noster, et ex caeteris gentibus collige, ut tuum sanctum celebremus nomen, in tuis nos laudibus iactantes.
45 Collaudetur Iova Deus Israelitarum per omnem aeternitatem, dicatque populus omnis, Amen. Haleluia.

PSALMORUM LIBER QUINTUS.

CVII. G. Haleluia. H.
1 Celebrate Iovam, qui bonus, qui aeterna est clementia.
2 Dicant hoc Iovae clientes, quos ille vindicat ex periculis:
3 et diversis ex terris, ex oriente, occidente, septentrione atque mari colligit.
4 Qui per sylvas et avia loca errant, oppidum quod incolatur non invenientes:
5 famelici et sitibundi, animoque anxii. Si in ea angustia Iovam invocant, ille eos liberat ex periculis.
6 Rectaque via eo deducit, ut in oppidum veniant quod habitetur.
7 Celebrent illi Iovae clementiam et miracula apud hominum genus,
8 qui satiaverit indigos, bonisque repleverit famelicos.
9 Qui in tenebris et funesta nocte sedent, miseria et ferro constricti.
10 Quoniam supremi Dei dictis et consilio contumeliose adversati sint:
11 quorum ille mentes labore domat, quique iacent indefensi,
12 si in ea angustia Iovam invocant, ille eos asserit ex periculis:
13 eos ex tenebris et funesta nocte eripit, abruptis eorum vinculis.
14 Celebrent illi Iovae clementiam, et miracula apud hominum genus:
15 qui ostia perruperit aerea, ferreaque claustra perfregerit.
16 Vesani, qui propter peccandi consuetudinem, propterque sua vitia torquentur:
17 qui animo cibum omnem abhorrentes, ad lethi portas appellunt:
18 si in ea angustia Iovam invocant, ille eos asserit ex periculis,
19 suoque iussu sanandos curat, et ab interitu liberandos.
20 Celebrent illi Iovae clementiam, et miracula apud hominum genus,
21 faciantque grati animi sacrificia, eius opera cum cantu narrantes.
22 Qui navibus in mare descendunt, negotia in vastis exercentes aquis:
23 ii Iovae facta et miracula vident in profundo.
24 Nam ille suo iussu ventum excitat tempestuosum, quo fluctus maris attollente,
25 ascendunt in coelum, descendunt in gurgites, animis in tanto malo fathiscentibus.
26 Vacillant et titubant ebriorum more, absumpta omni eorum peritia.
27 Quod si in ea angustia Iovam invocant, ille eos eripit ex periculis,
28 tempestatem tranquillans, illosque fluctus sedans:
29 qua illi tranquillitate laeti, ab eo in optatum ducuntur portum.
30 Celebrent illi Iovae clementiam et miracula apud hominum genus,
31 eum in hominum coetu extollentes, et in senum consessu collaudantes.
32 Qui fluvios in sylvam, aquarum scatebras in loca siticulosa,
33 terram fertilem in salsam redigit, ob scelus incolarum.
34 Qui solitudinem reddit aqua stagnantem, aridumque solum lymphis scatens,
35 ibique famelicos collocat, qui habitandum condant oppidum,
36 agros conserant, vineas pangant fructuosum edituras proventum.
37 Atque eos ille multum foecundans auget, nec minus eorum pecus,
38 cum oppressi malorum necessitate et moerore, fuissent diminuti.
39 Aspergit contemptu primates, eosque per devia sentaque loca errare facit.
40 Pauperes autem a calamitate protegit, efficiens quasi ovium gentilitates.
41 Id quod videntes probi laetantur, cum omnis improbitas obmutescat.
42 Qui sapiet, haec observabit, et intelliget beneficia Iovae.

CVIII. 1 Musica cantio Davidis.
2 Composito sum animo Deus ad canendum, atque cantandum.
3 Age mea gloria: expergiscere nablum et cithara, expergiscar primo mane.
4 Celebrabo te apud nationes Iova, te apud populos cantabo:
5 cuius clementiae magnitudo coelos exuperat, cuius fides attingit aethera.
6 Evehere supra coelos Deus, cuius gloria toto patet orbe terrarum.
7 Ut evadant tui dilecti, conserva nos ista dextera, mihi exoratus.
8 Promittit Deus in suo fano, quae laeter: dividam Sichemam, vallemque Sochotha dimetiar.
9 Meus est Galaadus, meus Manasses, et Ephraimus mei capitis firmamentum.
10 Iudas meum est imperium: Moabus meae lebes lotionis: ad Idumum iaciam meum calciamentum: in Palaestinam adoream sonabo.
11 Quis me ad urbem sistet munitam? quis me perducet ad ldumaeum?
12 cum tu nos Deus reieceris, neque cum nostris proficiscare copiis.
13 Fer nobis auxilium contra periculum, quando vana est humana defensio.
14 Per Deum fortia patrabimus, eo nostros proterente perduelles.

CIX. 1 Praecinenda cantio Davidis.
2 O Deus mea laus, ne dissimula. Nam impium perfidumque os in me aperitur: adversum me loquitur lingua mendax:
3 verbis circumsessus inimicis, oppugnor immerito.
4 Pro amore meo infestor, idque comprecatione usus:
5 maloque pro bono, et odio pro meo amore afficior.
6 Praefice ei impium, eique Satan ad dexteram astet.
7 Cum iudicabitur, abeat damnatus, eiusque preces ei sint crimini.
8 Sit eius aetas brevis, eius munus excipiat alius.
9 Sint eius nati pupilli, et uxor vidua:
10 errantesque mendicent eius liberi, indigentes, utpote derelicti.
11 Irretiat creditor omnes eius facultates, eiusque labore parta diripiant alieni.
12 Ne sit qui eum benignitate prosequatur, ne sit qui eius pupillorum miserescat.
13 Sit eius exitus excidium, in posterum deleto illorum nomine.
14 Recolatur eius parentum culpa apud Iovam: nec eius matris crimen obliteretur.
15 Illosque semper habens propositos Iova, extirpet ex terris eorum memoriam.
16 Quandoquidem exercendae beneficentiae immemor, hominem inopem, pauperem, animoque aegrum persequitur ad necem.
17 Et postquam infelicitatem amat, ea contingat ei: postquam felicitate non delectatur, facessat ab eo.
18 Vestiatur infelicitatis amictu, quae ut aqua in eius viscera, ut oleum in artus penetret:
19 quae sit ei pro vestis amictu, proque cinctu iugiter cingendo.
20 Haec merces a Iova meis adversariis eveniat, meaeque vitae perniciem cogitantibus.
21 Tu vero Iova Domine transige meum negotium propter tuum nomen: pro tuae beneficentiae bonitate libera me.
22 Nam inops et pauper ego sum, cor in pectore saucium habens.
23 Ut inclinans umbra discedo, locustarum more stridens.
24 Genua mihi labant prae inedia, meo corpore defectu pinguetudinis tabente.
25 Sumque illis probro, qui me spectantes motu capitis derident.
26 Succurre mihi Iova mi Deus, conserva me pro tua clementia:
27 Ut sciatur hoc opus esse tuum, hoc te Iova fecisse.
28 Detestentur illi, tu faveas: eisque turpiter confutatis, tuus ego gaudeam.
29 Vestiantur adversarii mei ignominia, suaeque turpitudinis pallio induantur.
30 Agam Iovae gratias ingentes hoc ore, et eum in frequenti corona laudabo:
31 qui pauperi dexter astiterit, eum ab eius vitae condemnatoribus defendens.

CX. 1 Davidis cantio.
Ait Iova Domino meo: sede ad meam dexteram, donec tuos hostes effecero scabellum pedum tuorum.
2 Sceptrum tuae potentiae mittet ex Sione Iova, ad dominandum inter hostes tuos.
3 Tuae copiae voluntariae erunt, qua die expeditionem cum sacra maiestate facies,
4 ex utero aurorae habebis rorem tuae iuventutis.
5 Iurat Iova, non mutaturus sententiam, te sacerdotem esse in aeternum, ad rationem Melchisedeci.
6 Dominus tibi dexter, tum cum irascetur, reges obtruncabit.
7 Ulciscetur gentes cum vasta strage corporum:
8 caput obtruncabit, quod amplae terrae praeest, ita ut ex torrente bibat in via, atque ideo, caput attollat.

CXI. 1 Haleluia.
Celebrabo Iovam toto corde in proborum consilio, atque coetu.
2 Magna sunt facta Iovae, stupenda quibuscunque placent.
3 Eius et opus autoritatis et maiestatis est, et iustitia stat in aeternum.
4 Famam sibi suis comparavit miraculis, exorabilis et misericors Iova.
5 Praedam dedit sui metuentibus, memor semper suae pactionis.
6 Factorum suorum vim suis ostendit, dum eis gentium possessionem dedit.
7 Eius manuum opera vera atque aequa sunt, fida sunt eius omnia mandata,
8 fixa ad perpetuitatem, in fide et aequitate constituta.
9 Redimendos curavit suos: sanxit in aeternum suum foedus, sanctum et terribile nomen habens.
10 Sapientiae caput est Iovae metus: recte sapiunt, haec quicunque praestant, quorum laus aeterna manet.

CXII. 1 Haleluia.
Beatus homo qui Iovam reverens, eius praeceptis multum delectatur.
2 Potens in terris erit eius progenies: genus proborum fortunabitur.
3 In eius domo erunt opes et divitiae, eius liberalitate in perpetuum manente.
4 Probis lux oritur in tenebris, qui mansueti, misericordes et liberales sunt.
5 Vir bonus miseretur et commodat, sua verba iudicio temperans.
6 Nunquam enim commovetur, estque benefici hominis aeterna memoria.
7 Malorum auditu non terretur, tutum animum habens Iovae fiducia.
8 Adeo fixo animo est, ut nihil formidet, quin visurus sit hostium suorum poenas.
9 Dispergit largiens pauperibus, durat semper eius liberalitas, eiusque cornu extolletur gloriose.
10 Id quod videntes impii, sic aegre ferent, ut dentibus frendentes contabescant, eorumque cupiditas peribit.

CXIII. 1 Haleluia.
Laudate Iovae cultores, laudate Iovae nomen.
2 Commendetur Iovae nomen deinceps in perpetuum.
3 Ab ortu solis ad occasum laudabile Iovae nomen est.
4 Excellit gentes omnes Iova, gloria coelesti.
Quis est Iovae Deo nostro conferendus? qui alta incolens,
5 humilia videt, coelos incolens videt terras.
6 Qui tenuem excitat ex pulvere, pauperem allevat ex fimo:
7 eum inter praecipuos collocans, inter praecipuos suorum.
8 Sterili familiam conciliat, liberos quibus mater gaudeat. Haleluia.

CXIIII. G. Haleluia. H.
1 Cum Israelitae ex Aegypto, cum Iacobea domus emigraret ex populo barbaro,
2 Iudaei Israelitae Deo fuere sanctitati atque potestati.
3 Quo viso mare fugit, et Iordanis retrocessit.
4 Montes arietum, colles ove natorum ritu exiliuerunt.
5 Quid tibi acciderat mare, ut fugeres? quid Iordanis, ut retrocederes?
6 Quid montes, ut arietum, quid colle,s ut ove natorum ritu exiliretis?
7 Ad Domini praesentiam contremisce tellus, ad Dei Iacobeorum praesentiam:
8 qui petram in aquae stagnum, cautem in aquae fontem convertit.

CXV. 1 Ne nobis Iova, ne nobis, sed tuo nomini gloriam tribue, ob tuam benignitatem atque fidem.
2 Ne quaerant gentiles, ubinam sit Deus noster:
cum sit Deus noster in coelis, quicquid ei libet faciens.
3 Illorum simulacra argentum aurumque sunt, humanarum opus manuum.
4 Os habent, neque loquuntur: oculos habent, neque vident.
5 Aures habent, nec audiunt: nares habent, nec olfaciunt.
6 Manus habent, neque tangunt: pedes habent, nec ambulant: nihil suo gutture sonant.
7 Tales erunt qui ea faciunt, quicunque fidunt eis.
8 Vos Israelitae confidite Iovae, quorum ille praesidium et propugnaculum est.
9 Vos domus Aharonis confidite Iovae, quorum ille praesidium et propugnaculum est.
10 Vos Iovae reverentes confidite Iovae, quorum ille praesidium et propugnaculum est.
11 Iova nostri memor fortunabit, fortunabit Israelis domum, fortunabit Aharonis domum,
12 fortunabit Iovae reverentes, parvos iuxta atque magnos.
13 Amplificabit Iova vos, vos, vestrosque natos.
14 Favorabiles eritis Iovae coeli terraeque creatori.
15 Qui coelum, qui Iova coelum habens, terram dedit hominum generi.
16 Quem Iovam non mortui, non ulli ad silentium degressi collaudabunt.
17 Sed nos Iovam commendabimus, deinceps in sempiternum. Haleluia.

CXVI. G. Haleluia. H.
1 Amo Iovam, qui meam supplicem vocem exaudiverit:
2 quoniamque mihi aurem praebuit, ideo eum per omnem vitam invocabo.
3 Cum me mortis lora circundarent, et Stygiae invasissent angustiae: cum in periculum et sollicitudinem incidissem:
4 Iovae nomen invocavi: obsecro Iova libera hanc animam.
5 Exorabilis, iustusque Iova, Deus noster misericors,
6 custos Iova simplicium, me conservavit afflictum.
7 Redi anima mea ad tuam quietem, postquam tibi Iova benefecit:
8 qui et animam meam a morte, et oculos a lacrymis, et pedes a casu liberavit,
9 ita ut verser apud Iovam in vivorum terris.
10 Equidem credidi, ideoque locutus sum, cum tantopere vexarer:
11 atque in hac trepidatione dixi, omnem hominem esse fallacem.
12 Quid Iovae rependam pro tot eius adversum me meritis?
13 Poculum sumam salutis, Iovae nomen invocans.
14 Iovae mea vota solvam, idque eius omni populo praesente:
15 Qui Iova suorum mortem piorum tanti ducat.
16 Euge Iova: nam ego servus tuus, ego servus tuus sum, ancillae tuae filius, qui mea rupisti vincula.
17 Tibi sacrificium animi grati faciam, Iovae nomen invocans.
18 Iovae mea vota solvam, idque eius omni populo praesente,
19 in atriis templi Iovae, in medio tui Hierosolyma. Haleluia.

CXVII. G. Haleluia. H.
1 Laudate Iovam gentes omnes, hunc celebrate nationes omnes:
2 cuius Iovae et clementia erga nos excellit, et fides aeterna est. Haleluia.

CXVIII. G. Haleluia. H.
1 Celebrate Iovam qui bonus, qui aeterna clementia est.
2 Dicant Israelitae eius aeternam clementiam.
3 Dicat Aharonis domus eius aeternam clementiam.
4 Dicant Iovae reverentes, eius aeternam clementiam.
5 Iovam in periculis invocavi, Iova me exoratus explicuit.
6 Iovam habens non metuo ne quid mihi faciant homines.
7 Iovam habens defensorem, visurus sum inimicorum meorum poenas.
8 Iovae praestat fidere, quam homini.
9 Iovae praestat fidere, quam primatibus.
10 Omne genus gentes me obsederant, quas tamen Iovae nomine excidi.
11 Obsederant me etiam atque etiam, quas tamen Iovae nomine excidi.
12 Obsederant me apum more, quas tamen quasi spinarum ignem extinctas Iovae nomine excidi.
13 Tu me quidem impuleras ad cadendum, sed mihi Iova succurrit.
14 Iova mea potentia atque cantus, mihi saluti fuit.
15 Ergo victoriae cantu bonorum domus personant: Iovae dextera fortiter facit.
16 Iovae dextera excellens, Iovae dextera fortiter facit.
17 Non moriar, sed vivens Iovae facta narrabo.
18 Castigavit me quidem Iova, sed neci non dedidit.
19 Aperite mihi iustitiae portas, ut per eas ingrediar ad agendas Iovae gratias.
20 Haec Iovae porta est, qua boni ingrediuntur.
21 Gratias ago tibi, qui mihi exoratus salutem attuleris.
22 Lapis ab aedificatoribus improbatus, adhibitus est ad caput anguli.
23 A Iova profectum est hoc, quod nobis mirum videtur.
24 Hanc diem Iova fecit, in qua laetemur exultantes.
25 Eia Iova, serva age: eia Iova, fave age.
26 Bene sit ei qui venit in Iovae nomine: fausta vobis ominamur, o Iovae domestici.
27 Deus Iova nobis illucet: alligate festam hostiam restibus ad arae cornua.
28 Tibi mi Deus ago gratias: te mi Deus extollo.
29 Celebrate Iovam, qui bonus, qui aeterna clementia est.

CXIX. G. Haleluia. H.
Aleph.
1 Beati qui bene morati ex Iovae lege vivunt.
2 Beati qui eius obeunt oracula, toto corde studentes ei.
3 Qui sane nihil iniquum agentes, vivunt ad eius normam.
4 Tu sane instituta tradidisti diligenter servanda.
5 Utinam moribus sim ad servanda tua decreta comparatis.
6 Ita demum non frustra ero, si omnia tua praecepta spectabo.
7 Agam tibi sincera mente gratias, cum tuas iustas sententias didicero.
8 Tua decreta servabo: ne me desere omnino.
Beth.
9 Quanam re purget adolescens suos mores? exequendis tuis verbis.
10 Tibi toto corde studeo, ne me a tuis avoca praeceptis.
11 In mente mea habeo recondita tua dicta, ne quid in te peccem.
12 Tu laudande Iova, doce me tua decreta.
13 His ego labiis enumero omnes oris tui sententias.
14 Oraculorum tuorum ratione perinde oblector, ac summa opulentia.
15 Tua mandata meditor, intuens in tua instituta.
16 Tuis decretis oblecto me, tuorum dictorum haud immemor.
Gimel.
17 Affice me tuum vitae beneficio, et tua dicta exequar.
18 Revela meos oculos, ut videam tuae legis miracula.
19 Peregrinus in terris ego sum: ne mihi subtrahe tua praecepta.
20 Mihi languet animus perenni tuarum sententiarum cupiditate.
21 Detestabiles obiurgas superbos, a tuis praeceptis deerrantes.
22 Avolve a me probrum atque contemptum, qui oracula tua obeo.
23 Quamvis contra me deliberantes sedeant principes, tamen tuus ego tua decreta meditor.
24 Tamen oracula tua, meae deliciae, mihi sunt pro consiliariis.
Daleth.
25 Humi prostrata est anima mea: conserva mihi vitam ex tuis promissis.
26 Mores meos expono, ut tu exorere mihi: doce me tua decreta.
27 In tuorum mandatorum ratione instrue me, et tua meditabor miracula.
28 Mihi perfluit animus prae anxietate: erige me ut ferunt tua promissa.
29 Falsam viam a me remove, et mihi per gratiam largire tuam legem.
30 Viam veritatis elegi, tuas mihi sententias proponens.
31 Adhaereo tuis oraculis Iova, ne me frustra habueris.
32 Viam praeceptorum tuorum curram, cum mihi mentem explicueris.
He.
33 Institue me Iova in ratione tuorum decretorum: et ea prorsus exequar.
34 Erudi me in exequenda tua lege: et eam obibo toto corde.
35 Dirige me per iter praeceptorum tuorum: nam id mihi placet.
36 Effice mihi mentem propensam ad tua oracula, non ad avaritiam.
37 Averte meos oculos ab intuenda nequitia, vitam mihi in tuo conservans instituto.
38 Praesta mihi tuo promissa tua, qui te revereor.
39 Aufer meum dedecus, quod exhorreo: nam tuae sententiae bonae sunt.
40 Cum sim tuorum mandatorum cupidus, conserva mihi vitam pro tua iustitia.
Vau.
41 Mihique tua contingant beneficia Iova, tua defensio, ut fert tuum promissum.
42 Et dabo meo conviciatori responsum, tua fretus oratione.
43 Neve mihi prorsus ex ore eripias verum verbum, qui a tuis sententiis pendeam.
44 Et tuam legem exequar iugiter in omnem perpetuitatem.
45 Atque ita expeditus incedam, quod tuis studeam mandatis.
46 Neque me de tuis apud reges oraculis loqui pudebit.
47 Meque tuis oblectabo praeceptis, quae amo.
48 Attollamque manus ad tua praecepta mihi dilecta, et tua decreta meditabor.
Zain.
49 Memento quid mihi tuo promiseris, quo mihi spem fecisti.
50 Quae quidem mea consolatio est in mea miseria, tuo promisso me conservante.
51 Arrogantes mihi magnopere illudunt, neque tamen a lege tua deflecto.
52 Memor tuarum sempiternarum Iova sententiarum, me consolor.
53 Horrore corripior ob impios tuae legis desertores.
54 Cantilenae mihi sunt tua decreta in peregrinationis meae domicilio.
55 Recolo noctu nomen tuum Iova, tuamque legem obeo.
56 Hoc teneo, ut tua mandata exequar.
Heth.
57 Tu mihi conditio es, Iova, cuius dictis parere statui.
58 Te coram oro toto corde, miserere mei ut promisisti.
59 Recogito meos mores, meosque pedes ad oracula tua converto.
60 Festino sine cunctatione ad obeunda tua praecepta.
61 Impiorum lora me implicant, non tamen legis oblitum tuae.
62 De media nocte surgo ad te celebrandum, ob tuas iustas sententias.
63 Coniungo me cum omnibus tuis reverentibus, tuaque mandata exequentibus.
64 Benignitate tua Iova plenus est orbis terrarum: doce me tua decreta.
Teth.
65 Benefacis mihi tuo cultori Iova, ex tuo promisso.
66 Bonum sensum et scientiam doce me, qui tuis praeceptis fidem habeo.
67 Priusquam vexarer, errabam: nunc tuis dictis pareo.
68 Tu bonus et beneficus, doce me tua decreta.
69 Connectunt contra me mendacium arrogantes, tua mandata toto corde obeuntem.
70 Illorum cor quasi obesitate obtusum est, cum ego me tua lege oblectem.
71 Mihi vexari conducit, ut tua decreta discam.
72 Mihi utilior est oris tui disciplina, quam aureorum, argenteorumque millia.
Iod.
73 Manus tuae me fecerunt atque condiderunt: erudi me ut discam tua praecepta.
74 Tui reverentes me viso laetabuntur, qui in tuo spem habeam promisso.
75 Scio Iova, aequas esse tuas sententias: meque vere a te premi.
76 Sit mihi quaeso tua clementia solatio, ut tu mihi tuo pollicitus es.
77 Contingat mihi misericordia, ut vivam: nam tua lex meae sunt deliciae.
78 Pudeat superbos, qui mihi exitium falso machinantur: ego tua mandata meditabor.
79 Concilientur mihi, qui te verentur: tuaque norunt oracula.
80 Sit mea mens in tuis integra decretis, ne me pudeat.
Caph.
81 Animus mihi languet expectatione tuae defensionis, in tuo promisso spem habenti.
82 Oculi mihi languent expectatione tui promissi, cogitanti ecquando sis me consolaturus.
83 Sum enim ut uter in fumario, haud immemor tamen tuorum decretorum.
84 Quodnam mihi tuo spacium statuitur? ecquando de meis infestis sumes supplicium?
85 Cavant mihi superbi scrobes, non sane ex tua lege.
86 Omnia tua praecepta vera sunt: succurre mihi, quem illi insectantur iniuria.
87 Fere me humi conficiunt, neque tamen tua mandata desero.
88 Pro tua clementia conserva me, et oris tui oraculo parebo.
Lamed.
89 In aeternum Iova tuum verbum permanet in coelis.
90 Sempiterna praeditus es veritate, qui staturam terram condidisti.
91 Quae quidem ex tua sententia stant hodie: nam omnia tibi serviunt.
92 Nisi tua mihi lex esset in deliciis, equidem in mea perirem inopia.
93 Nunquam tuorum mandatorum obliviscar: nam per ea mihi vitam tueris.
94 Tuus sum, serva me qui tuis studeo mandatis.
95 Imminent impii meo exitio, qui tua oracula perpendo.
96 Omnium interiturarum rerum finem video: tuum praeceptum perquam late patet.
Mem.
97 Adeo tuam legem amo, ut haec sit mea quotidiana meditatio.
98 Sapientiorem me, quam sunt hostes mei, reddit tua disciplina, quam perpetuo habeo.
99 Plus sapio quam mei doctores universi, quod oracula tua mea sunt meditatio.
100 Senes intelligentia supero, quod tua mandata teneo.
101 Ab omni via mala contineo meos pedes, ut tuis dictis paream.
102 De tuis sententiis non deflecto, quod tu me erudias.
103 Multo sunt verba tua meo palato et ori melle dulciora.
104 A tuis mandatis disco, ideoque omnes falsos mores odi.
Nun.
105 Lucerna meo pedi sunt tua dicta, meoque lux itineri.
106 Iuravi (id quod praestabo) me servaturum esse tua iusta iura.
107 Crucior vehementer Iova, medere mihi ut fert tua promissio.
108 Mei oris liberalitatem gratam habe Iova, et me tuas sententias doce.
109 Versor in perpetuo vitae discrimine, neque tuae legis obliviscor.
110 Mihi laqueum obtendunt impii, neque tamen ex tuis mandatis aberro.
111 Possideo oracula tua perpetuo, quae sunt mei cordis gaudia.
112 Animum ad obeunda tua decreta applico, in perpetuum prorsus.
Samech.
113 Male cogitantes odi, et tuam legem amo.
114 Tu mihi latebra et propugnaculum es, a cuius verbis pendeo.
115 Facessite a me improbi, ut exequar Dei mei praecepta.
116 Sustine me oratione tua, ut vivam: neve meam expectationem frustrato.
117 Fulci me ut conserver, et tuis decretis semper oblectabor.
118 Conculcas omnes a tuis recedentes decretis, quorum fallax sit calliditas.
119 Ut scoriam deles omnes terrarum impios, ideo tua amo decreta.
120 Horret mihi corpus tui pavore, tuas reformidanti sententias.
Ain.
121 Ius aequumque facio, ne me permitte meis oppressoribus.
122 Accommoda me tuum cultorem ad bonum, ne mihi superbi faciant iniuriam.
123 Oculi mihi languent expectatione tuae defensionis, iustaeque promissionis.
124 Tracta me tuum, ut tua fert clementia, meque tua decreta doce.
125 Tuus ego sum, erudi me ut sciam tua oracula.
126 Tibi Iova agendi tempus est, cum tua lex violatur.
127 Itaque tua praecepta plus quam aurum et obrizum amo.
128 Itaque tuis omnibus mandatis prorsum recte utens, omnem falsam consuetudinem odi.
Pe.
129 Mira sunt oracula tua: ideo ea animo teneo.
130 Rudimenta tuorum dictorum rudes collustrant, et erudiunt.
131 Quae quidem hianti ore haurio: tantopere tua amo praecepta.
132 Respice me, et miserere mei, pro tua erga tui nominis amantes aequitate.
133 Vestigia mea in tuis dictis constabili, ne ullum dominetur in me maleficium.
134 Vindica me ab hominum iniuriis, et tuis parebo mandatis.
135 Illustra tuum me tuo vultu, et tua me decreta doce.
136 Rivis aquae manant oculi mei: quoniam non servatur tua lex.
Zade.
137 Iustus es Iova, rectaeque sunt tuae sententiae.
138 Oracula tradidisti aequissima, atque verissima.
139 Conficior indignatione, quod hostes mei tuorum dictorum sint immemores.
140 Probatissima est oratio tua, quam tuus ego diligo.
141 Parvus ego et contemptus, tua mandata non oblitus sum.
142 Iustitia tua, iustitia est sempiterna, tuaque lex vera.
143 In adversis periculisque deprehensus, habeo tua praecepta in deliciis.
144 Tuorum aequitas oraculorum aeterna est: erudi me, et vivam.
Coph.
145 Toto corde invoco: exaudi me Iova, et tua tenebo decreta.
146 Te invoco, serva me: et tuis oraculis parebo.
147 Diluculum querelis praeverto, a tuis dictis pendens.
148 Oculis vigilias anticipo, tuis dictis meditandis.
149 Vocem meam exaudi pro tua clementia Iova, pro tua aequitate vitam mihi custodi.
150 Adsunt persequentes flagitia, a lege tua remoti.
151 Ades tu Iova, cuius omnia praecepta vera sunt.
152 Iamdiu de tuis oraculis hoc scio, te ea in perpetuum fundasse.
Res.
153 Vide meam miseriam, et me libera: qui tuae legis oblitus non sum.
154 Age meam causam, meque assere, et ex tua promissione conserva.
155 Abest salus ab impiis, quoniam tuis decretis non student.
156 Multa praeditus es misericordia Iova, conserva me pro tua aequitate.
157 Multi sunt qui me insectantur, mihique adversantur: neque tamen a tuis oraculis deflecto.
158 Videns perfidos crucior, quod tuis dictis non parent.
159 Considera me tua mandata amare Iova: pro tua clementia conserva me.
160 Tuorum dictorum caput est veritas, suntque tuae omnes iustae sententiae sempiternae.
Sin.
161 Me principes insectantur immerito, qui mente tua dicta formido.
162 Laetor ego tuis verbis, perinde ac qui multam nactus est praedam.
163 Falsa odi atque detestor, amans tuam legem.
164 Septies quotidie te laudo, ob tuas iustas sententias.
165 Multa pax est tuae legis amatoribus, nec est eis impedimentum.
166 Intueor tuam tutelam Iova, tuaque praecepta exequor.
167 Animo tua oracula teneo, ea multum amans.
168 Servo tua mandata atque oracula: nam mei mores omnes tibi sunt expositi.
Thau.
169 Accedat in tuum conspectum oratio mea, Iova: ex tuo promisso erudi me.
170 Veniat in tuum conspectum mea supplicatio: defende me ut pollicitus es.
171 Fundent mea labra laudem, quod tua me decreta docueris.
172 Eloquetur lingua mea tua dicta, cuius omnia praecepta iusta sunt.
173 Sit mihi tua manus auxilio, qui tua mandata elegi.
174 Cupidus sum tuae defensionis Iova, tuaque lex meae sunt deliciae.
175 Vivat haec anima ut te laudet, tuaeque sententiae me iuvent.
176 Erro velut ovis perdita, quaere me tuum, qui tuorum praeceptorum memoriam non deposui.

CXX. 1 Carmen gradarium.
Cum Iovam rebus in adversis invoco, exaudit me.
2 Iova libera hanc animam a falsis labiis, a lingua perfida.
3 Quid tibi dabit, aut quid addet tibi lingua fraudulenta,
4 sagittae militares acutae, carbonesque iuniperini?
5 Hei mihi qui tamdiu peregriner, habitans cum Cedarianis tabernaculis.
6 Ego diutius habito cum pacis osoribus,
7 qui me pacis mentionem faciente, ad bellum inclinant.

CXXI. 1 Carmen gradarium.
Attollo oculos in montes, unde mihi venit auxilium.
2 Auxilium meum a Iova est, coeli terraeque creatore.
3 Non sinet tuos labefieri pedes, non dormitabit custos tuus.
4 Scito non dormitaturum, neque dormiturum custodem Israelitarum.
5 Iova tuus custos, Iova umbra tua, tibi dexter adest.
6 Te neque sol interdiu, neque luna noctu feriet.
7 Iova te ab omni malo, Iova tuam animam tuebitur.
8 Iova te et euntem et redeuntem tuebitur, deinceps in sempiternum.

CXXII. 1 Carmen gradarium Davidis.
Delector eis qui me sic adhortantur: Eamus in Iovae domum.
2 Astant nostri pedes in tuis portis Hierosolyma.
3 Hierosolyma extructa ut urbs sibi simul coniuncta.
4 Quo quidem tribus ascendunt, tribus Iovae, ex edito Israelitis oraculo, ad Iovae nomen celebrandum.
5 Illic enim sita sunt tribunalia iudicialia, tribunalia domus Davidis.
6 Orate pacem tuam Hierosolyma, cuius amatores sospites sint.
7 Sit pax in tuo propugnaculo, felicitas in tuis palatiis.
8 Propter fratres cognatosque meos tuae paci consulam.
9 Propter domum Iovae Dei nostri tuo bono studebo.

CXXIII. 1 Carmen gradarium, Davidis.
Ad te oculos attollo, o coelicola.
2 Et quidem ut servorum oculi dominorum manum, ut ancillae oculi herae manum: sic nostri Iovam Deum nostrum intuentur, dum misereatur nostri.
3 Miserere nostri, Iova, miserere nostri qui multo sumus contemptu saturi:
4 quorum animi multa sunt opulentorum derisione, fastuosorum contemptu saturi.

CXXIIII. 1 Carmen gradarium.
2 Nisi Iova nobis adfuisset (dicant Israelitae) nisi Iova nobis adfuisset, cum in nos consurgerent homines:
3 iam pridem nos vivos devorassent, cum in nos arderent ira.
4 Iam pridem nos aquae inundassent, obrutos torrente:
5 iam pridem nos impotentes obruissent aquae.
6 Agimus Iovae gratias, qui nos non passus sit praedam esse dentibus illorum.
7 Vita nostra sicut avicula evasit aucupum laqueum: rupto laqueo nos evasimus.
8 Nobis auxilium est in Iovae nomine, coeli terraeque creatoris.

CXXV. 1 Carmen gradarium.
Qui Iovae confidunt, similes sunt Sionis monti, qui perpetuo manet immobilis.
2 Et montes Hierosolymam, et Iova suum populum circundat hinc in sempiternum.
3 Non enim residebit impietatis sceptrum in iustorum sortem, ne iusti manus admoveant nequitiae.
4 Benefac Iova bonis, et mente rectis.
5 Qui vero ad suas perversitates declinant, eos ducet Iova cum maleficis, salvis Israelitis.

CXXVI. 1 Carmen gradarium.
Cum revocaret Iova Sionios captivos, videbamur nobis somniare.
2 Tunc et ora nostra risu, et linguae cantu plenae erant:
3 tunc dictitabatur inter gentes: Iova his magna praestitit.
4 Iova nobis magna praestiterat, id quod laetabamur.
5 Revoca Iova nostros captivos, amnium ritu meridianorum.
6 Qui serunt cum lachrymis, cum cantu messuri sunt.
7 Qui flendo it, carum semen ferens, rediturus est cum cantu, suos ferens manipulos.

CXXVII. 1 Carmen gradarium, Solomonis.
Nisi Iova domum instruat, frustra laborant qui eam instruunt: nisi Iova urbem custodiat, frustra vigilat custos.
2 Frustra et summo mane surgitis, et tarde residetis, victu vescentes laborioso, adeo ille dilectis suis somnum conciliat.
3 Liberorum quidem haereditas a Iova est: foetus ventris praemio datur ab eodem.
4 Quales sunt in manu viri fortis sagittae, tales sunt iuventutis nati.
5 Felices qui talibus refertas habent pharetras: non illi frustrabuntur, cum disceptabunt cum adversariis in curia.

CXXVIII. 1 Carmen gradarium.
Beatus est quicunque Iovam reverens, vivit ad eius normam.
2 Labore manuum tuarum si vesceris, beatus es, et bene tibi erit.
3 Uxor tua similis erit foecundae vitis, in lateribus domus tuae: liberi tui quasi olivarum plantae, circum tuam mensam.
4 Sic quidem certe fortunabitur homo Iovae metuens.
5 Sic te fortunabit Sionius Iova, ut Hierosolymae bonum videas per omnem vitam.
6 Videas et natorum tuorum natos, salvis Israelitis.

CXXIX. Carmen gradarium.
1 Saepe oppugnatus sum a pueritia (dicat Israelita)
2 saepe oppugnatus sum a pueritia, neque tamen expugnatus.
3 Dorsum meum araverunt aratores, longos ducentes sulcos.
4 Iova iustus abrupit impiorum lora.
5 Turpiter retro aguntur omnes Sionis osores.
6 Suntque similes herbae tectorum, quae priusquam evellatur, arescit:
7 qua neque messor manum, neque manipulator sinum implet:
8 neque dicunt viatores, Adsit vobis Iovae favor: fausta vobis precamur per Iovae nomen.

CXXX. Carmen gradarium.
1 Ex profundo te invoco Iova,
2 Domine audi vocem meam: praebe aures attentas meae voci supplici.
3 Si vitia observaveris, Iova Domine, quis stabit?
4 Sed est in te facilitas, ut reverendus sis.
5 Iovam spero, speranti animo eius promissum suspiciens.
6 Animo Dominum suspicio, a matutinis custodiis, ad alteras matutinas custodias.
7 Suspiciat Israelita Iovam: nam in Iova est clementia, multumque praesidii.
8 Et is Israelitam vindicaturus est ab omnibus eius vitiis.

CXXXI. 1 Carmen gradarium Davidis.
Iova neque animum effero, aut supercilium tollo:
2 neque maiora, aut magis ardua, quam pro me tracto.
3 Quin animum meum sic ad modestiam composui, ut est ablactatus erga matrem, quasi ablactatum habeam animum.
4 Suspice Israelita Iovam, hinc in sempiternum.

CXXXII. 1 Carmen gradarium.
Memento Iova Davidis, et eius tantae modestiae:
2 qui Iovae iuravit, qui sic Iacobeorum numini vovit.
3 Neque meae domus tectum subibo, neque cubicularem lectum inscendam:
4 neque meis oculis somnum, meis palpebris soporem concedam,
5 quin Iovae locum, quin Iacobidarum numini domicilium invenero.
6 Ecce autem id Ephratae audivimus, id in sylvestribus agris invenimus.
7 Intremus in eius domicilium, veneremur eius pedum scamnum.
8 Surge Iova in tuam requietem, tuque tuaeque arca potentiae.
9 Tui sacerdotes iustitia vestiantur, tuique pii ovent.
10 Propter Davidem tuum ne aversare uncti tui animam.
11 Iuravit Iova Davidi, fidem non revocaturus:
12 ex ventris tui foetu imponam tuo solio.
13 Quod si servaverint tui nati meum foedus, et oracula quae eos docuero, eorum quoque nati in perpetuum sedebunt in tuo solio.
14 Delegit enim Iova Sionem, eam sibi sedem optans.
15 Haec est mea sempiterna requies, quam mihi habitandam concupivi.
16 Cuius et annonam foecundabo, et pauperes saturabo victu:
17 et sacerdotes salute vestiam, et pii ovabunt.
18 Ibi germinare faciam cornu Davidis, lucernam uncto meo componens.
19 Eius hostes pudore circumfundam, cum interea suum in eo diadema florebit.

CXXXIII. 1 Carmen gradarium Davidis.
O quam suave, quamque iucundum est, habitare fratres simul.
2 Ut bonum unguentum quod ex capite in barbam, barbam inquam Aharonis, et vestimentorum oram defluit.
3 Ut ros Hermonius, qui defluit in montes Sionis, ubi Iova semper duraturam conciliat abundantiam bonorum.

CXXXIIII. 1 Camen gradarium.
O collaudate Iovam, omnes Iovae cultores, qui noctu manetis in Iovae domo.
2 Attollite manus ad sanctuarium, Iovam collaudantes.
3 Faveat tibi Sionius Iova, coeli terraeque conditor.

CXXXV. 1 Haleluia.
Laudate Iovae nomen, laudate o Iovae cultores,
2 qui degitis in Iovae domo, in atriis domus Dei nostri.
3 Laudate Iovam, qui tam bonus sit, cantate Iovae suave nomen.
4 Nam Iacobeos Iova, Israelitas sibi delegit in peculium.
5 Scio enim Iovam: dominumque nostrum omnium esse maximum deorum.
6 Quicquid ei libet facit Iova in coelis et in terris, in aquis et undis omnibus.
7 Nebulas excit ab ultimis terris: fulgura per pluviam facit: ex suis ventos cellis excitat.
8 Qui occidit Aegypti primogenita, tum hominum, tum pecorum,
9 missis in medio tui Aegypte ostentis, et prodigiis in Pharaonem, omnesque Pharaonicos.
10 Qui multas occidit gentes, regesque potentes interfecit:
11 Sehonem Amorraeorum, et Ogum Basanae regem, omniaque regna Chananaea:
12 et eorum terram possidendam, possidendam suis dedit Israelitis.
13 Iova tuum nomen aeternum: Iova tui memoria perennis est.
14 Patrocinatur enim suo populo Iova, sui cultoribus reconciliatus.
15 Gentium signa argentum aurumque sunt, humanarum opus manuum.
16 Os habent, neque loquuntur: oculos habent, neque vident:
17 aures habent, nec audiunt: nec est in eorum ore spiritus.
18 Tales sunt eorum autores, quicunque eis confidunt.
19 Vos domus Israelis commendate Iovam: vos domus Aharonis commendate Iovam:
20 Vos domus Levis commendate Iovam: vos Iovae reverentes commendate Iovam.
21 Commendetur Sionius Iova, habitator Hierosolymae. Haleluia.

CXXXVI. G. Haleluia. H.
1 Celebrate Iovam quia bonus, quia aeterna benignitate est.
2 Celebrate deorum Deum, quia aeterna benignitate est.
3 Celebrate dominorum Dominum, quia aeterna benignitate est.
4 Qui solus magna facit miracula, quia aeterna benignitate est.
5 Qui coelos prudenter fecit, quia aeterna benignitate est.
6 Qui terram super aquas extendit, quia aeterna benignitate est.
7 Qui ingentia fecit luminaria: quia aeterna benignitate est.
8 Solem ad moderationem diei, quia aeterna benignitate est.
9 Lunam et stellas ad moderationem noctis, quia aeterna benignitate est.
10 Qui Aegyptum clade affecit primogenitorum, quia aeterna benignitate est.
11 Et ex eorum medio eduxit Israelitas, quia aeterna benignitate est.
12 Forti manu porrectoque brachio, quia aeterna benignitate est.
13 Qui mare rubrum in partes diffidit, quia aeterna benignitate est.
14 Et per eius medium traiecit Israelitas, quia aeterna benignitate est.
15 Impulitque Pharaonem et eius copias in mare rubrum, quia aeterna benignitate est.
16 Qui suos per deserta loca duxit, quia aeterna benignitate est.
17 Qui magnos reges occidit, quia aeterna benignitate est.
18 Qui nobiles reges interemit, quia aeterna benignitate est.
19 Sehonem Amorraeorum regem, quia aeterna benignitate est.
20 Et Ogum Basanae regem, quia aeterna benignitate est.
21 Eorumque terram dedit possidendam, quia aeterna benignitate est.
22 Possidendam suis Israelitis, quia aeterna benignitate est.
23 Qui in humilitate nostra memor fuit nostri, quia aeterna benignitate est.
24 nosque nostris eripuit adversariis, quia aeterna benignitate est.
25 Qui victum suppeditat omnibus animalibus, quia aeterna benignitate est.
26 Celebrate coelestem Deum, quia aeterna benignitate est.

CXXXVII. G. Davidicum per Ieremiam. H.
1 Ad Babyloniae fluvios sedebamus, idque plorantes, cum recordaremur Sionem,
2 suspensis in ea regione citharis nostris ad salices.
3 Illic enim nostrae captivitatis et eiulationis autores carmina nos laetitiamque poscebant:
4 Canite nobis carmen aliquod Sionium.
5 Quo pacto canamus Iovanum carmen in aliena terra?
6 Quando te sumus obliti Hierosolyma, oblita est nostra dextera.
7 Adhaeret lingua nostra palato, nisi tui simus compotes, nisi Hierosolymam ad nostrae laetitiae caput adhibeamus.
8 Reminiscere Iova Idumaeorum, qui die Hierosolymae dicebant, Evertite, evertite funditus eam.
9 O puella Babylon devastanda, felix qui ibi tua in nos merita rependet.
10 Felix qui correptos tuos infantes saxis allidet.

CXXXVIII. 1 Davidis G. cantio Aggaei et Zachariae. H.
Te tota mente celebrabo, te apud divos cantabo.
2 Ad tuum sacrum fanum venerabor, tuumque celebrabo nomen, ob tuam benignitatem atque fidem, qui promissa tua facias maiora quam est tuum tantum nomen.
3 Qui me invocantem exaudias, meam animam fortiter evehens.
4 Te Iova celebrabunt terrarum reges omnes, cum audiverint oris tui promissa:
5 canentque Iovae mores, cuius Iovae tanta sit gloria.
6 Qui Iova sublimis cum sit, humilia respiciat, excelsitatem procul perspicuam reddens.
7 Si in mediis verser periculis, tu me servabis, et hostium meorum irae manum tuam obiiciens, ista me dextera defendes.
8 Tu Iova meam rem perages: Iova aeterna benignitate praeditus manuum tuarum facta non omittes.

CXXXIX. 1 Praecinenda cantio Davidis. G. Zachariae, cum essent dispersi. H.
Iova tu me exploratum cognitumque habes.
2 Tu me sedentem surgentemque nosti, meam longe rationem perspiciens.
3 Me gradientem cubantemque cingis: omnesque meas rationes pervestigatas habes:
4 adeo ut ne prolatam quidem mea lingua sententiam tu Iova pernoscas.
5 Tu me et a tergo et a fronte formasti, mihique manum istam admovisti.
6 Cuius rei cognitio adeo difficilis est et ardua, ut eam ego consequi non possim.
7 Quonam declinem tuum spiritum? aut quo tuam fugiam praesentiam?
8 Sive coelum scandam, ibi tu es: sive in orco cubem, tu ades.
9 Sumam aurorae alas, habitem in ultimo mari:
10 etiam illic tua me manus tenebit, tuaque dextera comprehendet.
11 Quod si me certe tenebris occultandum cogitem, ipsa mihi nox lumen est.
12 Ipsae etiam tenebrae tibi non contenebrant: ipsaque nox splendet ut dies, nullo tenebrarum lucisque discrimine.
13 Tu meos enim renes possides, qui me in meae matris utero composueris.
14 Ago tibi gratias, quod tam abstrusa ratio mirifice in me adhibita est: mirifica sunt tua facta, id quod ego animo praeclare recognosco.
15 Non te latuere mei artus, cum in abdito fierem, ingeniose contextus in ima terra.
16 Mei rudimenta vidisti tuis oculis, eaque spacio conformanda temporis, omnia, ne uno quidem excepto, erant in tuo descripta codice.
17 Vah quanti apud me sunt tuae rationes Deus? quarum tanta summa est,
18 ut cum eis numerandis invigilo, sint arena numerosiores, et adhuc tecum haeream.
19 O si evertas impios, Deus: facessite a me homines sanguinarii,
20 qui de te nefarie loquuntur, adversarii tui nequitia elati.
21 Nempe tuos osores odi Iova, tibi contrariis infensus.
22 Et quidem odio capitali odi, eos hostium numero habens.
23 Explora me Deus, meam mentem noscitans: proba me meos sensus noscitans.
24 Et vide an sim in prava vivendi via, meque in viam ducito durabilem.

CXL. 1 Praecinenda cantio Davidis.
2 Defende me Iova a malis hominibus, ab inhumanis hominibus me tuere.
3 Qui animis male cogitantes, quotidie bella moliuntur.
4 Acuunt suos dentes ut serpens, virus aspidis habentes sub labiis. Sela.
5 Tutare me Iova ab impiorum manibus: ab inhumanis hominibus tuere me, qui mea labefactare vestigia cogitant.
6 Abscondunt mihi laqueos atque funes superbi, tendunt secundum semitam retia: mihi ponunt offendicula. Sela.
7 Equidem Iovam meum appello Deum: ausculta Iova meae vocem supplicationis.
8 Iova Domine, meae firmamentum salutis, qui meum caput protegis, quandocunque sumenda arma sunt.
9 Noli impios, Iova, voti reddere compotes, ne si eis conata secundes, insolescant. Sela.
10 Eorum caput, qui me circumveniunt, obruat facinus, quod ipsorum labra moliuntur.
11 Opprimantur carbonibus, in ignem deturbati, in specus unde non emergant.
12 Homo linguax ne consistat in terris: inhumanus homo malo agatur in ruinam.
13 Scio Iovam inopum pauperumque litem et causam acturum esse.
14 Certe iusti tuum celebrabunt nomen, habitabunt in tuo conspectu probi.

CXLI. 1 Cantio Davidis.
Iova te invoco, festina ad me, ausculta vocem qua te invoco.
2 Habeantur apud te meae preces pro suffitu, et manuum extensio pro ferto vespertino.
3 Impone Iova custodiam ori meo, serva meorum labiorum ostium.
4 Non inclina meum animum ad rem malam, ut sim impiis ingenii moribus cum maleficis: neve eorum vescar deliciis.
5 Verberent me iusti, beneficii loco ducam: castigent me, id mihi pro praestantissimo erit unguento: neque solum mihi caput non laedent, verumetiam in eorum incommodis precabor,
6 ut eorum condemnatores per saxosa praecipitentur loca, ut audiant quam sit oratio mea suavis.
7 Ut sulcari proscindique terra solet, membra nostra ad orci fauces disperguntur.
8 Atqui in te Iova Domine, coniectos oculos, in te fiduciam habeo: noli vitam meam profundere.
9 Tutare me ab iniuria laquei, quem in me tendunt, et a maleficorum tendiculis.
10 Decidant simul in suos casses impii, dum interim ego transeo.

CXLII. 1 Institutio Davidis precantis, cum in spelunca precaretur.
2 Voce mea Iovam invoco, voce mea Iovae supplico.
3 Apud hunc orationem meam fundo, apud hunc angorem meum indico,
4 animo meo sese in me cruciante. Et tu quidem viam meam nosti: in semita qua sum iturus, abditur mihi laqueus.
5 Ad dexteram intuens, video nullum esse qui me agnoscat: periit mihi perfugium, non est qui meam vitam curet.
6 Ad te clamo Iova, te meam fiduciam, te meam appello sortem in terra viventium.
7 Attende meam querimoniam, qui tantopere sum attenuatus: defende me a meis infestis, qui sunt me potentiores.
8 Educ ex claustro hanc animam, ad tuum celebrandum nomen: stipabunt me iusti, cum tu sic de me fueris meritus.

CXLIII. 1 Cantio Davidis, G. cum eum persequeretur Absolomus eius filius. H.
Iova audi meas preces: ausculta meae supplicationi, pro tua fide: exaudi me pro tua iustitia.
2 Neve in ius mecum, qui tuus sum, venito: nam coram te nemo mortalium absolvetur.
3 Hostis enim hanc animam persequens, meam vitam pessundat humi: me ad tenebras redigit, in qualibus sunt perpetuo mortui.
4 Itaque aestuat mihi animus: mihi mens penitus attonita est.
5 Recolo prisca tempora: recogito tua tot opera, tuarum manuum facta contemplans.
6 Ad te manus pando, animo te suspiciens ut terra siticulosa. Sela.
7 Propera exaudire me Iova, animo deficientem: ne mihi tuum vultum abde, ut fiam quales qui descendunt in barathrum.
8 Nuncia mihi mature tuam benignitatem, qui tibi confido, ostende mihi qua via gradiar, qui ad te animum attollo.
9 Libera me a meis hostibus Iova, ad quem perfugio.
10 Doce me tuam exequi voluntatem, tu qui meus es Deus: deducat me tuus bonus spiritus per planum solum.
11 Propter nomen tuum Iova, conserva mihi vitam: pro tua iustitia eripe ex periculo hanc animam.
12 Et pro tua benignitate everte meos hostes, et omnes vitae meae adversarios perde, quoniam tuus ego sum.

CXLIIII. 1 Davidis.
Gratias ago Iovae meo numini, qui meas manus ad certamen, meos digitos ad pugnam docet:
2 in me beneficus, mea arx, meum propugnaculum, meus defensor, meus clypeus, cui confidam: qui meum populum mihi subiicit.
3 Iova quid est homo, ut eius habeas rationem? quid est homine natus, ut eum cures?
4 Homo perinde ac nihil est, cuius aetas velut umbra praetereat.
5 Iova inclina coelos tuos, et descende: tange montes, et fumabunt.
6 Stringe fulmen, quo eos dissipes: mitte tuas sagittas, quibus eos disturbes.
7 Porrige manus tuas ex alto: eripe et libera me ex tantis aquis, ex manu generis alienorum: qui et os falsiloquum, et dexteram habent fallacem.
8 Deus te novo carmine canam, te decachordo cantabo nablo,
9 qui des regibus salutem, qui Davidem tuum a noxio asseras gladio.
10 Eripe et libera me ex manu generis alienorum, qui et os falsiloquum, et dexteram habent fallacem.
11 Nam nostri quidem filii sunt crescentibus similes plantis, in pueritia: nostrae filiae quasi angulares quaedam columnae, templi similitudine incisae.
12 Penaria nostra alte referta sunt, ab alia annona in aliam: balantes nostrae millecuplis, decies millecuplis per vicos nostros foetibus augentur.
13 Boves habemus oneris ferentes: nulla strages, nullus abactus, nulla est in vicis nostris eiulatio.
14 Beatus populus cum quo sic agitur: beatus populus cuius Iova Deus est.

CXLV. 1 Davidis laudatio.
Extollam te, mi Deus rex, tuumque nomen in perpetua commendabo secula.
2 Te quotidie commendabo, tuumque nomen in perpetua laudabo secula.
3 Adeo magnus, adeo laudabilis est Iova, eius ut sit inexplicabilis magnitudo.
4 Seculum seculo succedens tua facta praedicat, tuasque virtutes indicat.
5 Tuae gloriosae maiestatis decorem, tuaque mira facta meditabor.
6 Tuorumque arduorum potentia facinorum dicetur, narrante me tuam magnitudinem.
7 Tuae singularis bonitatis praedicabitur memoria, tuaque decantabitur iustitia.
8 Exorabilis et misericors est Iova, ad iram tardus, clementiaque magnus.
9 Bonus est omnibus Iova, et in omnia sua opera praeditus lenitate.
10 Celebrant te Iova omnia tua opera: tui te pii collaudant:
11 tui regni gloriam dicentes, tuamque virtutem eloquentes:
12 ad declarandas hominum generi tuas virtutes, tuique gloriosi maiestatem regni.
13 Regnum tuum, regnum est omnium seculorum: imperium tuum in omnem durat aetatum seriem.
14 Iova omnes et cadentes sustinet, et lapsos allevat.
15 Omnium oculi sunt in te coniecti, eisque tu suo tempore pastum largiris,
16 apertaque manu omnia viventia optatis satias.
17 Iustus est Iova in suis omnibus institutis, benignus in suis omnibus factis.
18 Praesens adest Iova omnibus se invocantibus, omnibus qui eum fidenter invocant.
19 Voluntatem facit eorum qui eum reverentur, eosque quiritantes exaudiens conservat.
20 Tuetur Iova omnes sui amantes, omnesque perdit impios.
21 Iovae laudes eloquetur os meum, celebrabuntque omnia mortalia eius sanctum nomen in omnem perpetuitatem.

CXLVI. Haleluia. G. Aggaei et Zachariae. H.
1 Lauda anime mi Iovam.
2 Laudabo Iovam donec vivam: Deum meum cantabo, donec ero.
3 Nolite primatibus, nolite homine nato confidere, cui salus non est:
4 qui cum spiritum efflat, et in suam revertitur humum, tum pereunt eius conatus.
5 Felix qui praesidium habet in Deo Iacobeorum, in Iovam Deum suum intuens.
6 Qui coeli terraeque, maris et omnium quae sunt in eis, conditor, fidem servat in perpetuum.
7 Qui Iova ius reddit affectis iniuria: victum dat famelicis: vinctos solvit.
8 Iova caecos illustrat, Iova collapsos attollit: Iova iustos amat.
9 Iova peregrinos tuetur: pupillos et viduas sublevat, et impiorum institutum evertit.
10 Regnet in sempiternum Iova Deus tuus, o Sion, in perpetua secula. Haleluia.

CXLVII. G. Haleluia. H.
1 Collaudate Iovam: convenit enim Deum cantare nostrum: nam iucunda est laudationis elegantia.
2 Extruit Hierosolymam Iova, extorres congregaturus Israelitas.
3 Is est qui sanat mente fractos, eorumque medetur doloribus.
4 Computat numerum stellarum, omnes appellans nominatim.
5 Magnus est Dominus noster, multarumque virium, et immensae prudentiae.
6 Sublevat humiles Iova: impios sternit humi.
7 Iterate Iovae praedicationem, cantate Deum nostrum cithara.
8 Qui coelum nubibus obducit: qui parat telluri pluviam: qui facit ut germinent montes gramina.
9 Suum bestiis pabulum dat, corvorum pullis clamantibus.
10 Cui non equi robur acceptum est, non viri crura placent.
11 Placent Iovae, qui eum reverentur, eius benignitatem suspicientes.
12 Commenda Hierosolyma Iovam: lauda Deum tuum Sion.
13 Qui tuarum claustra portarum confirmat, tuos in te natos felicitans.
14 Qui tuis pacem finibus conciliat, te tritici polline saturans.
15 Qui simulac terrae mandatum dat, confestim currunt eius dicta.
16 Qui dat nivem tanquam lanam: pruinam spargit ut cinerem.
17 Iacit suam glaciem frustulatim, cuius frigus est intolerabile.
18 Itemque ea dato liquefacit mandato, eoque suum revocante flatum fluit aqua.
19 Is sua dicta Iacobeis, sua placita et sententias Israelitis indicavit.
20 Id quod non fecit ulli caeterarum gentium, nec illae iura norunt. Haleluia.

CXLVIII. 1 Haleluia. G. Aggaei et Zachariae. H.
Laudate Iovam coelestia, laudate supremis in locis.
2 Hunc omnes eius genii, hunc universus eius exercitus laudate.
3 Hunc sol et luna, hunc omnia laudate siderum lumina.
4 Hunc coelorum coeli, hunc aquae laudate coelestes.
5 Haec Iovae nomen collaudent, quo iubente creata sunt:
6 Quaeque ipse statuit in perpetuum, praescripta lege non violanda.
7 Laudate Iovam terrestria, cete et omnes undae.
8 Ignis et grando, nix et vapor, ventus procellosus eius mandatum exequens.
9 Montes et colles omnes, arbores fructiferae, cedrique omnes.
10 Ferae et pecudes omnes, reptilia et alatae volucres.
11 Reges terrarum et nationes omnes, principes et terrarum gubernatores omnes.
12 Adolescentes simul et virgines, senes pariter et iuvenes:
13 collaudent Iovae nomen: cuius unius cum adeo augustum nomen sit, ut eius maiestas terra coeloque pateat,
14 evehit tamen sui populi cornu, ad omnium piorum laudem suorum, videlicet Israelitarum hominum ei proximorum. Haleluia.

CXLIX. Haleluia.
1 Canite Iovae laudes novo carmine, in coetu piorum.
2 Laetentur Israelitae in creatore suo, exultent Sionii in suo rege:
3 eius nomen choris laudantes, eum tympanis citharisque cantantes.
4 Favet enim Iova suo populo, suos ornaturus humiles salute.
5 Exultabunt pii gloriose, in suis ovantes cubilibus:
6 Dei praedicationem in gutture, et gladium in manu habentes ancipitem:
7 ad sumendum de gentibus supplicium, ad capiendas de populis poenas:
8 ad eorum reges catenis, ad nobiles vinculis constringendos ferreis.
9 Ad exercendum praescriptum in eos iudicium, quod sit omnibus eius piis ornamento. Haleluia.

CL. Haleluia.
1 Laudate Deum in eius fano: laudate in eius potestatis aethere.
2 Hunc ex eius virtutibus, hunc secundum eius excellentem laudate magnitudinem.
3 Hunc tubae clangore, hunc nablis et citharis laudate.
4 Hunc tympanis et choris, hunc laudate fidibus et modulis.
5 Hunc vocalibus cymbalis, hunc tinnientibus laudate cymbalis.
6 Omnia Iovam laudent animantia. Haleluia.

Hactenus ex Hebraeo. Quod sequitur carmen, apud Graecos extat, extra centum quinquaginta carminum numerum, et Davidi ascribitur, cum singulari certamine cum Golia pugnasset.
1 Cum fratrum meorum infimus, et paternae familiae natu minimus, pascerem mei patris oves,
2 feci meis manibus instrumentum, meisque digitis psalterium concinnavi.
3 Quod quis meo Domino renunciavit? ipse ipse Dominus exaudit.
4 Ipse me suo misso nuncio, a mei patris ovibus abduxit, suoque unctorio inunxit oleo.
5 Cumque mei fratres pulchri magnique forent, non tamen probavit eos Dominus.
6 Ego ad congrediendum cum Palaestino illo processi: qui cum me per suos deastros execraretur,
7 ego ipsius ense stricto, ei caput abscidi, et Israelitarum ignominiam abolevi.